Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Verba Francogallica

E Vicipaedia

Verba Francogallica sunt verba temporalia, quorum formae similes sunt formae verborum latinorum. Verbum quodque formas varias habet secundum personam et numerum, sicut verba latina.

Coniugationes

[recensere | fontem recensere]

In lingua Francogallica tres sunt coniugationes verborum: prima, quae continet omnia verba quorum infinitivum per "-er" terminat, sicut aimer (hoc est "amare"); secunda, quae ea continet quorum infinitivum per "-ir" terminat, sicut finir (hoc est "finire"); et tertia, quae ea continet quorum infinitivum per "-re" terminat, sicut écrire (hoc est "scribere"). Sunt etiam pluria verba per "-ir" terminantia quae non ad secundam coniugationam pertinent, sicut dormir (hoc est "dormire").[1] Et nemo mirabitur invenire multa verba anomala esse.

Partes principales tres sunt: infinitivus, forma secondae personae pluralis temporis praesentis, participium praeteritum, e.g.

aimer - infinitivum, "amare"
aimons - forma secondae personae pluralis, "amamus"[2]
aimé - participium praeteriti, "amatus"

Tempora simplicia modi indicativi sunt praesens, imperfectum, futurus, praeteritum simplex (fr. passé simple). Modi coniunctivi tempora sunt coniunctivum praesens, coniunctivum imperfectivum, et conditionalis.?

Verba tempore praesenti sic coniugantur:

coniugatio prima, -er secunda, -ir tertia, -re alia verba -ir
aimer finir écrire dormir
j' aime je finis j' écris je dors
tu aimes finis écris dors
il, elle aime finit écrit dort
nous aimons finissons écrivons dormons
vous aimez finissez écrivez dormez
ils, elles aiment finissent écrivent dorment

Alia tempora inter coniugationes non differunt, sed easdem terminationes habent.

Tempora composita sunt perfectivum (fr. passé composé) et plusquamperfectum.

Sunt duo participia, praeteritum (e.g. aimé) et praesens (e.g. aimant), quae sunt nomina adiectiva.

Verba anomala

[recensere | fontem recensere]

Verba anomala maximi momenti sunt être (esse), avoir (habere), aller (ire, vadere), venir (venire), faire (facere), prendre (prehendere), dire (dicere), vouloir (velle), pouvoir (posse), devoir (debere), savoir (scire, sapere).

Syntaxis verborum francogallicorum non difficilis est. Tempus praesens potest significare aut id quod significat tempus latinum praesens, aut id quod significat tempus futurum latinum. Perfectivum est tempus praeteritum usitatissimum; praeteritum proprium est sermoni scripto vel formali; imperfectivum, ut in lingua latina, significat actionem quae continuabat.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
  1. Vide capitulum a Martin Harris scripta, p. 209-245, praecipue p. 223-226, in libro ab eodem et Nigel Vincent edito, The Romance Languages, Oxonii et Novo Eboraco, 1988.
  2. Cave! Semper debes dicere "nous aimons," non solum "aimons." Subiectum enuntiati semper dicitur.