Neuroblastus
Appearance
Neuroblastus vel cellula praecursor neuralis vel cellula nervalis primitiva est simul neuroni cellula progenitor et cellula postmitotica, quae non plus dividuntur, at post migrationem neuron format[1]. Neuroblasti non uniformes sunt, diversa genera cellularum praecursorum neuralium descripta sunt.
In cerebro adulto vero formationem novarum cellularum nervalium (neurogenesem[2]) regiones duas restrictam videtur: et zonam subventricularem secundum ventriculos laterales et gyrum dentatum (zonam subgranularem) hippocampi[3].
Neuroblastoma est neuroblastorum tumor aetatis imprimis puerilis.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Belvindrah R., Lazarini F., Lledo P.-M. (2009). "Postnatal neurogenesis: from neuroblast migration to neuronal integration". Reviews in neurosciences 20 (5-6): 331-46
- ↑ pariter gliogenesem (formationem novarum cellularum glialium)
- ↑ Arvidsson A., Collin T., Kirik D., Kokaia Z., Lindvall O. (Sep 2002). "Neuronal replacement from endogenous precursors in the adult brain after stroke". Nature medicine 8 (9): 963-70
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Developmental biology: De neuronorum cellulis progenitoribus (Anglice)