Gaius Petronius Pontius Nigrinus
Appearance
Gaius Petronius Pontius Nigrinus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius fortasse Lucius Pontius Nigrinus, praetor aerarii anno 20 erat. Gaius autem a Publio Petronio, consule suffecto anni 19 vel Gaio Petronio Umbrino, qui anno 25 consul suffectus creatus est, in gentem Petroniam adoptatus est. Frater eius Pontius Labeo fuit. Filium Publium Petronium Nigrum habuit, qui anno 62 consulatum suffectum gessit.
Consulatus
[recensere | fontem recensere]Anno 37 Petronius consul ordinarius creatus est. Cum fasces gereret, Tiberius imperator 16 Martii mortem obiit. Quamquam senatus Caligulae successori statim consulatum obtulit, hic post sex menses Petronii consulis summum magistratum sumpsit[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cassius Dio LIX 6,5
Antecessores: Sextus Papinius Allenius et Quintus Plautius |
Consul 37 cum Gnaeo Acerronio Proculo |
Successores: Marcus Aquila Iulianus et Gaius Nonius Asprenas |