Ferdinandus Raimund
Ferdinandus Raimund (Vindobonae die 1 Iunii 1790 natus, mortuus in Pottenstein in Austria Inferiore die 5 Septembris 1836) fuit scriptor praecipue fabularum scaenicarum Austriacus necnon histrio optimus.
Vita
[recensere | fontem recensere]Raimund in principio pistor placentarum fieri voluit, antequam theatralia appeteret. Inde ab anno 1809 in scaenis Iaurini atque Scarabantiae histrionis munus edidicit. Anno autem 1813 Vindobonam venit ad Theatrum in tribu Iosephino (Theater in der Josephstadt) ad partes comicas agendas; anno 1817 etiam ad Theatrum in tribu Leopoldi (Leopoldstädter Theater) ludebat. Hinc omnino in satiricis agebat, quibus textus exaraverant domini Iosephus Aloysius Gleich, Carolus Meisl et Adolphus Bäuerle. Anno 1823 Raimund ipse poetam popularem sese praesentavit in dramate magico »Der Barometermacher auf der Zauberinsel«, quod sequebantur opus »Diamant des Geisterkönigs«, ludus de fabula »Der Bauer als Millionär« (1826), »Moisasurs Zauberfluch« (1827), »Die gefesselte Phantasie« (1828), »Der Alpenkönig und der Menschenfeind« (1828), drama tragico-comicum »Die unheilbringende Zauberkrone« (1829) et opus »Der Verschwender« (1833).
Postquam autumno anni 1830 theatrum in tribu Leopoldi, ubi et technicam scaenicam diligenter duos annos disposuerat, reliquit, cum ludis suis in variis scaenis Germanicis prodiit. Interim remotus ad latifundia sua apud Gutenstein sita inveniebatur. Denique mortem sibi conscivit hypochrondriacus credens se morsum esse a cane in rabiem efferato.
Gravitudo
[recensere | fontem recensere]Proficiscens e mimis Vindobonensibus rusticis Raimund istas res et in forma et in argumentis valde emendavit. Dramata eius phantastica valore poetico atque colore populari optime ditavit vivacitatem bene conservans. Praesertim in operibus eius magnis »Der Bauer als Millionär«, »Der Alpenkönig und der Menschenfeind« et »Der Verschwender« cum sale res philosophicas necnon realismum feliciter coagulavit. Tamquam histrio characteres varios semper apte atque pense ostendere solitus est. Opera eius omnia primo edidit Vindobonae anno 1837 dominus Vogl.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Opera Ferdinandi Raimund aut de Ferdinando Raimund apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferdinandum Raimund spectant. |