Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Natatio

E Vicipaedia
Cervida natans
Susanne Mayerhofer natans

Natatio[1] est actus in aqua excurrendi. Animalia natant motione corporis: pinnarum et caudae apud pisces aliaque animalia aquatica, membrorum apud homines aliaque animalia terrestria.

Cursus natatorii fiunt in variis certaminibus per orbem terrarum, ut in ludis Olympiis.

Natationes clarissimae

[recensere | fontem recensere]

Natatores spatiorum longorum magni aestimant indicem natationum Oceani Septem (Anglice Ocean's Seven) appellatum, circuitum auctoritatis inter corpora aquae magni momenti. Quae sunt Fretum Tsugaruense inter Esoniam et Honsuam, Mare Britannicum, Fretum Septentrionale inter Mare Hibernicum et Oceanum Atlanticum, Fretum Cookianum in Nova Zelandia, Fretum Molocaiense in Havaiis, Fretum Catalinense in California, et Fretum Gaditanum.[2]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad natationem spectant.
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!