Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Helena

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Helena (discretiva).
Helena in vaso G424 Musei Lupariensis picta

Helena (Graece Ἑλένη) in mythologia Graeca fuit uxor et Menelai regis Lacedaemonis et Paridis principis Troiani ː ob rivalitatem inter binos viros causa belli Troiani fuisse dicebatur. Habuit filiam Hermionen, quae Pyrrho filio Achillis nupsit.

Helena nata Iove Ledaque est aut secundum diversam traditionem e Iove et Nemesi[1]; primum Menelao regi Lacedaemoniorum nupsit, deinde Paridi filio Priami regis Teucrorum, ut primum ille illustri iudicio Paridis a Venere feminam pulcherrimam dono accepit.[2]

Nominis etymologia poetica tradita est e verbo ἑλεῖν 'rapere, perdere' quia multos homines perdiderit[3]. Revera nomen eius non est Graecum; fortasse fuit nomen deae cuiusdam; coniungitur specie arborum et avium. Secundum carmina epica Homeri, hominis natura erat Helenae, dicitur autem ei pulchritudo corporis incomparabilis fuisse; communis opinio est Venerem Helenae venustatem muneri dedisse, ut quolibet viro, cuiuscumque cupida esset, potiretur. Theseus et Pirithous Helenam abstulerunt cum novem annos nata esset.

In fabula altera, narratur illam filiam Iovis et Nemeseos fuisse, quia mala excitavisset. Nemesis vi Iovis se eripuit, quippe cum conubium cum dea appeteret, formam anseris eligens itaque Iupiter specie cygni effecit, ut in thalamo societate coirent. In luco quodam Lacedaemonio tum illa ovum peperit, quod pastor invenit et oculis Ledae uxoris Tyndarei regis praeposuit. Helenam ex ovo ortam Leda velut filiam propriam aluit et erudivit. Vulgo autem ea ratione Leda ipsa cum Iove formam oloris habente se coniunxisse narratur. Fratres Helenae erant Castor et Pollux Dioscuri et soror Clytaemnestra uxor Agamemnonis. Nonnulli Castorem Clytaemnestramque natos Tyndarei mortales fuisse putaverunt, sed Pollucem Helenamque natos Iovis immortales. Ledam dicunt duo peperisse ova, alterum impletum mortali, immortali alterum. Secundum fabulas quasdam postremo Helena e vita cessit; est autem narratio, quae Homerus non ignoravit, qua refertur Menelaus moriens tantummodo Elysium intravisse, quippe cum Helena uxor sua esset. Helena duodecim annos nata a Theseo vi Aphidnas in terra Attica sitas abducta erat, unde illam gemini Dioscuri Spartam reduxerunt.

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

Helen Troiae pulcherrimae Ledae nata, quae erat regina Spartae, in quintā centuriā B.C. Proinde mythum, sua mater Helenae progenuit proderat ab Iove propter suam formam. Helenā cretā cum Tyndare cupatre, dixit se verio rem patremesse.Bellum Troianum propter Helenam incepit, quae cupido Paride captam erat gratiā amandi.Menelao invento Helenam captam esse, tam iratum ut in Troiā bellum gesserit. Euripiden tamen Helena Troiae non fuit.

Helen in Aeneid apparuit. In libro duo, cum suae saluti tam territua est ut puta erit debuerit celare ab proelio. Cum Aeneas Helenam viderat, venerem, quae est mater Aeneae, propitiare compulsa est ne Helenam occideret. Ille putavit Helenam esse causam Trojani belli et causam milites suffere. Helen suam familiam reliquit ut amorem praestavet, quam demonstravit esse egotisticam. Helen est quoque scelesta et infidelis quod familiam liquit. Tamen, Helen respexite. Ella liquit ut laeta sit. Ergo, Helen est libera et acultula. Erit etiam notissima propter formam in saeculā saeculorum.

Nexus interni

  1. Pausanias, Descriptio Graeciae I.33.7-8.
  2. Hyginus, fabulae (cf.[1] et [2]).
  3. Aeschylus, Agamemnon 681-90. 688-690ː...ἐπεὶ πρεπόντως //ἑλένας, ἕλανδρος, ἑλέ- //πτολις,... = nam recte navium raptrix, virorum raptrix, urbium raptrix.