Ludovicus Vanvitelli
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus de Wittel, qui dicitur Ludovicus Vanvitelli, vulgo Luigi Vanvitelli (Neapolis die 12 Maii 1700 natus - Casertae obiit die 1 Martii 1773), fuit pictor et architectus Italicus originis Batavae.
Vita
[recensere | fontem recensere]In principio aedificium pictor apud Philippo Juvarra erat antequam anno 1726 architectus in Basilica Vaticana crearetur. Postea Anconae plura construenda curavit. Tunc autem rex Neapolitanus Carolus III voluit eum castra Casertae erigere. Istis in rebus opus erat ut aquaeductus magnus quoque apud Vallem Magdaloni fieret. Cum in alio aquaeductu Romae construendo multo supererogavisset, multa quinque milium scutorum punitus est. Ubique in Italia et praesertim Romae Neapolique palatia et fana ei erecta admirentur.
Lege etiam
[recensere | fontem recensere]- Francesco Fichera, Ludovicus Vanvitelli, Accademia Nazionale dei Lincei - Distribuzione Bardi Editore, 1937
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Domus regalis Casertae
-
Basilica Ss. Nuntiata Maioris, Neapolis, interior
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Vanvitelli spectant. |