Pulvis
Appearance
Pulvis (-eris, m.) in particulis minimis sub magnitudine harenae consistit. Si crystallum sive harenam conteris, pulverem habes. Dimetiens particulae pulveratae minus quam 500 µm plerumque est.
De etymologia
[recensere | fontem recensere]Pulvis eiusdem radicis esse videtur ac pulmentum et pulpa, sed singula non liquent. Si cum polline et palea coniungitur, aliis verbis ex linguis Indoeuropaeis (ut Sanscrita palāvaḥ; Lettonica pelus 'paleae') assumptis fortasse in radicem PIE *pel- pervenimus, quae progeniem et verborum et significationum copiosam numerat. Itaque accidit, ut etymologia ab Isidoro animo concepta[1] non omnino a fide abhorreat.
Quid de pulvere in Bibliis Sacris dictum sit
[recensere | fontem recensere]- Genesis 3.19: "In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris."
- Psalmus 1.4: "[Impii erunt] tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae."
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Isidorus Hispalensis, Orig., 16.1.1: "Pulvis dictus quod vi venti pellatur."
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Amato, Joseph A .2001. Dust: A History of the Small and the Invisible. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 0-520-23195-3.
- Holmes, Hannah. 2001. The Secret Life of Dust. Wiley. ISBN 0-471-37743-0.
- Steedman, Carolyn. 2002. Dust. Mancuniae: Manchester University Press. ISBN 978-0-7190-6015-1.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad pulverem spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad pulverem spectant. |