Petronius Probinus
Appearance
Petronius Probinus (natus saeculo 5, mortuus post annum 512) vir publicus Romanus sub regno Odoacris fuit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eius Rufius Achilius Maecius Placidus (consul 481) erat, filius Flavius Rufius Petronius Nicomachus Cethegus, qui anno 504 consulatum gessit. Habuit filiam praeterea, quae Blesilla nominabatur[1].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Petronius anno 489 una cum Flavio Eusebio consulatum gessit. Adiuvit Laurentium antipapam contra Symmachum papam. Anno 511/512 patricius fuit.
Legenda
[recensere | fontem recensere]- (Petronius) Probinus 2», The Prosopography of the Later Roman Empire, Volume 2, Cambridge University Press, 1980, pp. 909-910.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Magnus Felix Ennodius, Ep. VII 29
Antecessores: Claudius Iulius Ecclesius Dynamius et Rufius Achilius Sividius (in occidente) |
Consul 489 cum Flavio Eusebio |
Successores: Flavius Anicius Probus Faustus Iunior (in occidente) et Flavius Longinus II (in oriente, sine collega) |