Georgius Gemistus
Georgius Gemistus seu notiore pronomine Pletho Graece Γεώργιος Πλήθων Γεμιστός (natus circa annum 1355/1360 Constantinopoli – mortuus est die 26 Iunii 1452 Myzethrae) fuit celeber philosophus et sectator doctrinae Platonismi.
Vita
[recensere | fontem recensere]Gemistum ignoto loco ortum esse putatur cum sunt, qui eum filium cuiusdam Demetrii Gemisti fuisse arbitrentur, qui munere protonotarii ecclesiae Sanctae Sophiae fungebatur deindeque administrationi ut sacellarius servavit. Iuventutem cum in urbe capitali degeret complura itinera in sultanatum Ottomanicum suscepisse videtur. Hadrianopoli a quodam Hebraeo nominis Elisaios doctrinae Averrois dedito institutus esse putatur. Saeculo completo Constantinopolem rogante imperatore Manuel II Palaeologo reliquit, qui cum eum magni aestimaret a clericis invidentibus compulsus est, ut eum urbe eiceret. Itaque Myzethram venit, quae urbs eo tempore maxima omnium Despotatus Moreae subditum florebat, quo enim loco dies usque ad mortem degebat. Tunc despotes urbis, Theodorum I (1383–1407), Theodorum II (1407–1443) et Constantinum (1428/1443–1449) Palaeologico stirpe natos frequenter de re publica habenda consulebat interdum iudicis munere fungens opulentaque dona affectus est. Anno 1427 a despote Theodoro II arcem oppidumque Phanarium feudum accepit, qua re divitias suas valde auxit. Anno 1433 orationem funebrem uxori defunctae Theodori habuit.
Illis saeculis ferventer de ecclesia Orthodoxa Catholicae reiuncturae disputabatur, quam iunctionem etsi utrimque a hominibus ecclesiasticis detrectaretur exitiosus status imperii Byzantini poscere videbatur. Gemistus cum inceptum repudiavisset nihilominus inter annos 1438–39 intererat legationis Byzantinae Florentiam missae, cui imperator Ioannes VIII ipse praefuit. Ibi denique integritas ambarum ecclesiarum refecta est. Legationi aderat etiam discipulus Gemisti nominis Bessarion an, notissimus indagator antiquitatis, qui quondam cardinalem honorem ecclesiae Catholicae meruit. Gemistus hoc in conventu Cosimum Medices educatione moribusque necnon facundia admiratione affecit. Marsilius Ficinus quidem eum alterum Platonem habuit.
Plethone defuncto Turci anno proximo Constantinopoli potiti sunt, demum 1460 etiam Myzethra impetui Turcorum concessit. Paucis annis post Sigismundus Malatesta cum Peloponnesum paeninsulam popularet 1466 Myzenthras vectus ossa philosophi defuncti exinde Ariminium vehi curavit, quo ex tempore capulus eius in pariete templi Malatesta ad septentrionem spectante fixus est.
Cogitationes de rerum publicarum constitutione
[recensere | fontem recensere]Opus principale Plethonis est liber nominis Nómōn syngraphḗ (brevius autem Nomoi, leges), quo titulo diverbium Platonicum Nomoi (Leges) aemulavit, cuius cogitationibus in opere conficiendo maxime nixus est. Praeterea nonnulla opuscula eiusdem rei Manuel II et Ioanni VIII necnon despoti Theodoro II dicavit. Annis insequentibus doctrina eius magnam vim ad studia Erasmi Roterodami et Thomas Morum habuerunt. Operis gravissimae postulationes sunt:
- instituenda esse constitutio monarchica, cuius caput autem persuasioni philosophorum doctissimorum subditus esse oportet, quos neque divitores, ne nimis lucri adipiscendi studeant, neque pauperiores esse, ne muneribus pendat, praestat.
- Populus esse dividendus tres in partes (agricolae, mercatores et magistratus)
- populus quoad vectigalia solvat milita sit exemptus itemque omnes milites sint vectigalibus dandis soluti, exercitum sit perennis neque milites mercennarii sint conscribendi
- vectigalia sint fixis pensionibus danda id est tertium fructus agrorum.
- Suppeditio monasteriorum sit abolenda quod monachos pigros inutilesque censuerit.
- Poenae mutilationis vetatur quod captivos laboribus utilibus detineat – capitalis poena autem frequenter sit adhibenda
Nomoi a ministris Mahometi II partim Arabice versi sunt.