Vodca
Vodca[1] (Polonice wódka) seu aqua aromatica[2], seu aqua vitae Slavica,[1] seu valida potio Slavica[3] est potio fortis ex frumento distillata. Sensus priscus verbi quod est vodca videtur vel "aquula" (ex aqua vitae) vel "dilusa" (nam est mixtura alcoholis puri cum aqua).
Hodie vodca ex paena ulla planta saccharosa vel amulosa fieri potest, sed saepissime ex secali (quod habetur optimam efficere), tritico, vel etiam tuberosolano (sunt etiam vodcae ex ipsa arboris pulpa). Proprietas omnibus vodcis communis est quod liquor quoad fieri potest neutralizatur, per carbones collatus, ut sit (saporibus, aromatibus, tincturis exceptis) nihil nisi aqua pura et alcohol purum. Hac de causa crapula ex mera vodca facillime edormitur.
Portio alcoholis in vodca variat a 30% usque ad 60%, sed portio solita est 40%. Praeter haec, vodcae genera sint duo praecipua: "limpidae" (hoc est merae) et "sapore tinctae." Tincturae frequentes sunt, inter alias, zingiberi, fructus, theobroma, vanilla, cinamonum, capsica (et dulcis et piperata). Ex prisco tempore medicinae in vodca dissolutae sunt, et hodie tales exstant, e.g. vodca Ucrainiana ex hyperico.
Fontes
[recensere | fontem recensere]