Potentia Hydrogenii
Appearance
Potentia Hydrogenii (abbreviatio pH)[1] est numerus qui statum aquae indicat, utrum basicum aut acidum sit.
Definitio
[recensere | fontem recensere]Potentia Hydrogenii est logarithmus basi decem concentrationis[2] protonium in aqua multiplicatus cum -1. Quia protona in solutione aquea ad moleculam aquae adducta, non libera, sunt, concentratio qua uti oportet est iontium hydroniorum, qua
Similiter potentia hydroxidi pOH calculari potest:
Quia in aqua constans aequilibrii aquae efficit ut productum concentrationum horum iontium 10-14 aequet, conexus inter pH et pOH demonstratur esse
qua calculari aequivalenter postest: vel .
Acidus aut alcalinus
[recensere | fontem recensere]- Liquor est acidus cum eius pH est infra septem.
- Liquor est basicus cum eius pH est supra septem.
- Liquor est neutralis cum pH aequat septem.
Exempla
[recensere | fontem recensere]- Pila autocinetica: pH = 0-1;
- Acetum: pH = 3-4
- Coffeum: pH = 5
- Aqua destillata: pH = 7
- Aqua oceanica: pH = 8
- Ammonia: pH = 11
- Potassa: pH = 13-14
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Small-scale Freshwater Toxicity Investigations: Hazard assessment schemes, By Christian Blaise, Jean-François.
- ↑ Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)