Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Galatea (Nereis)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Galatea.
Polyphemus et Galatea inter se osculantes, in muro Pompeiano picti

Galatea in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade,[2] atque ab Hesiodo in Theogonia.[3] Eodem genere in Apollodori bibliotheca ordinatur.[4]

  1. Hyginus, Fabulae praefatio 8
  2. Ilias 18.38-49
  3. Hesiodus, Theogonia 240-263
  4. Apollodori bibliotheca 1.2.7

Nexus interni