Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Posca

E Vicipaedia

Posca potio erat Romae antiquae ex aceto et aqua et aliubi aromatibus. Milites, plebs, servique potabant poscam, quae optimates non delectabat.

Popularitas poscae multas per mentiones antiquitatis (sicut ferunt historiae Plinii Maioris vel comoediae plautinae) obtestata est. Bella gerens duces imperatoresque proximitatem militibus ostentare solebant poscam bibendo; quod fecerunt Cato Maior (secundum Plutarchum) atque Hadrianus Imperator (qui, secundum librum de Historia Augusta se gerebat sicut miles, secundum exemplum Scipionis Aemiliani, Metelli et vitrici sui Traiani, libenter edebat foris escas militares sicut laridum, caseum et acetum). Per decretum anni 360 p.Chr.n. omnes milites ordinum minorum poscam et vinum alternis diebus potabant.

Verbum posca aut ex verbo temporali latino potor aut ex adiectivo Graeco epoxys (acutissimum) venit. Graeci, verbo pro posca carentes, solebant potionem appellare ὄξος (acetum); hoc enim factum est in Biblia. Sed sexto saeculo p.Chr.n. appellabant Graeci potionem nomine phousca, militibus Romae orientalis traditionem perseverantibus.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]