Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Minaretum

E Vicipaedia
Turres meschitae tempore Ottomanico usitatae: Tres ex sex minaretis Meschitae Sultani Ahmedi Constantinopoli
Minaretum hodiernum: Meschita Mevlana Roterodami.

Minaretum[1][2] (Arabice منارة , manāra 'pharus') est turris ad vel prope meschitam aedificata, e qua homo muazinus dictus Musulmanos quinquies in die ad orationem vocat.

Verbum Arabicum manāra a verbo "nūr" (نور ; "lux") deductum est, quod initio, ut putatur, etiam speculae facibus illustratae adhibitae sunt[3]. Cum manāra in linguam Turcicam transiit, forma mināre recepta est, e qua linguae occidentales hauserunt (sicut Latine minaretum et Francice minaret)[4].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad minareta spectant.
  1. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  2. Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Minarett apud Lucusaltianum, Petrum (2024). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. V, M–Q (ed. XXIV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 55: "Minarett: minaretum ... turris meschitae ... turris sacrae Mahometanorum".
  3. Arnold Betten: Marokko: Antike, Berbertraditionen und Islam - Geschichte, Kunst und Kultur im Maghreb, 4. ed., DuMont, 2009, p. 88
  4. Duden, Das große Fremdwörterbuch, 4. ed. emendata, Mannheim et al. 2007, ISBN 3-411-04164-1, p. 884
templum

Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!