Vitae (Satyrus)
Appearance
Vitae fuit series biographiarum a Satyro Callatino philosopho peripatetico saeculo III a.C.n. exeunte scriptarum. Talem seriem ille fortasse primus scripsit. Auctor paullo posterior Heraclides Lembus epitomen vitarum confecit.
Vitarum a Satyro scriptarum nonnulla fragmenta ab aliis auctoribus citata servantur; notandum est fragmentum ab Athenaeo relatum de regis Philippi II mulieribus et filiis:
Philippus semper, quoties bellum gereret, uxorem duxit. Viginti duobus quidem annos quos regnavit ... primum Audatam duxit Illyriam, quae filiam ei peperit Cynnam: duxitque porro Philam, Derdae et Machatae sororem; tum conciliaturus sibi Thessalorum gentem ex duabus Thessalicis mulieribus liberos procreavit, quarum altera Pheraea erat, nomine Nicesipolis, que ei peperit Thessalonicam, altera Larissaea, Philinna, ex qua Aridaeum suscepit. Molossorum vero regnum dotem accepit cum Olympiadem duceret, e qua ei nati sunt Alexander et Cleopatra. Dein Thraciam postquam cepit, venit ad eum Cothelas rex Thracum, Medam filiam ei adducens cum multis muneribus; quam et ipsam uxorem duxit secundum Olympiadem. Post istas omnes rursus Cleopatram duxit amore captus, Hippostrati sororem, Attali vero ex fratre neptem: qua iuxta Olympiadem domum deducta omnem reliquam vitam suam turbavit: statim enim in ipsis nuptiis Attalus dixit, "Nunc quidem legitimi reges, non nothi, nascentur!" Qua voce audita Alexander, quem in manibus habebat calicem, impegit Attalo, et hic rursus illi poculum. Et post haec Olympias in Molossorum terram profugit, Alexander vero ad Illyrios. Cleopatra autem Philippo filiam peperit cui Europa nomen inditum.– Satyrus, Vita Philippi (Athenaeus, Deipnosophistae 557b)― convertit Carolus Müllerus
"Vita Euripidis" e hac serie, per multa saecula omnino deperdita, in libro papyraceo iuxta Oxyrhynchum reperta est, in qua urbe Satyrus ipse habitabat. Haec vita in forma dialogi e fontibus tam anecdotis quam historicis colligitur.
Index vitarum
[recensere | fontem recensere]Index vitarum quarum fragmenta vel exigua vel longiora hodie servantur:
- Alcibiades[1]
- Anaxagoras
- Anaxarchus
- Demosthenes
- Diogenes Cynicus
- Dionysius Minor
- Empedocles
- Euripides (vita fere integre servata)
- Philippus II
- Plato
- Pythagoras
- Septem sapientes
- Socrates
- Sophocles
- Stilpo
- Zeno Eleates
Editiones
[recensere | fontem recensere]- Carolus Mullerus, Fragmenta historicorum Graecorum (1841–1872) tomi quinque (1 2 3 4 5/I-II). Lutetiae: Didot. vol. 3 pp. 159-166. (Graece, Latine)
- The Oxyrhynchus Papyri (Londinii: Egypt Exploration Fund, 1898- ) vol. 9 (ed. A. S. Hunt, 1912) no. 1176: Vitae Euripidis editio princeps (Graece, Anglice)
- Satiro, Vita di Euripide ed. G. Arrighetti. Pisis: Libreria Goliardica, 1964. (Graece, Italiane)
- Stefan Schorn, Satyros aus Kallatis. Sammlung der Fragmente mit Kommentar. Basileae: Schwabe, 2005
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Praesertim apud Athenaei Deipnosophistas 534a-f
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- A. Tronson, "Satyrus the peripatetic and the marriages of Philip II" in Journal of Hellenic Studies vol. 104 (1984) pp. 116-126
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.