Flavius Richomeres
Flavius Richomeres (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 393) vir militaris ac publicus Romanus fuit.
Origo et familia
[recensere | fontem recensere]Richomeres Francica e gente fuit et eius nepos Arbogastes magister militum erat. In matrimonium duxit Ascylam et filium habuit Theudemerem, qui postea rex Francorum factus est. Libenius[1] et Quintus Aurelius Symmachus[2] epistulas ad eum dederunt.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Richomeres anno 377/378 comes domesticorum fuit et a Gratiano Augusto e Gallia in Thraciam missus est, ut Valentem imperatorem adiuvaret[3], sed mox in Galliam revertebat, quod barbari et Rhenum fluvium premebant[4]. Ante Proelium Hadrianopolitanum anno 378 litteras Gratiani Valenti dedit, quibus adventum celerem pronuntiavit[5]. Es clade Valentis evadere potuit[6]. Anno 383 magister militum per orientem erat et anno 384 consulatum gessit, una cum Flavio Clearcho. Anno 391 magister utriusque militiae erat[7]. Eugenio proposuit Arbogastem nepotem, qui die 22 Augusti 392 purpura Eugenium circumdedit[8]. Tum in orientem revertebat. Theodosius I eum militibus, qui contra Eugenium dimicaturi essent, praeposuit, sed anno 393 ante pugna mortuus est[9].
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Flavius Merobaudes II et Flavius Saturninus |
Consul 384 cum Flavio Clearcho |
Successores: Imp. Caesar Flavius Arcadius Augustus et Flavius Bauto |