Samosius
Samosius, Samusius[1], Samus[2] vel Samum[3] (Dacoromanice: Someş, Theodisce: Somesch sive Samosch, Hungarice: Szamos) est flumen circiter 500 km, quod in Carpatis orientalibus ortum versus occidentem Transsilvaniam septentrionalem et partes Hungariae permanans denique in Tisiam influit.
Samosius duobus fontibus nascitur, quorum unus nomine Samosius maior[4] e radicibus montium super Radnam sitorum (Dacoromanice: Munţii Rodnei) ab extremo septemtrione Romaniae erumpit et se cum Samosio minore (sive Samosio parvo), qui e montibus Bihoriensibus ortus[5] ab occidente ad orientem per Comitatum Claudiopolitanum manat, prope urbem Dej coniungit. Deinde Samosius versus boreo-occidentem se vertens longo spatio per Satmariensem comitatum decurrens Satmarinum circumfluit, Romaniam relinquit et ad vicum Gergelyiugornya in Tisiam influit.
Secundum Samosium locis fontibus vicinis quaedam molae visu dignae inveniuntur, post urbem Dej autem numerosae ecclesiae e ligno factae.
Samosius fluvius die 30 Ianuarii 2000 immani calamitate affectus est, cum Cyanido e fodina Rivuli Dominarum egresso pisces Samosii (et per consequentiam Tisiae) interfecti sunt. Interea fluvius plus minusve refecit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Samosius et Samusius apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ Transsilvania,... a Josepho Benkö, p.64 liber apud books.google.at
- ↑ vide Art. Szamos
- ↑ etiam Samosius magnus vocatus; cf. Transsilvania,... a Josepho Benkö, p.64 et 73 liber apud books.google.at; ibi etiam: Samosius minor, Samosius parvus
- ↑ etiam Samosius minor duos fontes habet, sc. Samosium calidum et Samosium frigidum, nomina Latina apud Windisch, 4-sprachiges Ortsverzeichnis Siebensbürgens [1]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Samosium spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 47°8′41″N 23°54′48″E, 48°6′49″N 22°20′22″E • OpenStreetMap • GeoNames |