Medma
Appearance
Medma sive Mesma (Graece: Μέδμη sive Μέδμα, in nummis Μέσμα) fuit urbs antiqua Magnae Graeciae in Italia meridiana in litore occidentali Bruttii (nunc Calabria) inter Hipponion et Metauri fluminis ostium sita.
Historia
[recensere | fontem recensere]Medma fuit colonia a Locris sexto saeculo a.C.n. condita, a quibus minus quam unius diei iter distabat. Circa annum 500 una cum origine ac urbe Hipponio Crotonem debellavit. A Dionysio I tyranno Syracusarum pars incolarum vi Messanam translata est.
Reliquiae archaeologicae
[recensere | fontem recensere]Area archaeologica prope Rosarnum (in Provincia Rhegina) in Calabria sita est, inventa in Museo nationale Magnae Graeciae exposita sunt.
Homines noti
[recensere | fontem recensere]Medmae philosophus Philippus Opuntius natus esse putatur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Diego Corso: Sul sito di Medma. Appunti Storico-Critici. Tipografia della pia casa di patronato pei minorenni, Florentiae 1888.
- Mario Lombardo: Medma. In: Der Neue Pauly (DNP), Vol. 7, Metzler, Stuttgardiae 1999, ISBN 3-476-01477-0, Col. 1123–1124.
Nexus interni
- Bruttium (regionem),
- Urbem metropolitanam Reginam,
- Rosarnum (municipium).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pauca de Medma apud www.comune.rosarno.rc.it (Italiane)
- Nummi Medmae cusi (Anglice)