Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Phaedra

E Vicipaedia
Hippolytus, Phaedra, et alii in sarcophago sculpti.

Phaedra (Φαίδρα) in mythologia Graeca fuit filia Minois, Cretensium regis, et Pasiphaae, Solis filiae. Ita etiam soror Minotauri et Ariadnae, neptis autem Iovis, Europae Solisque. Post sororem Ariadnen Theseo, Atheniensium regi, et ipsa nupsit. Secundum Apollodori Bibliothecam ex hoc matrimonio duo filii nati sunt : Acamas et Demophon.

De amore infelici

[recensere | fontem recensere]

Venus autem omnem subolem Solis oderat, quod deus qui omnia videt concubitum deae cum amico Marte marito Volcano/Hephaesto indicarat. Itaque Phaedra illicito amore privigni Hippolyti flagravit, qui Dianae et venationi deditus castus adulescens atque etiam a mulieribus abhorrens erat. Dum Theseus maritus apud Inferos cum Pirithoo moratur, Phaedra amorem suum confessa adulescentem corrumpere conatur, a quo indignanter repellitur. Reduce vero Theseo, dolore repulsae atque simul metu commota, Phaedra privignum ultro incusat, tamquam vim sibi inferre temptasset. Theseus iratus inconsulte temereque filium e regno expulit atque mortem eius a patre Neptuno/Poseidone poposcit. Qui votum exaudiens monstrum marinum immisit Hippolytum saeviter necaturum. Adulescente mortuo Phaedra sese ipsa suspendit[1].

Fatum Phaedrae argumentum pluribus tragoediis praebuit : memorandi sunt Euripideus Hippolytus, Phaedra Senecana et Phaedra poetae Francogallici Iohannis Racine necnon Gabrielis d'Anunzio Fedra (1909). Sophocles quoque Phaedram scripserat hodie deperditam, paucis fragmentis exceptis. Epistulam Phaedrae ad Hippolytum excogitavit poeta Ovidius in Heroidibus suis.

  1. Alio genere mortis utitur apud Senecam : ferro.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni