Ioannes Picus Mirandula
Ioannes Picus Mirandula[1][2] sive Iohannes Picus Mirandulanus[3] (1463 – 1494) fuit philosophus, theologus, scriptorque Italus aevi renascentiae litterarum.
De vita
[recensere | fontem recensere]Ioannes Picus Mirandula, Ioannis Francisci I Pici filius natu minimus, Mirandulae in urbicula Mutinensis provinciae die 25 Februarii anno 1463 natus est. Iulia mater filium suum sperabat clericum fieri. Itaque puer quattuordecim ferme annos natus Bononiam profectus est, ut iuri canonico apud universitatem urbis studeret, sed repentina morte matris labefactus, renuntiato studio iuris canonici, Ferrariam se contulit, ubi philosophiam degustaret.
Ab anno 1480 studere perrexit apud universitatem Patavinam, magnam sedem studiorum Aristotelicorum, ubi Helia Hebreo Cretensi, Averroista Aristotelico, usus doctore etiam peritiam linguarum augere potuit, nam cum illo Hebraicam atque Arabicam linguas callere didicit. Fieri potest, ut Patavio anno 1482 relicto Florentiam profectus sit, ut in universitate versaretur, nam ad Neoplatonismum a Marsilio Ficino reparatum attrahebatur. Etiam in Angeli Politiani familiaritatem venit.
Anno 1485 transiit ad universitatem Parisiensem, praecipuam in Europa sedem theologiae et philosophiae scholasticae. Nescimus, an iam Parisiis Ioannes Picus nongentas illas theses suas scribere coeperit. Anno proximo, post brevem Parisiis commorationem, Ioannes Picus Florentiam revertit (Martio mense 1486), ut amicos suos Angelum Politianum, Laurentium Medicaeum, Marsilium Ficinum salutaret. Deinde die 8 Maii Romam profectus Arreti substitit. Ibi delapsus est in amorem Margheritae, maritae Iuliani Mariotto de Medicis, consobrini Laurentii Medicaei. Cum amatrice fugiens captus est vulneratusque in carcerem coniectus, sed auctoritate ipsius Laurentii liberatus.[4] Complures menses Perusiae et praecipue Fractae se ex laesionibus recipiens versatus est. Qua solitudine quam efficacissime usus aliquot cognovit scripta, sicut Esdrae, Zoroastris, Melchioris libros, qui philosophiam Chaldaeam, oracula, mystica magorum tractabant. Perusiae etiam Cabbalae et Hermae Trismegisti textus perdidicit. Ambo Pici animum attrahebant, namque ex eadem aetate esse putabantur ac Vetus Testamentum. Picus syncretismo usus est investigandi ratione, nam observatio rei de qua quaeritur ex omnibus partibus fieri debet, ut veritas quam plurimis modis prospici possit. Quamquam praecipue Platonem sequebatur, Aristotelem quoque magni habuit. Eclogarii modo neutrius sectae absolute addictus semper concordiam inter Platonismum et Aristotelismum adferre voluit, ambos enim philosophos existimabat de isdem rebus agere, licet diversis elocutionibus uterentur. Item putabat omnes doctos praeter vetus testamentum etiam Talmud et Hermetismum cognocere debere, quae omnia "verbum Dei" diversis tantum linguis expressum continerent.
Anno 1486 Picus in consilio instruendae disputationis publicae circa nongentas theses perseveravit, et mense Decembri librum Conclusiones nongentae in omni genere scientiarum (Conclusiones philosophicae, cabalisticae et theologicae) inscriptum edidit. Praeterea promisit se sumptus impendere eorum doctorum, qui congressui Romae habendo interesse parati essent.
Sed mense Februario 1487 Innocentius VIII papa disputationem haberi vetuit, ac delectorum collegium instituit, quod de orthodoxia thesium iudicaret. Theses damnatae sunt tredecim, quas Picus audacter defendere temptabat, sed postremo per litteras theses damnatas excludere consensit. Tamen opiniones suas mutare recusavit apologiamque Laurentio Medicaeo amico et fautori dicatam scripsit et anno 1489 publici iuris fecit. At summus pontifex, postquam de novo scripto Pici audivit, tribunal inquisitionis habuit, quod Pici libello permissionem edendi negavit. Picus huic iudicio iterum cessit et anno 1488 in Franciam effugit, ubi iussu papae a Philippo II duce Sabaudiae captus Vilceniae in carcerem coniectus est. Sed Laurentio Medicaeo auctore Carolus VIII rex Francorum eum liberavit ac migrare sivit Florentiam, ubi in Laurentii tutela vixit. Excommunicatus a papa vivebat, dum ab Alexandro VI novo papa absolutus est. Quae cum ita essent, Picus minime sui compos Savonarolam adiit, in persuasione sua manens. Prope Faesulas in villa a Laurentio parata consedit, in qua libros Heptaplus, id est de Dei creatoris opere (1489) et De ente et uno (1491) inscriptos edidit. Praeterea scripsit Disputationes adversus astrologiam divinicatricem, alterum opus notissimum (postume editum), in quo astrologos sui temporis vi ingenii carere arguit. Ipse enim magnae confidebat magiae, quippe quae sui dignationem et constantiam hominis augeat. Non erat Pico in mundo providentiae sidereae locus. Varietas scientiarum et profunditas sapientiae admirabiles fuerunt apud Picum, qui Platonica et Aristotelica congerere atque conflare volebat, nec non religionem et philosophiam. Talia patratum disciplina neoplatonica et Cabbala iuverunt.
Anno 1492, mortuo Laurentio Medicaeo, Picus Ferrariam se contulit, unde saepe Florentiam iter facere solebat. Florentiae in urbe tumultuosa potestas Savoranolae creverat. Adversarii renascentiae libros et opera artis comburebant. Nihilo minus Picus Savonarolae successor factus est, spreto studio scriptorum Chaldaeorum.
Postquam Picus obscuris conditionibus die 17 Novembris anno 1494 mortuus est, adiutorem eius dominum suum veneno necavisse fama erat. Nuper confirmatum est in reliquiis Pici et Poliziani ad hunc diem conservatis arsenicum repertum esse.
Vitam eius descripsit nepos Ioannes Franciscus Picus Mirandula anno 1530.
Philosophiae conspectus
[recensere | fontem recensere]Cogitandi ratio Pici Mirandulae cogitationi Neoplatonicae Marsilii Ficini conexa est, nam Marsilii exemplo scripta Platonis explorare coepit. Disputatio publica thesium nongentarum, ad quam homines doctos undique invitaverat, fieri non potuit. Mira prorsus est mixtura sapientiae et phantasiae apud hominem mysticum, quem moverant Plato, Aristoteles, Dionysius Areopagita, Cabbala, Nicolaus Cusanus et multi alii. Ei summum attingendum esse videtur Dei visio, quae si in ecstasi fit beatitudinem efficiet. Dei autem ratio definiri non potuit: negative tantummodo et insipientes de hoc aliquid effari possumus (cf. doctrinam Nicolai Cusani). Deus omnia est, principium omnium, plenitudo ipsius; in cunctis rebus eius actiones elucent.
Mundorum genera tria sunt:
- mundus angelorum (qui sensibus percipi non potest),
- mundus caelorum,
- mundus sublunaris.
Hic ultimus e materia non facta consistit. In eo radix omnis quae in rebus multitudinis est. In angelorum mundo ordines angelorum novem sunt, i.e. spirituum purorum. Sempiternus quoque est caelestis mundus in circulo movens. Adiecit igitur Deus caelesti machinae vivam substantiam et rationalem, participem intellectus. Mundus terrestris caelorum speculum est. Homo microcosmicus omnes naturas in se tenet: trium complexus et colligatio est, quod hominis substantia omnium in se naturarum substantias et totius universitatis plenitudinem re ipsa complectitur. Inter corpus et animam rationalem materia egentem vinculo est spiritus, corpusculum spirituale, quasi tenuissimum corpus et invisibile, luci calorique illi sidereo maxime cognitum.
Anima est substantia quaedam in se ipsa movens, utpote quae immortalis. Capax est cogitandi de intellegibili, quae voluntate libera fruitur. Ecce summum propositum: Felicitatem ego sic definio: reditum unius cuiusque rei ad suum principium. Fit apotheosis anima purificata: Ille erimus ipse, qui fecit nos.
De scriptis potentissimis
[recensere | fontem recensere]Picus Mirandula, nisi unum et triginta annos natus veneno necatus esset, nimirum grandi scriptorum pondere humanitatem locupletare potuisset. Peculiari erat memoria, ac permultarum rerum peritus. Intra novem ferme annos scribendo vacavit. Nihilo minus, etiam nunc inter maximos philosophos numeratur. Praeter carmina, epistulas variasque commentationes haec sunt scripta maiora quibus per orbem terrarum innotuit:
- 1486: Oratio de hominis dignitate, qua Picus cognitionem rerum humanarum ratione Neoplatonica adprobat. Praeterea prooemium est illarum thesium nongentarum, in quibus confidebat omnem scientiam esse positam. Theses illae, quippe quae Platonismum, Neoplatonismum, Aristotelismum, hermetismum et Cabbalam inter se commisceant, exemplo sunt syncretismi humanae. Comprehenderunt etiam 72 theses,quas Picus integrum systema physicae esse putabat.
- 1486: Theses nongentae de omni re scibili sive Conclusiones philosophicae, cabalisticae et theologicae Decembri mense editae sunt. Theses illas, quae Platonismi et Aristotelismi et Cabbalae harmoniam expetunt, Romae proponere et defendere cogitavit initio anni 1487 auditoribus undique arcessitis. Quem tamen congressum Februari mense Innocentius papa revocavit, quod theses illae partim haereticae essent.
- 1487: Apologia, qua Picus suas theses defendit (coniunctim cum Thesibus nongentis edi solitum est).
- 1489: Heptaplus, de septiformi sex dierum Geneseos enarrationes, qua interpretatione allegorica in septem partes divisa de Geneseos sex primis versibus Picus efficit, ut Moysi revelatio Hebraica et Platonis Aristotelisque doctrinae et Cabbala in unum opus coalescant.
- 1491: De ente et uno in syncretistica Pentateuchi et Platonis et Aristotelis enarratione persistit.
- 1493: Disputationes adversus astrologiam divinatricem, quo libro inperfecto (postume ab Ioanne Francisco Pico Mirandola nepote edito) Picus fidem abrogare astrologiae, superstitioni periculosae, conatur.[5]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Ioannes Picus Mirandula": vide multas litteras ab eo et ad eum scriptas, in Shane Butler, Angelo Poliziano: Letters: Volume I: Books I–IV (Cantabrigia in Massachusettia: Harvard University Press, 2006) e.g., pp. 16, 18, 20, 24, 26, 58, etc.; Carol Kidwell, Marullus (1989), p. 150; vide et hanc imaginem. "Ioannes Picus Mirandula" ad initium elogii a Paulo Iovio scripti, anno 1557 ad caput Operum omnium Basileae editi. "Io. Picus Mirandula" in titulo operis Conclusiones nongentae anno 1532 editae
- ↑ "IOÃN PICVS e MIRANDVLA" legi potest (oculis faventibus) in imagine prima nostra e serie Ioviana: vide disputationem nostram. Aliter et sollemnius "Ioannes Picus, Mirandulae Concordiaeque comes": cf. titulum Operum omnium (Basileae, 1557)
- ↑ "Johañes Picus Mirandulanus": Vide textum ab ipso divulgatum
- ↑ Bori 2012.
- ↑ Broecke 2003: 55.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones operum
- 1519 : Ioannis Pici Mirandulae Omnia opera; Ioannis Pici Mirandulae vita per Ioannem Franciscum illustris principis Galeotti Pici filium elegantissime conscripta. Venetiis: per Gulielmum de Fontaneto de Monteferrato Textus apud Internet Archive
- 1557 : Opera omnia Ioannis Pici, Mirandulae Concordiaeque comitis. Basileae Textus apud Internet Archive
- 1582 : Christophorus Cellarius, ed., Ioannis Pici Mirandulae, illustris et consummatissimi viri, Epistolarum liber. Cizae Textus apud Internet Archive
- Scripta secundaria
- Baird, Forrest (2000) Giovanni Pico della Mirandola (1463–1494). Philosophic Classics. Prentice Hall.
- Bori, Pier Cesare (2012) The Historical and Biographical Background of the Oration. Apud Francesco Borghesi & Michael Papio & Massimo Riva (ed.) Pico della Mirandola, Oration on the Dignity of Man, 10-36. Cambridge University Press.
- Broecke, Steven Vanden (2003) The Limits of Influence: Pico, Louvain, and the Crisis of Renaissance Astrology. Brill.
- Busi, Giulio (2010) Vera relazione sulla vita e i fatti di Giovanni Pico, conte della Mirandola, Aragno.
- Edelheit, Amos (2008) Ficino, Pico and Savonarola: The Evolution of Humanist Theology 1461/2–1498. Brill.
- Farmer, Stephen Alan (1998) Syncretism in the West: Pico's 900 Theses (1486): The Evolution of Traditional Religious and Philosophical Systems. Temple, AZ: Medieval & Renaissance Texts & Studies. Medieval & Renaissance Texts & Studies. (Cum textu Latino 900 thesium, translatione Anglica, commentarioque accurato.)
- Garin, Eugenio (1937) Giovanni Pico della Mirandola: vita e dottrina. Le Monnier.
- Gilbhard, Thomas (2005) Paralipomena pichiana: a propos einer Pico–Bibliographie, Accademia: Revue de la Société Marsile Ficin 7: 81–94.
- Heiser, James D. (2011) Prisci Theologi and the Hermetic Reformation in the Fifteenth Century. Repristination Press.
- de Lubac, Henricus (1994) Pico della Mirandola. L'alba incompiuta del Rinascimento, Jaca Books.
- Quaquarelli, Leonardo & Zanardi, Zita (2005) Pichiana. Bibliografia delle edizioni e degli studi. Studi pichiani 10. Olschki.
- Roulier, Fernand (1989) Jean Pic de la Mirandole. Humaniste, philosophe, théologien. Slatkine.
- Valcke, Louis (2005) Jean Pic de la Mirandole. Un itinéraire philosophique. Les Belles Lettres.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pagina interretialis VIAF
- Martinus Bastenius de Pici Mirandulæ super arte Cabbalistica opinione - 2015 - YouTube
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Picum Mirandulanum spectant. |
Vide Pici opera apud Vicifontem. |