Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Placita Stoicorum

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
(Redirectum de Stoicismus)
Zeno Citieus, auctor Stoicismi.

Placita Stoicorum[1] vel Stoicismus[2] (a verbo Graeco στοά 'porticus') est schola philosophiae a Zenone Citieo Athenis circa 300 a.C.n. condita. Sic vocatur, quod Zeno philosophiam primum docuit in porticu quae Poecile ('picta, varia') vocabatur. Stoici crediderunt vitae perfectionem non haberi nisi turpitudinibus animi motus tollendis. Marcus Aurelius felicitati virtutem satis esse credidit.

Constat Stoicam philosophiam divisam esse in tres circulos, qui sunt stoa antiqua, stoa media, stoa nova. Stoa antiqua philosophos a Zenone ad Antipatrum attingit, stoa media ad Panaetium Rhodium et Posidonium Apameum, et stoa nova a Lucio Annaeo Seneca ad imperatorem Marcum Aurelium.

Stoici non absentiam sed frenum animi commotionum suaserunt: turpes animi motus tollendos esse; quidquid natura acciderit, accipiendum esse; quo accepto Stoicos cuilibet infortunio felices occurrere posse. Stoicus igitur iis rebus solum intendunt moderari quibus possint, et non pluribus. Obnoxius igitur est libidinibus fortunae, sed conservans quidquid possit et omittit quidquid non possit. Dixit enim Seneca: “Quod non dedit fortuna, non eripit.”[3]

Omnia quae sunt orta sunt igne, qui etiam aether appellatur. Omnes materiae logo aspiratae sunt: in universo igitur toto ratio divina reperiri potest, omnium rerum hominumque causa est providentia, quae origo iuris naturalis qualitatis Cosmopolitanismi est. Hominis est partem omnium esse atque animo rationeque summum bonum, quo ad beatam vitam pervenire potest, petere. Ut summum bonum sequaris, animum sedare debes. Quo facto, ataraxia, apathia, autarcia accipiuntur, quibuscum beate vivere potes. Communitas hominum est maximi momenti. Nisi fortiter omnes unum opus faciant, nemo vitam beatam adipiscetur; propter hanc cogitationem apud Romanos stoa quasi schola rei publicae erat.

Natura tamen non est inimica: Stoici putaverunt naturam esse semper bonam, et nobis non adversandum esse sed congruendum. Ad hunc modum omnia est subiecta fato et viae naturae: Anima Mundi. Credens fatum ducere facta, stoicus non vacat voluntate: Facit propter fatum, sed mores (seu stultus seu sapiens) finit quomodo facere. In eadem via, alii homini sunt partes fatae, et solum possumus praeesse vestris moribus mente. Mens accommadanda est stoico homino, quoniam non sunt mali per se. Marcus Aurelius dixit: "Mane sibi praedicere: incidam curiosam, ingratum, contumeliosum, fraudulentum, invidum, insociabilem: omnia ista vitia iis ex ignorantia bonorum et malorum evenerunt."[4]

Hac via, stoici putaverunt omnes homines esse aequos. Novus dictu, etiam cogitaverunt dissimilitudinem non esse inter viros et feminas, servos et cives, dives et pauperes. Hi crediderunt quoniam mortem conveniri omnibus hominibus, et in aspectum mortis fieri aequos. Opes et discrimen sunt neque bonum nec malum, sed medii casus. Dives stoicus tam felix quam pauper est, quod ambo sunt felices sua fortuna. In eadem via, servus est aequs dominus, solus potest differe in more.

Stoici philosophi non videntur sollicitare se cum morte. Non sunt honesti spei praemii causa in morte, immo, quoniam putant vitam esse brevem et virtute esse optimam viam ad felicem vitam. Si stoicus iudicat vitam difficilem lectu, potest mortem sibi consciscere sine pudore. Mors voluntaria etiam confirmetur si vivando stoicus incideat errori. Mors est pars naturae, et accommodat in Animam Mundi.

Stoicismus, sicut omnes aliae scholae philosophiae, interemptus est a Theodosio I, imperatore Christiano, circa annum 390. Nihilominus stoici mores erant valde similis illis Christianis (ignoscere hostibus, vivere honeste), stoicismus visus est paganus. Tamen, primi patres ecclesiae, sicut Ambrosius Milanus, frequenter adhibent stociam philosophiam in doctrinis, et etiam adhibent stoicorum verborum copiam.

Stoici praeclari

[recensere | fontem recensere]
Tempus Nomen quando vixit
Stoa antiqua Zeno Citieus 333–264 a.C.n.
Cleanthes 331–232/1 a.C.n.
Aristo Chius tertio saeculo a.C.n.
Chrysippus Soleus 276–204 a.C.n.
Zeno Tarsensis
Diogenes Babylonius 240–150 a.C.n.
Antipater Tarsensis ?–137 a.C.n.
Stoa media Panaetius Rhodius 180–ca. 110 a.C.n.
Posidonius Apameus 135–51 a.C.n.
Antipater Tyrensis saeculo 1 a.C.n.
Stoa nova Lucius Annaeus Seneca 165
Gaius Musonius Rufus 3080
Chaeremon Alexandrinus saeculo 1
Epictetus 50–ca. 138
Marcus Aurelius 121180

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]
  1. Tac. Hist. 3.81
  2. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
  3. Sen. ep. 59.18
  4. Marcus Aurelius, Meditationes.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]