Gulielmus Pieck
Gulielmus Pieck (natus 3 Ianuarii 1876 Gubenae, mortuus 7 Septembris 1960 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis primo SPD, deinde KPD, postremo SED fuit.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Finitis scholae studiis Pieck tirocinium tignarii fecit et deinde per Germaniam migravit. Mox sodalis collegii opificum factus est. Ab anno 1896 tignarius Bremae laboravit.
Cursus honorum ante annum 1933
[recensere | fontem recensere]Pieck anno 1895 sodalis SPD factus est. Ab anno 1905 ad 1910 legatus civitatis Urbis Hanseaticae Bremae et ab anno 1906 et praeses factionis SPD Bremae fuit. Inter primum bellum mundanum contra factionem, qui bellum adiuvit, censuit. Anno 1915 miles conscriptus est et, quod iterum contra bellum gerendum dixerat, anno 1916 in iudicium belli vocatus est. Sed antequam damnatus est, in Nederlandiam fugit. Anno 1918, post finem belli et monarchiae, Berolinum revertit et cum aliis factionem KPD condidit. 15 Ianuarii 1919 cum Rosa Luxemburg et Carolo Liebknecht captus est. Cum hi necati sunt, ipse fugere potuit. Anno 1921 et legatus Theodiscus Communistici Internationalis et senatus terrae Borussiae electus est. Anno 1928 in Dietam Imperii electus est et ad annum 1933 mansit.
Sub dictatura nazistarum
[recensere | fontem recensere]Pieck, postquam nazistae Germaniae rerum potiti sunt, iussu factionis Lutetiam in exilium fugit. Anno 1935 Bruxellis successor Ernesti Thälmann praeses KPD electus est et deinde in Unionem Sovieticam sedem mutavit.
Post secundum bellum mundanum
[recensere | fontem recensere]Pieck, postquam secundum bellum mundanum finitum est, 1 Iulii 1945 Berolinum revertit et in zona Sovietica Germaniae factionem KPD iterum condidit. Mox factionem consociatam cum SPD postulabat et multis sodalibus SPD invitis mense Aprili 1946 nomine Factionis Socialisticae Unitae Germaniae erexit. Una cum Ottone Grotewohl (olim SPD) praeses novi factionis factus est.
Praeses Rei Publicae Democraticae Germanicae
[recensere | fontem recensere]Cum 7 Octobris 1949 in zona Sovietica nova "Res publica Democratica Germanica" condita esset, Pieck eius praeses primus electus est. Et annis 1953 et 1957 iterum electus est. 7 Septembris 1960 mortuus est, cum ultimis annis rare coram publico videbatur.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
Praeses Rei Publicae: Gulielmus Pieck Praesides Consilii Rei Publicae Democraticae Germanicae: Gualterius Ulbricht | Gulielmus Stoph | Ericus Honecker | Egon Krenz | Manfredus Gerlach Praeses Camerae Popularis: Sabina Bergmann-Pohl | |