Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Tharsis

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Tharsis (Hebraice תַּרְשִׁרשׁ), secundum librum Biblicum I Regum, fuit regio quaedam maritima. Rex Salomon classem "navium Tharsis" habebat quae "per mare cum classe Hiram semel per tres annos redibat deferens aurum et argentum et ebur et simias et pavos. Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia."[1] In Prophetia Ezechielis Tharsis, urbs negotiatrix, Tyriis "argentum, ferrum, stannum plumbumque" praebuit.[2] In Libro Genesi Tharsis inter filios Iavan et nepotes Iapheth enumeratus est (fratribus Elisa, Cetthim et Rodanim); inter gentes Europaeos igitur, Graecis seu cognatos seu cognitos, Tharsis reperiri debet.[3] Hi libri fortasse saeculis VI et V a.C.n. compositi sunt.

Scriptoribus posterioribus Tharsis fuit regio longinqua, sed directione omnino ignota, per mare accessa. In libro II Chronicorum naves Solomonis, in quibus ibant servi regis Hiram, ex ipsa regione Tharsis reportabant "semel in annis tribus ... aurum et argentum et ebur et simias et pavos".[4] In libro Ionae Ionas navigationem Maris Nostri incepit: "Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini; et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri."[5]

Antiqua civitas seu regio Tartessus in Hispania meridionali sita, contemporaneis Herodoti notissima et ab Herodoto ipso descripta, saeculo XX ab archaeologos rursus reperta est: ibi a saeculo fere VIII usque ad V a.C.n. Phoenices mercatores crebriter iter faciebant. Hodie igitur, paucis eruditus etiamnunc identificationem Tarsi Ciliciae praeferentibus, satis constat Tharsis scriptorum Hebraeicorum idem fuisse ac Tartessus Graecorum.[6]

  1. Liber I Regum 10.22-23
  2. Prophetia Ezechielis 27.12
  3. Genesis 1.4, cf. I Chronicorum 1.7
  4. Liber II Chronicorum 9.21
  5. Prophetia Ionae 1.3-4
  6. Javier G. Chamorro, "Survey of Archaeological Research on Tartessos" in American Journal of Archaeology vol. 91 (1987) pp. 197-232

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]