Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Niobe (mythologia)

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Niobe.
Nioba de liberis necatis deplorat. Tabula ab Abrahamo Blomaert anno 1591 picta.

Niobe (Latine etiam Nioba) est figura mythologica Graeca.

Nioba Tantalo Lydorum rege Dionaque nata Amphioni regi Thebano nupsit. Ex ea Amphion septem filios et septem filias procreavit.[1]

Feriis Latonae Thebis celebratis, Nioba superbiam erga deam demonstravit. Itaque Latonae iratae graves poenas dedisse traditur: etenim Nioba liberos suos Apolline Dianaque illa dea natis praestantiores esse dixerat. Latonam hanc contumeliam tam aegre tulisse narrant, ut Apollo et Diana iussu deae liberos omnes quatuordecim Niobae sagittis oppresserint atque interfecerint[2].

His rebus confectis Athenis a deis ambobus sepulti sunt. Niobam dolore devictam contumeliae adversus Latonam ostentae acriter paenitebat. Dicitur vitam illius tam longe duravisse quam se unam cenam sumpsisse. Tum dei misericordes eam in saxum marmoreum in monte Sipylo mutaverunt, e quo flumina aquaria velut lacrimae effluebant.[3]

Narratur hoc saxum fuisse Lydico in monte, qui Sipylus appellatur.

Parthenius aliter Niobae fabulam narrat: Latona irata vir eius Philottus in venatu periit paterque Assaon nepotes omnes interfecit, cum filia amorem eius incestum repudiavisset.

  1. Hyginus, fabulae (cf.[1]).
  2. Ilias XXIV.602-617. Iuvenalis, Satura VIː 172-177
  3. Ovidius, Metamorphoses 6,148-316 (cf.[2]). Sophocles, Antigone 823-833. Seneca, Agamemnon 375-379. Pausanias, Descriptio Graeciae I,21.3.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nioben spectant.