Theologia dogmatica
Theologia dogmatica est disciplina theologiae Catholicae Evangelicaeque doctrinam biblicam ac ecclesiasticam dogmatice interpretans. Theologia dogmatica imprimis in Ecclesia Catholica maximi momenti est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Cum dogmata a diversis ecclesiis incogruenter definiantur, una dogmatica vix inter ecclesias valere potest. Dogmatica ista ecclesiastica tempore, quo Ecclesia scientias omnes regebat atque criticos consilescere fecit, facile quasi scientia universalis fit. Ita scholastica Mediis Aevis ante omnia se posuit, similiter orthodoxia Lutheranorum sive Ecclesiarum Reformatarum saeculis XVI et XVII. Finis talis dogmaticae ecclesiasticae erat, praeter ostensionem quam optimam doctrinarum ex confessionibus, argumentatio assidua in dubitatores apostatasve. Item elementa hinc rationaliter deducta omnes contradictorias sententias tererentur.
Methodi autem recentiores ecce:
- Dogmatica critica: doctrinas ecclesiae contra scientifica eventa pensat.
- Dogmatica philosophica: dogmata a loco systematis speculativi componit.
- Dogmatica biblica: scripturarum religiositatem confert.
- Dogmatica comparativa: doctrinas variis in ecclesiis vigentes comparat.
Protestantici autem methodum localem quae dicitur adhibent, ubi argumenta in locis communibus a Biblia, Deo, hominibus, Christo, Spiritu Sancto etc. inspiciuntur. Inde partes dogmaticae artis dividi possint ita:
- Bibliologia: paedia de documentis sanctis
- Theologia pura: paedia de Deo et operibus divinis (cum angelologia et daemonologia scilicet in appendice)
- Anthropologia: paedia de hominum creatione, natura, dignitate (cum ponerologia)
- Soteriologia: neque christologia in ea neglegenda est de persona Christi eiusque ordine salvationis ab ecclesia distribuendae
- Eschatologia: de morte, resurrectione, iudicio, mundi consumptione etc.
Nonnulli nunc secundum philosophos Schleiermacher et Rothe, qui dogmaticam tantummodo tamquam disciplinam historicam acceperunt, separationem pristinam peccatorum, gratiarum, naturalis ordinis etc. minus aestimant. Insuper sublineandum est dogmaticam praevalere simplicem fidei professionem.
Attamen laudanda est differentia inter argumenta authentica ethica/religiosa et inter quaestiones mere physicam metaphysicamque spectantes. Constat dogmaticam in principio mixtum compositum mirum fuisse. Sed dogmatici moderni fulciuntur in cognitionibus quotidianis christianis, quo facto fides christiana systematice sine ira et studio omnibus saltem theoretice sat bene revelari potest.
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Johann Auer, Joseph Ratzinger: Kleine Katholische Dogmatik. Ratisbonae 1977–1990, ISBN 3-7917-0798-1.
- Wilfried Härle: Dogmatik. Berolini/ Neoeboraci 2000, ISBN 3-11-016589-9.
- Ulrich H. J. Körtner: Dogmatik (LETh 5). Lipsiae 2018 ISBN 978-3-374-04985-1.
- Thomas Marschler/Thomas Schärtl (ed): Dogmatik heute. Bestandsaufnahme und Perspektiven. Ratisbonae 2014, ISBN 978-3-7917-2582-6.
- Gerhard L. Müller: Katholische Dogmatik. Friburgi 2005 ISBN 3-451-28652-1.
- Ludwig Ott: Grundriss der Katholischen Dogmatik. Editio undecima, Bonnae 2005, ISBN 3-936741-25-5.
- Horst Georg Pöhlmann: Abriss der Dogmatik. Ein Kompendium. ISBN 978-3-579-00051-0
- Theodor Schneider (ed.): Handbuch der Dogmatik. Dusseldorpii 2000, ISBN 3-491-69024-2.
- Theologische Realenzyklopädie, volumen IX (1982):
- Gerhard Sauter: Dogmatik I. Enzyklopädischer Überblick und Dogmatik im deutschsprachigen Raum. p. 41–77.
- Anders Jeffner: Dogmatik II. Dogmatik in den nordischen Ländern. p. 77–92.
- Alasdair Heron: Dogmatik III. Dogmatik in Großbritannien. p. 92–104.
- Frederick Herzog: Dogmatik IV. Dogmatik in Nordamerika. p. 104–116.