Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Raluca Alexandra Prună

E Vicipaedia
Wikidata Raluca Alexandra Prună
Res apud Vicidata repertae:
Raluca Alexandra Prună: imago
Raluca Alexandra Prună: imago
Nativitas: 24 Septembris 1969; Bucaresta
Patria: Romania

Raluca Alexandra Prună (nata die 24 Novembris 1969) iuris prudens, philosopha atque rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Iuventus et institutio

[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam reliquit, annis 1990 - 1994 apud Universitatem Oecologicae Bucarestensem, tum ad annum 1996 apud Universitatem Iassiensem, denique ad annum 1997 apud Universitatem Parisiensem VII iurisprudentiae studebat. Praeterea annis 1992 ad usque 1997 et iterum annis 2000 - 2002 etiam apud Universitatem Bucarestensem philosophiae studebat. Tum ad annum 1998 apud Universitatem Budapestinensem rebus politicis.

Annis 1996 - 2000 Bucarestae causidica operam dedit, anno 2000/01 pro Argentaria mundana atque USAID. Annis 2000 - 2004 consiliaria legationis Unionis Europaeae in Romania in rebus corrptionis fuit. Tum annis 2005 - 2008 praeses societatis Transparentia Internationalis in Romania erat et eodem tempore annis 2005 - 2007 pro Consilio Europae consiliaria contra corruptionem operam dedit. Annis 2009 ad usque 2015 consiliaria Commissionis Europaeae necnon Parlamenti Europaei fuit.

Vita politica

[recensere | fontem recensere]

Die 17 Novembris 2015 ministra iustitiae Romaniae in consilii ministrorum Daciani Cioloş nominata est. Hunc in magistratum Roberto Cazanciuc successit, qui die 4 Novembris 2015 cum toto consilio ministrorum Victoria Pontae se a magistratu recesserat[1]. Die 4 Ianuarii 2017 cum toto consilio ministrorum se a magistratu recessit et Florinus Iordache ei successit[2].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]