Lalibela
Lalibela (Amharice ላሊበላ) est oppidum in Districtu Lastica et Zona Wollo Septentrionali Regionis Amharicae Aethiopiae. Quod est oblectamentum periegesis propter sua templa monolithica ex saxo integerrime caesa. Omnis Lalibela est magnus antiquitatis, medii aevi, civilizationisque postmediaevalis situs magni momenti.[1] Christiani habent Lalibelam unam ex sacrissimis Aethiopiae urbibus esse, locum peregrinationis sacrae.
Aethiopia est una ex primis civitatibus Christianis, quia ad Christianismum saeculo quarto accedit, et suae quidem radices historicae ex aetate Apostolorum iam exoriebantur. Templa ipsa saeculis a septimo ad tredecimo aedificabantur et regno Gebre Mesqel Lalibela (regnavit ca. 1181–1221) regis domus regiae Zagwe plerumque tribuuntur.[2]
Collocatio et nomina maiorum aedificiorum Lalibelae late, praecipue a clericis loci, putantur symbolica Hierosolymorum repraesentatio.[3] Qua pro causa, nonnulli rerum gestarum scriptores caelaturam templorum annis tribuunt sub Hierosolymo anno 1187 capto ab exercitu Musulmano, Saladino duce.[4]
Lalibela 2500 fere metra supra maris aequor patet. Principale oppidum in Lasta est, quae pars Bugnae olim fuit. Eius templa ex saxo caesa inter patrimonium totius mundi anno 1978 primum inscripta sunt.[1]
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Tukul, saxosum duarum tabularum aedificium.
-
Tukul.
-
Chika, aedificium humi et wattle.?
-
Bete Medhane Alem.
-
Bete Amanuel.
-
Bete Abba Libanos.
-
Bete Maryam.
-
Homo iuxta parietes Biete Medhane Alem stat, quod maximum in orbe terrarum templum monolithicum esse putatur.
-
Genneta Maryam.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 UNESCO World Heritage Centre. "Rock-Hewn Churches, Lalibela". unesco.org
- ↑ Windmuller-Luna, Kristen (September 2014), "The Rock-hewn Churches of Lalibela", Heilbrunn Timeline of Art History (Novi Eboraci: The Metropolitan Museum of Art).
- ↑ Phillipson, David (2009). Ancient Churches of Ethiopia: Fourth–Fourteenth Centuries. Yale University Press. p. 181. ISBN 978-0-300-14156-6.
- ↑ Phillipson 2009: 179.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bidder, Irmgard. 1959. Lalibela; Monolithkirchen in Äthiopien. Coloniae: M. Du-Mont Schauberg.
- Felleke, Baye. 2003 (2010 aut 2011). Lalibela : a general survey of the rock churches. Neanthopoli: Alem Printers.
- Hancock, Graham, Carol Beckwith, et Angela Fisher. "Prayers of Stone / The Christian Highlands: Lalibela and Axum," caput 1. In African Ark: Peoples of the Horn. Harvill, impressio HarperCollinsPublishers, ISBN 0-00-272780-3.
- Henze, Paul B. 2004. "Medieval Ethiopia: isolation and expansion," caput 3. In "Layers of time: a history of Ethiopia." Neanthopoli: Shama Books.
- Pankhurst, Sylvia. 1955. "The monolithic churches of Lalibela," caput 9. In "Ethiopia: a cultural history." Lalibela House, Essex.
- Pfeifer, Heinz. 1970. Der dritte Tempel. Lalibela, eine christliche Mysterienstätte in Äthiopien. Friburgi: Verlag Die Kommenden.
- Phillipson, David. 2009. Ancient Churches of Ethiopia: Fourth-Fourteenth Centuries. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 978-0-300-14156-6. Google Books. Praecipue "Lalibela: Eastern Complex and Beta Giyorgis," caput 5, et "Lalibela: Northern Complex and Conclusions," caput 6.
- Raunig, Walter, et Prinz Asfa-Wossen Asserate, eds. 2007. Ethiopian art: a unique cultural heritage and modern challenge. Lublini: Marie Curie-Skłodowska University Press. ISBN 9788322726921, ISBN 8322726929.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Lalibelam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 12°2′8″N 39°2′46″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
- UNESCO World Heritage Site
- "Through Pilgrim Eyes: The Creation of Significance." Popular Anthropology.