Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Testudo et lepus

E Vicipaedia
Cursus testudinis et leporis, a Milone Winter pictus

"Testudo et lepus" (Graece "Χελώνη καὶ λαγωός") est fabula Aesopi, quae 226 in indice Perry numeratur. Cursum testudinis et leporis certatum tractat; deinde ad comparationem desidiae et industriae spectat. Versio quae ex antiquitate exstat est prosa oratione scripta.

Versio fabulae

[recensere | fontem recensere]

Haec est Latina fabulae versio a Francisco de Furia facta:

Pedes Testudinis Lepus olim deridebat. Cui illa subridens, Ego vero, inquit, te quamvis velocem, in cursu tamen superabo. Quod impossibile omnino fore Lepus affirmans, Mecum, inquit, o Testudo, in certamen veni, et mei quid pedes valeant, aperte cognosces. Cui Testudo adsibilans, Ecquis nobis, ait, cursus metam describet, ac victoriae laudem decernet? Tunc Vulpes, burtorum omnium sagacissima, initium ac metam nec non curriculi locum designavit. Testudo itaque nulla mora interiecta, iter illico arripiens ad praescriptum terminum tandem pervenit; sed Lepus interea suis pedibus nimium confidens, placidum soporem captavit. Deinde vero somno excitatus, effuso cursu ad metam et ipse contendit, at ibi Testudinem dormientem invenit.

Declarat haec fabula, multos homines ad res conficiendas egregie natura esse conformatos, sed mollitie atque socordia perditos fieri. Contra vero, studio atque labore naturae vitia quamplurimos superare.[1]

  1. Franciscus de Furia, Αἰσώπου μῦθοι: Fabulae Aesopicae, quales ante Planudem ferebantur, ex vetusto cod. abbatiae Florentinae, pars I (Florentiae: typis Carlianis, 1809), 274–277.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad "Testudinem et Leporem" spectant.