Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Ilmenavia

Latinitas bona
E Vicipaedia
Photographema a monte Lindenberg confectum

Ilmenavia[1] (Theodisce: Ilmenau) urbs est in valle fluminis Ilm, quod oppido nomen dedit. Duobus exitibus de stratis autocineticis (A71) necnon ferrata via omnibus optime attingi potest. Inde excursiones facere in montana finitima multis hominibus placet neque displicent res oblatae quoad cultum civilem atque humanitatem. Kalendis Ianuariis 2015 incolarum 25.923 habuit. Cum Arnstadio est caput Circuli Ilm. Cum Arnstadio iungitur semita migratoria amoenissima quae nos ducit A Bachio ad Goethium.

Urbi centrum historicum est et campus academicus Universitatis Technicae quae inter Germaniae optimas numerari potest. In ambobus museis urbanis et in casa in monte Kickelhahn vestigia Goethii sequi potueris. Agitur de museo in pristina curia, quod anno 2008 reinaugurabatur, et de museo in domu venatoria Gabelbach. Urbs et natura ambiens poetarum principem inspiraverunt, qui in situ duodetricies fuit et diem natalem novissimum quoque hic celebravit. De Kickelhahn: mons iste 861 metrorum est cum specula et casa anno 1870 incendio deleta et anno 1874 reaedificata. Ibi Goethius mense Septembri anni 1783 naeniam clarissimam praetitulatam Wanderers Nachtlied (i. e. Viatoris carmen nocturnum) his incipiens verbis Über allen Wipfeln ist Ruh scripserat. Prope sunt saxa Hermannstein (775 metrorum).

Semita peregrinatoria quae appellatur "Goethewanderweg" pars retis semitarum maioris est et ducitur usque vicum Stützerbach; birotariis praebetur varietas viarum birotariarum velut "Ilmtal-Radweg" respective "Ilm-Rennsteig-Radweg".

In mundo disportuum Ilmenavia cognita est sclodiarum et gubernabilium trahearum certaminibus. Sclodiis uti etiam aestate indulgetur. Olim urbs gloriam adepta erat vitreis fabricandis. Ecclesia parochialis protestantica anno 1752 reaedificata est. Prima mentio urbis fuit anno 1273, iura urbis donata sunt anno 1341. Metalla Ilmenaviensia in poemate Das Ilmenauische Bergwerk a Sidonia Hedwige Zäunemann anno 1737 publici iuris facto descripta sunt[2].

Adultis erudiendis fundata est anno 1919 Academia popularis Arnstadii Ilmenaviaeque. Discipuli sapientes Goetheanum frequentent.

Res aspectabiliores

[recensere | fontem recensere]

Incolae noti

[recensere | fontem recensere]
  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Zäunemännin, S.H. 1737. Das Ilmenauische Bergwerk wie solches den 23ten und 30sten Jenner des 1737sten Jahres befahren, und bey Gelegenheit des gewöhnlichen Berg-Heftes mit poetischer Feder uf Bermännisch entworfen wurde. Erfurt, Gedruckt mit Carl Friedr. Jungnicols hinterl. Erbin Schriften (lege hic).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ilmenaviam spectant.

Situs proprius interretialis