Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Ius gentium

E Vicipaedia

Ius gentium[1] vel ius internationale[2] vel ius inter gentes[3] est systema iuris, quo rationes ususque (imprimis) civitatum inter se comparium gubernantur.

Unum principiorum iuris internationalis est maiestas: Civitates inter se parem maiestatem habent in finibus suis, nullam autem in finibus alienis, nisi iis quaedam potestas data sit.

Fontes iuris internationalis sunt mores inter gentes acceptas sive ius consuetudinis, pactiones et rationes iuris a pluribus civitatibus agnitae.

Terminologia

[recensere | fontem recensere]

Per saecula varia verba ad ius internationale denotandum in usu erant. Romani antiqui vocem "ius gentium" adhibuerunt, aeque ac Isidorus Hispalensis et Samuel Pufendorf. Franciscus de Vitoria terminum "ius inter gentes" praeferebat. Ieremias Bentham vocem "international law" (ius internationale) excudit[4], quae postea in alias linguas translata est.

Cum alii verbis sine discrimine utantur, alii inter "ius gentium" et "ius inter gentes" sive "ius internationale" decernunt: Iure inter gentes aliter ac iure gentium etiam Iura humana includi Franciscus Martin cum aliis auctoribus tenet[5].

Si plus cognoscere vis, vide etiam Ius gentium antiquum.

Hugo Grotius est auctor librorum De iure belli ac pacis, operis maximi momenti iuris internationalis. Divisio inter ius belli, casum belli et ius pacis, usque ad saeculum vicensimum ineuntem generaliter acceptum, post Secundum bellum mundanum varie disputatur.

Genera iuris internationalis

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Cf.Ius gentium” apud Fellmeth, Aaron X.; Horwitz, Mauritium (2009). Guide to Latin in International Law (1 ed.). Oxfordii: Oxford University Press. ISBN 9780195369380 .
  2. Bibliotheca Visseriana dissertationum ius internationale illustrantium (1923), vide: [1]
  3. Richard Zouch: Juris et judicii fecialis sive juris inter gentes … explicatio. 1650, vide: [2].
  4. in: An Introduction to the Principles of Morals and Legislation (1789), p. 296.
  5. Franciscus Martin et al. (2006): International Human Rights and Humanitarian Law. Treaties, Cases, and Analysis. ISBN 978-0-521-85886-1

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]