Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Porcius Festus

E Vicipaedia
Nummus aeneus nomen Neronis praebens et tempore Porcii Festi in Iudaea quinto anno regni cusus.

Porcius Festus (mortuus 62[1]) fuit vir Romanus equestri dignitate, procurator provinciae Iudaeae inter annos 60 et 62. Felici successit atque post eius mortem Lucceius Albinus a Nerone missus provinciam rexit.

Apud Flavium Iosephum

[recensere | fontem recensere]

De ipso Porcio nihil aliud nobis tradidit rerum gestarum scriptor Flavius Iosephus nisi quod cum 'latronibus' saepe pugnavit (Iosephus latrones Iudaeos imperium Romanorum recusantes appellare solebat) atque magnum numerum eorum sive cepit sive interfecit. Nam priores procuratores res religiosas maxime turbatas ei reliquerant quae saepe ad pugnas inter Iudaeos et ceteros incolas ducebant. Nulla scelera tamen Festo obiciebat unde colligere licet bonum praesidem fuisse eum aestimasse.

Apud Actus apostolorum

[recensere | fontem recensere]
Tabula a Nicolao Bodarecsky anno 1875 picta ː Paulus Tarsensis causam agit coram tribus iudicibus in cathedra sedentibus ː Porcio Festo, procuratore Iudaeae, rege Agrippa II, et eius sorore Berenica. Quae scaena ex Actibus Apostolorum ducta est.

Secundum Actus Apostolorum apostolus Paulus Tarsensis ad Festi tribunal Caesareae productus est, accusantibus sacerdotibus Hierosolymitanis qui eum interficere cupiebant, At Festus Paulum ad Augustum provocantem Romam vinctum Neroni mittere maluit. Tum haec verba ei tribuuntur ː “ Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt!”. Paulo post in provincia obiit.

Si vis plura legere...

[recensere | fontem recensere]
  • Hadas-Lebel, Mireille, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, A. & J. Picard, 2009 ː 99
  • Ute Schall, Die Juden im Römischen Reich. Regensburg 2002
  • E. M. Smallwood, The Jews under Roman Rule : from Pompey to Diocletian, Lugduni Batavorum, Brill, 1976
  1. Ant. Iud. XX.197.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

De nummis procuratorum Iudaeae apud Jewish virtual library