Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Ioannes Mahoney

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Mahoney
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Mahoney: imago
Ioannes Mahoney: imago
Nativitas: 20 Iunii 1940; Blackpool
Obitus: 4 Februarii 2018; Sicagum
Patria: Britanniarum Regnum, Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Charles Jonathan Mahoney

Ioannes Mahoney, vulgo Patrick John Mahoney (19402018) fuit histrio Americanus. Multos successus histrionales habuit, sed postquam in serie televisifica Frasier partes Martini Crane agere coepit, in gratiam et notitiam omnium pervenit. In qua serie sub persona patris familiae filios suos Frasier et Niles, psychiatros semper satagentes et in variis rebus tumultuantes moderari conatur.

Mahoney natus est die 20 Iunii 1940 in Lancastriensis comitatus urbe Blackpool, quo familia eius Mancuniensis bombardationes Germanorum verita profugerat. Post secundum bellum mundanum cum familia Mancunium revertit, ubi adolevit. Pater eius pistor erat, mater domiseda, sed coniuges, quamvis parentes octavi adhuc infantis facti essent, in matrimonio rixoso vivebant. Itaque Ioannes adulescentulus in CFA ad sororem maiorem inmigravit, quae iam belli tempore militi Americano nupserat, inque Illinoesia studia exercere in collegio Quinciensi coepit. Quibus finitis studiis in Macomb urbem migravit et ineuntibus annis 1970 in Western Illinois University patrii sermonis magistri munere functus est. Anno 1971 in civitatem acceptus est. Postea opera editoris ephemeridis cuiusdam medicae functus est,[1] sed sorte sua parum contentus arte histrionali se experiri volebat. Denique anno 1879 societatem iniit Steppenwolf Theatre Company, in qua bene successit et totam per vitam consors fuit. Etiam in scaenis Broadway libenter versabatur.

Exeuntibus annis 1980 Mahoney histrioniam suam auxit partibus in pelliculis haud mediocribus actis, sicut Tin Men (1987), Moonstruck (1987), Eight Men Out (1988), Say Anything... (1989), In the Line of Fire (1993), Reality Bites (1994), The American President (1995), Primal Fear (1996), She's the One (1996). Sed maximam notitiam consecutus est serie televisifica Frasier (1993-2004), in qua sub persona Martin Crane partes patris familiae morosi egit: interdum animos filii pompatici Frasier et iunioris filii inquieti Niles levibus punctiunculis mitigat, nonnumquam autem cogitationes altipetas eorundem ab alto ad terram agere conatur.

  1. Dessem 2018.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!