Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Helimutus Rohde

E Vicipaedia
Wikidata Helimutus Rohde
Res apud Vicidata repertae:
Helimutus Rohde: imago
Helimutus Rohde: imago
Nativitas: 9 Novembris 1925; Hannovera
Obitus: 16 Aprilis 2016; Sankt Augustin
Patria: Germania
Helimutus Rohde anno 1977 cum Gullielmo Brandt

Helimutus (Theod.: Helmut) Rohde (natus 9 Novembris 1925 Hanoverae, mortuus eodem loco die 16 Aprilis 2016) vir publicus Germaniae et sodalis SPD est.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Rohde filius ferruminatoris est. Post scholam finitam ad laborem atque tum - anno 1943 - ad militiam conscriptus est. Postquam captivus belli liberatus est, primo in societate canthorum pneumaticorum Hanoverae Continental laboravit, deinde ab anno 1947 diurnarius fuit. Annis 1950 - 1953 Wilhelmshaven, quae tum ad universitatem Goettingensem pertinuit, rebus politicis et oeconomiae studebat atque anno 1953 consiliator actorum diurnarum administri fugitivorum Saxoniae Inferioris Henricus Albertz factus est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Rohde ab anno 1945 sodalis SPD erat. Anno 1957 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Annis 1964 - 1965 legatus ad Parlamentum Europaeum fuit. Anno 1969 secreatarius statalis in Administerio Foederali Laboris nominatus est. 16 Maii 1974 ab Helimuto Schmidt (SPD) cancellario foederali Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae factus est. Hunc honorem ad 16 Februarii 1978 tenuit, cum a magistratu se recederet, quod reformatio tirociniorum a se praeparata negata esset. Annis 1979 - 1983 praeses vicarius legatorum SPD in Dieta Foederalis fuit. Tum parlamentum Theodiscum reliquit. Die 16 Aprilis 2016 patria in urbe Hannovera mortuus est[1].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Helimutum Rohde spectant.

Administri rerum Atomarum
Franciscus Iosephus Strauß (CSU) 1955  |Siegfriedus Balke (CSU) 1956  |

Administri Eruditionis et Scientiae
Ioannes Lenz (FDP) 1962  | Gerhardus Stoltenberg (CDU) 1965  | Ioannes Leussink (SPD) 1969  | Nicolaus de Dohnanyi (SPD) 1972  | Helimutus Rohde (SPD) 1974  | Georgius Schmude (SPD) 1978  | Björn Engholm (SPD) 1981  | Dorothea Wilms (CDU) 1982  | Georgius Möllemann 1987  | Rainerus Ortleb (FDP) 1990  | Carolus-Ioannes Laermann(FDP) 1994  | Georgius Rüttgers (CDU) 1994  | Edelgarda Bulmahn (SPD) 1998  | Annetta Schavan (CDU) 2005  | Ioanna Wanka (CDU) 2013  | Anja Karliczek (CDU) 2018

Consilium ministrorum Schmidt I (16 Maii 1974 - 14 Decembris 1976)
Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)