Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Laicismus

E Vicipaedia

Laicismus[1] sive laicitas[2] est ratio constitutionum, quibus res publica et religiones plane separantur.

Notionem laïcité anno 1871 Ferdinandus Buisson, paedadogus Francogallicus, qui et Praemio Nobeliano pacis ornatus est, creavit; qui institutionem scholarem religione liberam appetivit. Notio a verbo Graeco λαϊκισμός deductum est, quod statum laici, non clerici, exprimit.

Anno 1905 in Francia, Lex de ecclesiis civitateque separandis (Loi relative à la séparation des Eglises et de l’Etat) constituta est. Ex tunc Francia est res publica laica sive laicistica (république laïque), etsi ipsum verbum laïcité demum in constitutione anni 1946 adhibitum est.

His diebus verba laicismus, quod origini Graeco propius est, et laicitas in linguis vernaculis saepe inter se commutantur.

Civitates laicisticae

[recensere | fontem recensere]

Cives sequentes laicalesvocant:

Aliae autem civitates laicismum aliter interpretantur.

Nexus interni