Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Quintus Ennius

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Quintus Ennius
Res apud Vicidata repertae:
Quintus Ennius: imago
Quintus Ennius: imago
Nativitas: 16 Iulii 239 a.C.n.; Rudiae
Obitus: 8 Octobris 169 a.C.n.; Roma
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: unknown value; unknown value

Memoria

Quintus Ennius (natus anno 239 a.C.n., mortuus anno 169 a.C.n.) fuit poeta Romanus.

Ennius poeta aequalis Plauti, sed minor natu, aliter atque ille in omni poesis genere versatus est. Rudiis Calabra in civitate natus et ex ea Italiae parte ortus, cui cum Magna Graecia erat commercium, Graece, Osce, Latine locutus est, ut tria se corda habere diceret. Is Romam advectus a Catone maiore alterum post Naevium carmen epicum de rebus gestis populi Romani composuit, quod Annales inscriptum est. Narravit autem omnia ab initiis, quae fabulis antiquissimis memoriae tradita sunt, usque ad tempora sua Graecorum exemplo versu usus heroico, quo semel instituto in genere epico Saturnium numerum penitus obliteravit. In fabulis faciendis comoedias quidem non neglexit, sed propter tragoedias et praetextatas, quarum multa fragmenta exstant, maxima laude affectus est. Neque vero nugae eius ipsae admiratione indignae. Saturae quidem inventor fuit, quam totam Romanam fuisse quis est qui nesciat?

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad Quintum Ennium spectant.