Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Victor Janukovyč

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Victor Janukovyč
Res apud Vicidata repertae:
Victor Janukovyč: imago
Victor Janukovyč: imago
Victor Janukovyč: subscriptio
Victor Janukovyč: subscriptio
Nativitas: 9 Iulii 1950; Yenakiieve
Patria: Unio Sovietica, Ucraina, Russia
Nomen nativum: Віктор Федорович Янукович

Familia

Coniunx: Lyudmila Yanukovych
Proles: Victor Yanukovych, Olexander Yanukovych
Victor Janukovyč

Victor Theodori filius Janukovyč (Ucrainice Віктор Федорович Янукович, Viktor Fedorovyč Janukovyč , natus die 9 Iulii 1950) est rerum politicarum peritus Ucrainus. Die 7 Februarii 2010 Ucrainae praeses electus est[1], 25 Februarii inauguratus. Die 22 Februarii anno 2014 statum praesidis a Parlamento Ucrainae deprivatus est, amotionis suae ab officio atque iurum humanorum violationis causa[2] Janukovyč, qui paulo post ad Russiam venit, depositionem suam tamen non agnoscit.

E familia pauperrima ortus, patre Albarutheno matreque Russa mox mortua, educatus est sub tutela aviae Polonae. Bis iuvenis incarceratus, Victor Janukovyč anno 1974 ad institutum polytechnicum Donetskensem studere coepit, unde anno 1980 absolutus est, societatem ingeniariam eodem tempore gerens.

Dux factionis regionum (Партія регіонів) fuit. A 21 Novembris 2002 ad 7 Decembris 2004 et a 4 Augusti 2006 ad 18 Decembris 2007 erat minister primus Ucrainae.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Victorem Janukovyč spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •