Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Hemina

E Vicipaedia

Hemina est mensura antiqua capacitatis primo Graeca ac postea etiam Romana, ubi senos cyathos (id est dimidium sextarium, circiter 0,27 L.) capiebat. Apud Romanos eadem mensura etiam cotyle (vel cotyla vel cotula) dicebatur. Nomen ipsum e Graeco ἡμι- derivatum est, quod 'dimidium' significabat.

Postea in Hispania et in Francia meridiana, medio aevo et temporibus hodiernis, fuit mensura capacitatis 18,11 litra capiens necnon etiam mensura areae ab agricolis usurpata, id est area agri quae seminis hemina conseri potest.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!