Lex Romana
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Quomodo vox legis variis rei publicae Romanae aetatibus definita sit
[recensere | fontem recensere]Etiamsi quomodo mos legum ferendarum ortus sit adhuc ambiguitur videtur antiquissimum usum legis, id est legis actionem, religionis ex potestate magis quam e consilio rei publicae valuisse. Postquam res Romana ab imperatoribus haberi consuevisset vocatione lex plerumque praecepta per auctoritatem rei publicae principiumque eius designata sunt. Exempli gratia iuris consultus Papinianus in digestis 1 tit.3 s1 rem ita definivit: Lex est commune praeceptum, virorum prudentium consultum, delictorum, quae sponte vel ignorantia contrahuntur, coercitio, communis rei publicae sponsio.
Iustiniano imperatore in institutionibus (1 tit.2 s4) vox ita definitur: Lex est quod Populus Romanus senatorio magistratu interrogante, veluti consule, constituebat.
Quomodo leges aetate rei publicae latae sint
[recensere | fontem recensere]- 1. Magistratus quidam senatui novam legem proponit
- 2. De lege ferenda in senatu disputatur
- 3. Lex publice promulgatur
- 4. De lege in comitiis deliberatur (rogatio) et duabus sententiis fit suffragium (uti rogas aut antiquo)
- 5. Lex in comitiis accepta publicatur.
Duo sunt formae legum Romanarum, 'leges curiatae et leges centuriatae. Principio pro legibus solum leges curiatae in comitiis curiatis sanctae nominabantur. Institutis autem comitiis centuriatis curiata comitia tantum magistratibus imperium per legem curiatam de imperio adrogare solebant.
Exinde leges a comitiis centuriatis sanciri, e magistratibus rogantbius nominari mos erat. Ex anno 287 v. Chr. lege Hortensia constitutum est plebiscita legibus aequiparari. Aetate imperiali leges plebiscitaque a senatus consultis et praecipue a constitutionibus gradatim substituta sunt.
Quomodo mos legum ferendarum abolutus sit
[recensere | fontem recensere]Apud Tacitum legimus (Annales iii.25-28) legum frequentiam magnopere auctam esse. Iulius Caesar cum etiam arbitratus esse feratur num legum collationem curari opporteat leges Iulias tulit. Teste quidem Gaio iuris consulto (i.2ff) leges et plebis scita etiam aetate imperatorum retinebantur, exempli gratia lex Visellia, altera lex agraria imperante Caligula nec non lex Claudia de manumissione feminarum (Gaius, i. 157, 171). Nulla autem lex post Nervam imperatorem esse latam in digestibus 47 tit.21 s3 § 1 legimus (cf. Herennium Modestinum).
Quo consilio voce aetate media usum sit
[recensere | fontem recensere]Initio saeculo VI sub voce legis in regno Visigothorum complures codices iudicales ad Romanam partem habitantium spectantem (lex Romana Visigotorum) et Burgundorum (lex Romana Burgundionum) edicti sunt. Etiam in moribus Germanorum tribuum conscribendis nomen legis identidem adhibita est (lex Alamannorum, lex Baiuvariorum, Lex Frisionum, lex Ribuaria, lex Salica, lex Saxonum etc.).
Notissimae leges Romanae
[recensere | fontem recensere](secundum annum conceptionis)
- Lex XII Tabularum
- Lex Valeria Horatia
- Lex curiata de imperio
- Lex Canuleia
- Leges Liciniae Sextiae
- Lex Poetelia Papiria de nexis
- Lex Aquilia
- Lex Ogulnia
- Lex Hortensia de plebiscitis
- Lex Flaminia de agro Gallico et Piceno viritim dividundo
- Lex Claudia de modo navium
- Lex Cincia de donationibus
- Lex Furia testamentaria
- Lex Voconia
- Lex Calpurnia de repetundis
- Lex Rupilia:
- Lex Acilia de repetundis pecuniis
- Leges Semproniae
- Lex agraria
- Lex frumentaria
- Lex iudiciaria
- Lex militaris
- Lex de provincia Asia
- Lex de provinciis consularibus
- Lex de provocatione
- Lex de viis muniendis
- Lex agraria
- Lex Appuleia agraria
- Lex Appuleia de piratis persequendis
- Lex Tarentina
- Lex Iulia de civitate
- Lex Plautia Papiria
- Lex Pompeia de Transpadanis
- Lex iudiciaria
- Lex de magistratibus
- Lex de praetoribus
- Lex de repetundis
- Lex de tribunis plebis
- Lex de XX quaestoribus
- Lex Gabinia de piratis persequendis
- Lex Roscia theatralis
- Lex Manilia
- Lex Papia
- Lex Pompeia
- Leges Iuliae:
- Lex agraria
- Lex de repetundis
- Lex Vatinia de imperio Caesaris
- Lex Licinia Pompeia
- Lex municipalis
- Lex Antonia de mense Quintili
- Lex Ursonensis
- Lex Rubria de Gallia cisalpina
- Lex Falcidia
- Leges Iuliae Augusti:
- Lex de adulteriis coërcendis
- Lex iudiciorum publicorum et privatorum
- Lex de maritandis ordinibus
- Lex Fufia Caninia
- Lex Aelia Sentia
- Lex Papia Poppaea
- Lex Iunia Norbanna:
- Lex Iunia Petronia:
- Lex Petronia
- Lex de imperio Vespasiani
- Lex Manciana
- Lex Malacitana
- Lex Salpensana
- Lex Irnitana
- Lex provinciae
- Lex Hadriana de rudibus agris
- Lex metalli Vipascensis
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Lex" in William Smith, Dictionary of Greek and Roman Antiquities (Londinii, 1842; 2a ed., 1865; 3a ed., 1870)