Vespasianus Kochowski
Appearance
Vespasianus Kochowski (Polonice Wezpazjan Kochowski; natus anno 1633, mortuus 6 Iunii 1700) fuit poeta et historicus Polonus.
Kochowski in Polonia Parva (Małopolska) vixit. Is est exemplum vitae, philosophiae et litterarum Sarmaticarum. Bella Poloniae, politicam, res divinas, quotidianam vitam cantavit, severe et iocose, in variis curiosis metris. Amicus fuit Ioannis Gawiński poetae.
Maxima opera eius sunt:
- Niepróżnujące próżnowanie (Otium negotiosum), magnum poesis volumen in lingua Polonica, quattuor libros carminum, unum librum epodon, et duos epigrammatum continens
- Annales Poloniae ab obitu Vladislai IV, populariter nominantur Climacteri, quattuor libri, qui historiam Poloniae Lithuaniaeque ab anno 1648 ad annum 1668, id est arduum gravissimorum bellorum tempus, describunt
- Psalmodia polska (Psalmodia Polonica), triginta sex psalmi, qui rempublicam Polonicam novam civitatem per? Deum selectam creat? et philosophiam Christianam explicat
- Dzieło Boskie albo Pieśni Wiednia wybawionego (Opus Dei aut Carmina de Vindobona liberata), poema epicum ostostichis cum rima ABABABCC enarratum.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Vespasian Kochowski in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)