Nomura Group
Nomura Group (野村グループ Nomura Gurūpu) sive brevius Nomura, antea Nomura zaibatsu (野村財閥), cognomen mercuriale est congeriei societatum quarum in cacumine se habet Nomura Holdings, Inc.[1] Negotium imprimis argentariae gerit Nomura. Locatam pecuniam, hypothecas, versuras, sponsus paciscitur, de rebus nummariis consulit ac multas et alias operas aerarias praebet Nomura.[2]
Origines
[recensere | fontem recensere]Societas archetypa in Nomura Group, videlicet Nomura Securities Co., Ltd., anno 1925 Osakae in Iaponia condita est. Cuius auctor Tokushichi Nomura II, viro a quo societas nuncupata est. Christi Natalis societatis constituendae dies fuit.[3] Potestatem scriptorum fiscalium tractandorum anno 1938 adepta, anno 1961 admissa est in bursam Tokiensem.
Anno 2002 societas Terra Firma Capital Partners ex Nomura versata est Guidone Hands gubernante, quae sortium procurationem agit.[4]
Nomura anno 2008 celebritatem aliquantam attigit cum plerasque actiones in Asia atque Europa argentariae Lehman Brothers emit decoquentis per crisin pecuniariam anno 2007 coeptam.[5]
Nomura hodierna
[recensere | fontem recensere]Membra consociata late per orbem tenet Nomura inter quae principalia Tokii, Hongcongi, Londinii ac Novi Eboraci curata sunt. Fere 27,000 operarii apud Nomuram laborant. Complures laudes mercuriales cepit Nomura in ternos novissimos annos.[6]
Ex anno 2008 patrona est Nomura certaminis harpastici inter universitates Oxoniensis ac Cantabrigiensis pugnati.[7]
Nomurae sententiola praeconialis est: "dic modo 'Nomuram'".[8]