Ioannes Bernardus Leo Foucault
Appearance
Ioannes Bernardus Leo Foucault (Lutetiae die 18 Septembris 1819 natus; ibidem mortuus die 11 Februarii 1868) fuit physicus Francicus qui pendulo nomen eius ferente praecipue innotuit. Velocitati luminis studuit, et vocabulum gyroscopium excogitavit. Fuit sodalis Regalis Societatis Londiniensis, in quam sodalis peregrinus anno 1864 cooptatus est. Unus ex septaginta duobus hominibus est quos Turris Eiffelia commemorat.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Bernardum Leonem Foucault spectant (Jean Bernard Léon Foucault, Léon Foucault). |
Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |