Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Innocentius XI

E Vicipaedia
Wikidata Innocentius XI
Res apud Vicidata repertae:
Innocentius XI: imago
Innocentius XI: imago
Nativitas: 19 Maii 1611; Novum Comum
Obitus: 12 Augusti 1689; Roma
Patria: Dicio Pontificia
Nomen nativum: Benedetto Odescalchi

Pontificatus

16761689
Praecessor: Clemens X
Successor: Alexander VIII

Insignia heraldica

Innocentius XI: insigne
Innocentius XI: insigne

Innocentius XI (natus Benedictus Odescalchi Novi Comi die 16 Maii 1611; Romae die 12 Augusti 1689 mortuus) fuit Pontifex Maximus a die 21 Septembris 1676.

Iuventus et cursus honorum in curia

[recensere | fontem recensere]
Domus natalis papae Innocentii XI Novi Comi

Benedictus Odescalchi ex Langobarda gente antiquo atque nobili genere natus est et apud Novi Comi Iesuitas studia exercuit; cum adhuc puer esset, MDCXXII anno patre et MDCXXX anno matre orba fuit: eius tutelam accepit avunculus Papirius (Italice Papirio), qui in urbem Genuam eum ad se vocavit. Mercaturas et administrationem fecerat, antequam iuris civilis et canonici cursus incepit Romae et Neapoli, in qua MDCXXXIX anno licentiam obtinuit.

Romae cum cardinalibus Alphonso de la Cueva, Francisco Barberino et Ioanne Baptista Pamphili, futuro Innocentio X Papa, amicitiam contraxit; tunc cursum in Curia Romana facere statuit: fulminis instar processit. Urbanus VIII, Barberinorum gente natus, protonotarium participem, Timbri commissarium generalem, Maceratae et Piceni gubernatorem eum nominavit. MDCXLV anno, etsi sacerdos non erat et quintum et trigesimum annum agebat, a Innocentio X sanctorum Cosmae et Damiani cardinalis creatus est.

Postea, Ferrariae legatus factum est per MDCXLVIII anni famem, qua traditum est cardinalem Benedictum populo proximum esse; MDCL anni mense Aprili, Novariae episcopus creatus est; post paucos menses, sacerdos factus est et postea consecratus est: in dioecese bonus pastor fuit et secundum Tridentini Concilii regulas caritatem propagavit; tamen magnus reformator non fuit.

Innocentii XI pontificatus

[recensere | fontem recensere]

Postquam MDCLXXVI Clemens X papa mortuus erat, longum patrum purpuratorum concilium in gravibis dissensionibus evenit et in exitu Odescalchi cardinalis, notabili auctoritate confisus, electus est. Innocentium XI sibi nomen imposuit et per tredecim annos Ecclesiam et Pontificiam rem publicam rexit, cum praecipue operam daret ut huc reformatae Ecclesiae sectatores et illuc Turcae cohiberentur.

Innocentius XI enim a 1676 anno ad 1689 annum papa fuit. Severissime moratus vir erat: contra immoderatum matronarum Romanarum luxum leges promulgavit; Episcopis austeras regulas imposuit; contra Ludovicum XIV Franciae regem fuit, cum creatos ab eo Episcopos non ratos haberet.

Praeterea, in dinimicatione contra Turcas validum auxilium suum tulit, quia Europae occupationem inceperant, cum ad detinendum eos certe et definite proeliis ad Vindobonam, 1683, et ad Aquincum, 1686 anno, conferret.

Innocentii XI causa canonizationis

[recensere | fontem recensere]

Anno 1956, a Pio XII papa, Beatus declaratus est: Augusti mensis die duodecimo celebratur.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Innocentium XI spectant.
Series Paparum

PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleutheriusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix III Gelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus