Migne Patrologia Latina Tomus 14
AmbMed.DePar 14 Ambrosius Mediolanensis340-397 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De paradiso
145
CAPUT I.
Quam difficile sit de paradiso disserere. Ejus tamen auctor, natura, situs, incola indicantur; et res ad mysterium sensum traducitur. 1. Et plantavit Deus paradisum in Eden secundum Orientem: et posuit ibi hominem quem finxit (Gen. II, 8). De paradiso adoriundus sermo non mediocrem aestum nobis videtur incutere, quidnam sit paradisus, et ubi, qualisve sit, investigare et explanare cupientibus: maxime cum Apostolus sive in corpore, sive extra corpus nesciat, raptum se tamen dicat usque ad tertium coelum. Et rursus: Scio, inquit, hujusmodi hominem, sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit; quoniam raptus est in paradisum, et audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui . . . Pro hujusmodi gloriabor, pro me autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis: si enim voluero gloriari, non ero stultus: nam veritatem dico (II Cor. XII, 5 et 6). Ergo si hujusmodi paradisus est, ut eum solus Paulus, aut vir aliquis Pauli similis, cum in hac vita degeret, videre potuerit; idem tamen sive in corpore, sive extra corpus viderit, meminisse non possit; audierit tamen verba, quibus prohibitus sit vulgare quod audierat: quo tandem nos modo paradisi situm poterimus absolvere, quem nec videre potuimus: et si potuissemus videre, prohiberemur tamen aliis intimare 146? Simul cum Paulus extollere se revelationum sublimitate sit veritus, quanto magis nobis timendum est id sollicitius indagare, cujus etiam revelatio obnoxia sit periculo? Non igitur hylen hunc paradisum aestimare debemus; et ideo relinquamus Pauli esse secretum.
2. Tamen quoniam hic legimus in Genesi a Deo paradisum esse plantatum secundum Orientem, et ibi esse positum hominem, quem plasmavit Deus; istius paradisi auctorem jam possumus invenire. Quis est enim qui potuit fingere paradisum, nisi omnipotens Deus, qui dixit et facta sunt, numquam indigens eorum quae generari vellet? Ipse ergo plantavit paradisum de quo dicit Sapientia: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus, eradicabitur (Matth. V, 13). Bona angelorum plantatio, bona sanctorum. Sancti enim sub ficu et vite dicuntur in illo pacis futuri tempore, in quibus typus est angelorum (Micheae. IV, 4). 3. Ergo paradisus est plurima ligna habens, sed ligna fructifera, ligna plena succi atque virtutis, de quibus est: Exultabunt omnia ligna silvarum (Ps. XCV, 13); ligna semper florentia viriditate meritorum, sicut illud lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, cujus folium non defluet; quia totus in eo fructus exuberat. Hic ergo paradisus est. 4. Locus autem ejus in quo est plantatus, voluptas dicitur. Unde et sanctus David ait: Ex torrente voluptatis tuae potabis eos (Ps. XXXV, 9). Legisti enim: Quia fons procedit ex Eden, qui rigat paradisum (Gen., II, 10). 147 Haec igitur sanctorum ligna, quae plantata sunt in paradiso, quasi profluvio quodam torrentis spiritus irrigantur. De quo etiam alibi ait: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 5). Est autem civitas illa quae sursum est Hierusalem libera, in qua diversa sanctorum merita pullularunt. 5. In hoc ergo paradiso hominem Deus posuit quem plasmavit. Intellige etiam quia non eum hominem qui secundum imaginem Dei est, posuit, sed eum qui secundum corpus. Incorporalis enim in loco non est. Posuit autem eum in paradiso sicut solem in coelo, exspectantem regnum coelorum, quemadmodum creatura exspectat revelationem filiorum Dei. 6. Ergo si paradisus est in quo erant exorta virgulta, videtur paradisus anima esse quae multiplicat semen acceptum, in qua virtus unaquaeque plantatur, in qua erat etiam lignum vitae, hoc est sapientia, sicut dixit Salomon (Sap. VII, 25): quia sapientia non de terra exorta est, sed de Patre. Est enim splendor lucis aeternae, et emanatio omnipotentis gloriae.
CAPUT II.
Quod lignum scientiae boni et mali in paradiso fuerit, quodque ibidem serpens exstiterit, non reprehendendum. Et quid nonnulli per serpentem, Adamum, et Evam intellexerint.
7. Erat autem lignum scientiae boni et mali in paradiso. Sic enim habes: Quia produxit Deus lignum speciosum ad aspectum, et bonum ad escam, et lignum vitae in paradiso, et lignum scientiae boni et mali (Gen. II, 9) Postea videbimus utrum et hoc lignum speciosum ad aspectum, et bonum ad escam fuerit sicut caetera. Eo enim loco hoc opportunius disputabitur, quo hominem ex hoc gustantem ligno invenimus esse deceptum. Interim nihil habemus, quod nunc reprehendere debeamus, etsi rationem scire non possimus. Neque enim in hac creatura mundi, si qua nobis difficilia intellectu videntur, et incomprehensibilia ingenio nostro, temerario quodam debemus condemnare judicio, ut creaturam serpentium, venenatique alicujus animantis; quippe homines qua ratione singula quaeque sint facta intelligere adhuc et scire non possumus. Sic ergo et in Scripturis divinis non facile reprehendamus aliquid quod intelligere non possumus. Sunt enim plurima quae non nostro ingenio metienda sunt; sed ex altitudine divinae dispositionis et verbi sunt aestimanda. 8. Pone enim, sine praejudicio tamen assertionis futurae, ideo tibi hoc lignum de scientia boni et mali displicere, quia posteaquam gustaverunt ex eo homines, intellexerunt se esse nudos; attamen ad consummationem divinae operationis dicam tibi et hoc lignum in paradiso exortum, et ideo a Deo esse permissum, ut possimus supereminentiam boni scire. Quomodo 148 enim si non esset scientia boni et mali, inter bonum et malum discretionem aliquam disceremus? Nam neque quod malum erat, malum judicaremus esse, nisi esset scientia boni: scientia autem boni esse non posset, nisi esset et bonum: neque rursus quod bonum erat, sciremus bonum esse, nisi esset scientia mali. Cape exemplum de ipsa conditione humani corporis. Nempe habet et amaritudinem quamdam fellis, quae si in commune prospicias, ad salutem hominis utilis invenitur. Ergo et quod malum putamus, plerumque non per omnia malum est, sed in commune utile. Nam sicut fel in parte est corporis, et tamen ad totius utilitatem corporis prodest: ita utilitati omnium profuturam sciens Deus scientiam boni et mali, in parte constituit, ut in commune prodesset. 9. Denique serpentem in paradiso invenis, utique non sine Dei voluntate generatum. In serpentis autem figura diabolus est. Fuisse enim diabolum in paradiso etiam Ezechiel propheta docet, qui dicit super principem Tyri: In voluptate, inquit, paradisi factus es (Ezech. XXVIII, 13). Principem autem Tyri in figura accipimus diaboli. Numquid et hinc accusabimus Deum, quia thesauros ejus altitudinis et scientiae absconditos in Christo et occultos comprehendere non possumus, nisi quos ipse revelare dignatus est? Revelavit tamen, ut sciamus etiam diaboli malitiam ad salutem prodesse hominibus. Non quod diabolus prodesse velit, sed quod malitiam ejus etiam repugnantis convertit nobis Dominus ad salutem. Denique hujus malitia Job sancti viri fecit esse virtutem et patientiam clariorem. Hujus malitia justitiam ejus exercuit; ut certaret et vinceret, et victoriam corona sequeretur. Nemo enim nisi qui legitime certaverit, coronatur. Joseph quoque castimonia numquam ad nostri memoriam pervenisset, nisi mulier domini ejus contubernalis ignitis diaboli spiculis incitata tentasset ejus affectum, nisi postremo affectasset ejus interitum, quo clarior esset castimonia viri, qui mortem pro castitate contempserit. Vis scire consilium Dei? Nempe diabolo auctore neces videntur justis hominibus praeparari, exerceri quoque parricidia filiorum; attamen Dominus etiam Abraham hac arte tentavit, ut immolari sibi filium ab eodem postularet. Qua tentatione Abraham fidelis est Domino comprobatus, quod a devotionis obsequio nec dilecti filii miseratione revocatus sit. Ita ergo et lignum scientiae boni et mali in paradiso; quod erat speciosum ad visum, et bonum ad escam specie videbatur. Non enim usu bonum ad escam erat; quoniam esca ejus videtur hominibus obfuisse. Ergo est quod singulis noceat, in commune prosit, ut Judae nocuit diabolus, sed praeter illum omnes apostolos coronavit, qui malitiae ejus tentamenta vicerunt. 149 10. Itaque neque dubitandum, neque reprehendendum quod in paradiso diabolus erat; quando quidem occludere sanctis non potuit iter, ne quis ascenderet. Neque enim justis habitationem incolatus tamquam possessor eripuit. Esto enim ut aliquos desides atque vitiosos ab incolatu supernae possessionis averterit, illud multo augustius multoque pulchrius quod sanctorum orationibus excludetur, cum completum fuerit illud: Videbam satanam sicut fulgur de coelo cadentem (Luc. IX, 18). Ergo non metuamus eum, qui eousque infirmus est, ut et ipse casurus sit in terram. Accepit quidem tentandi licentiam: sed non accepit copiam subruendi, nisi sua sponte labatur infirmus affectus, qui sibi auxilium non norit arcessere. Et ideo qua fraude tentaverit primum hominem, quidve in homine putaverit esse tentandum, quo ordine, qua arte cognoscere opus est, ut cavere possimus. 11. Plerique tamen qui volunt in paradiso diabolum non fuisse, licet in coelo astantem cum angelis legerimus, ne nostro sermone videantur offendi, secundum suam accipiant voluntatem interpretationem istius lectionis. Namque ante nos fuit (Philo in lib. de Mundi opificio), qui per voluptatem et sensum praevaricationem ab homine memoraverit esse commissam, in specie serpentis figuram accipiens delectationis, in figura mulieris sensum animi mentisque constituens, quam αἴσθησιν vocant Graeci: decepto autem sensu praevaricatricem secundum historiam mentem asseruit, quam Graeci νοῦν vocant. Recte igitur in Graeco νοῦς viri figuram accepit, αἴσθησις mulieris. Unde et quidam Adam νοῦν terrenum interpretati sunt. Dominus autem virgines illas in Evangelio (Matth., XXV, 1 et seq.) accensis facibus vel exstinctis exspectantes sponsi adventum pro sensibus vel integris sapientium, vel corruptis insipientium posuit. Nam si Eva, hoc est, sensus primae mulieris accensas habuisset faces, numquam praevaricationis suae nos criniculis implicasset, neque ex illa virtutis immortalitate cecidisset.
CAPUT III.
Per fontem paradisi, Christum; per quatuor flumina inde orientia, virtutes cardinales, et quatuor mundi aetates designari.
12. Est ergo paradisus terra quaedam fertilis, hoc est, anima fecunda, in Eden plantata, hoc est in voluptate quadam vel exercitata terra, in qua animae sit delectatio. Est etiam νοῦς tamquam Adam: est et sensus, tamquam Eva. Ac ne haberes quod ad infirmum retorqueres naturae, vel ad obnoxiam in tolerandis periculis conditionem, considera quae habeat anima ista subsidia. 13. Erat fons qui irrigaret paradisum. Qui fons, nisi Dominus Jesus-Christus! Fons vitae aeternae est, sicut et Pater; quia scriptum est: 150 Quoniam apud te fons vitae (Ps. XXXV, 10). Denique, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Et fons legitur, et fluvius legitur qui irrigat paradisi lignum fructuosum, quod ferat fructum in vitam aeternam. Hic ergo fons, sicut legisti, fons enim inquit, procedit ex Eden, id est, in anima tua fons est. Unde Salomon ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15). Hic est fons qui procedit ex illa exercitata ut plena voluptatis anima: hic fons qui irrigat paradisum, hoc est, virtutes animae eminentissimo merito pullulantis. 14. Et dividitur, inquit, hic fons in quatuor initia. Nomen est uni Phison: hic est qui circuit omnem terram Evilath, ubi est aurum. Terrae autem illius aurum bonum est, ubi est carbunculus, et lapis prasinus. Et nomen secundo Geon: hic est qui circuit omnem Aethiopiam. Et flumen tertium Tigris: hic est qui vadit contra Assyrios. Et flumen quartum est Euphrates (Gen. II, 10 et seq.). Haec igitur quatuor sunt flumina, hoc est, secundum Hebraeos. Ganges autem secundum Graecos, qui fluit contra Indiam. Geon autem Nilus, qui circuit terram Aegypti vel Aethiopiam. Mesopotamia autem dicitur, quod Tigris et Euphrates incluserint eam; eo quod inter duo haec flumina constituta sit, quod etiam longe positis nomen ipsum et opinio communis expressit. Sed quemadmodum fons dicitur Sapientia Dei. Fons enim est secundum Evangelium dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37); fons est et secundum prophetam qui ait: Venite et edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 5). Sicut ergo fons vitae est Sapientia, fons gratiae spiritalis: ita fons virtutum est caeterarum, quae nos ad aeternae cursum dirigunt vitae. Ex hac igitur anima quae culta est, non ex ea quae inculta fons iste procedit, ut irriget paradisum, hoc est, quaedam diversarum fruteta virtutum, quarum sunt quatuor initia in quae sapientia ista dividitur. Quae sunt quatuor initia virtutum, nisi unum prudentiae, aliud temperantiae, tertium fortitudinis, quartum justitiae (Plato, lib. IV, de Repub.)? Quae etiam sapientes istius mundi ex nostris assumpta, in suorum scripta librorum transtulerunt. Itaque sicut fons sapientiae, ita etiam flumina ista quatuor quaedam ex illo fonte manantia sunt fluenta virtutum. 15. Phison igitur prudentia est, et ideo habet bonum aurum, splendidum carbunculum, et prasinum lapidem. Aurum enim pro inventis prudentibus frequenter accipimus. Unde et Dominus per Prophetam ait: Dedi illi aurum et argentum (Oseae II, 8). Et David de prudentibus dicit: Si dormiatis inter meaios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri (Ps. LXVII, 14): eo quod veteri et novo qui inhaeserit Testamento, in ipsa secreta sapientiae Dei disputationis possit ubertate procedere. Hoc ergo bonum aurum dicit, non illud monetale quod corruptibile ac terrenum est. Habet etiam splendidum, inquit, carbunculum, 151 in quo quidam animae nostrae vivit igniculus. Habet et prasinum lapidem, qui viride quiddam atque vitale coloris sui specie ostentare videtur. Virent enim arbusta quae vivunt, arescunt contra quaecumque moriuntur: viret terra dum floret, virent et semina dum prorumpunt. Et bene primo loco hic fluvius positus est Phison, qui secundum Hebraeos Phison dicitur, hoc est, oris mutatio; quia non unam gentem circumfluit, sed etiam per Lydiam fluit. Non enim angusta quaedam, sed dives utilitatum prudentia est, quae pluribus prosit. Ideo prima, ut si quis de paradiso fuerit egressus, velut quoddam eum prudentiae flumen excipiat, ne cito possit arescere: sed per hanc ad paradisum facile revertatur. Hic fluvius a multis hominibus frequentatur, pulchritudinemque et fertilitatem maximam habere perhibetur. Et ideo prudentia in specie hujus accipitur, quae plurimos fructus attulit in Domini adventu. Atque in extrema terrarum fluit, quia per Sapientiam omnes homines sunt redempti. Unde et dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. XVIII, 5). 16. Secundus est fluvius Geon, juxta quem lex data est Israelitis, cum essent in Aegypto constituti; ut ex Aegypto recederent, et succincti lumbos ederent agnum, quod insigne est temperantiae. Castos enim et sanctificatos oportet Domini pascha celebrare. Et ideo juxta istum fluvium legitima primo observantia constituta est; quia significat nomen hoc quemdam terrae hiatum. Sicut igitur terram et quaecumque vel purgamenta vel frondes in ea sunt, hiatus absorbet: ita castitas omnes corporis passiones abolere consuevit. Meritoque ibi primum observantiae constitutio, quia per legem absorbetur carnale peccatum. Bene ergo Geon, in quo figura est castitatis, circumire terram Aethiopicam dicitur; ut abluat corpus abjectum, et carnis vilissimae restinguat incendium. Aethiopia enim abjecta et vilis Latina interpretatione signatur. Quid autem abjectius nostro corpore? Quid tam Aethiopiae simile, quod etiam nigrum est quibusdam tenebris peccatorum? 17. Tertius est fluvius Tigris, qui vadit contra Assyrios, ad quem praevaricator Israel captivus est ductus. Hic fluvius dicitur velocior esse omnibus, quem incolunt Assyrii, hoc est dirigentes hoc enim significat interpretatio. Ergo quicumque fortitudine animi praevaricantia corporis vitia captivaverit dirigens ad superna, iste hujus fluminis similis aestimatur. Et ideo etiam fortitudo de illo qui est in paradiso, fonte emanat. Fortitudo autem quodam cursu rapido resistentia quaeque transverberat, nec aliquibus cursus ejus impedimentorum haeret obstaculis. 18. Quartus est fluvius Euphrates, qui Latine fecunditas atque abundantia fructuum nuncupatur, praeferens quoddam insigne jutitiae, quae omnem pascit animam. Nulla enim abundantiores 152 videtur fructus habere virtus, quam aequitas atque justitia, quae magis aliis quam sibi prodest, et utilitates suas negligit communia emolumenta praeponens. Plerique Euphratem ἀπὸ τοῦ εὐφραίνεσθαι dictum putant, hoc est a laetando, eo quod hominum genus nullo magis quam justitia et aequitate laetetur. Causam autem cur caeteri qua commeant fluvii, describuntur regiones locorum, qua Euphrates commeat, non describantur, illam accepimus, quia aqua ejus vitalis asseritur, et quae foveat atque augeat. Unde eum Auxen Hebraeorum et Assyriorum prudentes dixerunt: contra autem fertur esse aqua aliorum fluminum. Deinde quia ubi prudentia, ibi et malitia: ubi fortitudo, ibi et iracundia: ubi temperantia plerumque, ibi intemperantia est, aut alia vitia sunt: ubi autem justitia, ibi concordia virtutum est caeterarum; ideo non ex locis qua fluit, hoc est, non ex parte cognoscitur. Non enim pars est justitia, sed quasi mater est omnium. In his ergo fluminibus quatuor virtutes principales quatuor exprimuntur, quae veluti mundi istius incluserunt tempora. 19. Primum igitur tempus ex mundi principio usque ad diluvium prudentiae fuit, quo in tempore justi numerantur Abel a Deo justus dictus (Matth., XXIII, 35); et Enos, hoc est homo ad imaginem Dei factus, qui speravit invocare nomen Domini Dei; et Enoch qui dicitur Latine Dei gratia, raptus ad coelum; et Noe qui et ipse justus, et quaedam requiei directio. 20. Secundum tempus est Abraham et Isaac et Jacob, reliquorumque numerus patriarcharum, in quibus casta et pura quaedam temperantia religionis effulsit. Immaculatus enim Isaac per repromissionem Abrahae datus est filius, non tam corporalis partus quam divinae munus praeferens indulgentiae, in quo vere immaculati figura praecessit, ut Apostolus docet dicens: Quia Abrahae dictae sunt repromissiones, et semini ejus. Non dicit, et seminibus, tanquam in multis sed sicut in uno, et semini tuo, qui est Christus. (Gal. III, 16). 21. Tertium tempus est in Moysi lege et caeteris prophetis. Deficiet enim me tempus enarrando de Gedeon, Barac, Samson, David, Salomone, et Samuel, et caeteris prophetis, Anania, Azaria, Misael, et Daniel, Elia, et Elisaeo qui per fidem devicerunt regna, operati sunt justitiam, perceperunt repromissiones, obstruxerunt ora leonum, extinxerunt virtutem ignis, effugaverunt acies gladii, evaluerunt de infirmitate, fortes fuerunt in bello, castra ceperunt exterorum (Heb. XI, 32 et seq.). Non immerito igitur in his species fortitudinis est. Secti enim sunt, sicut infra habes, tentati, in mactatione gladii mortui. Circumierunt in caprinis pellibus, egentes, angustiati, et doloribus afflicti, quorum meritis non erat dignus orbis. In solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in foveis terrae (Ibid. XVII, 38). Recte igitur in his speciem fortitudinis collocamus. 22. Secundum autem Evangelium digna est figura justitiae quia virtus est in salutem omni 153 credenti. Denique ipse Dominus ait: Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth., III, 15): quae quidem parens caeterarum est fecunda virtutum. In quo quamvis aliqua harum quas diximus, principalis est virtus; in eo etiam caeterae praesto sunt; quia ipsae sibi sunt connexae concretaeque virtutes. Nam utique Abel justus, et fortissimus ac patientissimus Abraham, et prudentissimi prophetae: Moyses vero eruditus in omni sapientia Aegyptiorum, majorem honestatem aestimavit Aegypti thesauris opprobrium Christi. Et quis sapientior quam Daniel? Salomon quoque sapientiam poposcit, et meruit. Dictum est ergo de quatuor virtutum fluminibus, quorum potus est utilis. Et quia Phison aurum bonum terrae, et carbunculum, et lapidem prasinum habere dictus est, hoc quoque quale sit consideremus. 23. Videtur enim nobis tamquam aurum bonum Enos, qui prudenter Dei nomen scire desideravit. Enoch autem qui translatus est, et mortem non vidit, carbunculus quidam est lapis boni odoris, quem operibus suis sanctus Enoch Deo detulit, gratiam quamdam factis, et moribus spirans. Noe vero tamquam prasinus lapis vitalem colorem praetulit. Siquidem diluvii tempore solus velut ad futurae constitutionis vitale semen in illa arca est reservatus. Ergo bene paradisus qui pluribus fluminibus irrigatur, secundum Orientem est, non contra Orientem, hoc est, secumdum illum Orientem cui nomen est Oriens, id est secundum Christum, qui jubar quoddam aeternae lucis effudit, et est in Eden, hoc est, in voluptate.
CAPUT IV.
Virum in paradiso non factum, sed positum: at in eo factam mulierem, per quam ille fuit deceptus. Tum quid sit operari, et custodire?
24. Et apprehendit Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso operari, et custodire. Vides quoniam qui erat, apprehenditur. Erat autem in terra plasmationis suae. Apprehendit ergo eum virtus Dei inspirans processus et incrementa virtutis: denique in paradiso eum collocavit; ut scias apprehensum quasi afflatum divina esse virtute. Quo loci illud adverte, (Dist. 40, c. Illud autem) quia extra paradisum vir factus est, et mulier intra paradisum, ut advertas quod non loci, non generis nobilitate, sed virtute unusquisque gratiam sibi comparat. Denique extra paradisum factus, hoc est, in inforiore loco, vir melior invenitur; et illa quae in meliore loco hoc est, in paradiso facta est, inferior reperitur. Mulier enim prior decepta est, et virum ipsa decepit. Unde apostolus Petrus subjectas fortiori vasi mulieres sanctas viris suis velut dominis obedire memoravit (I Pet. III, 1). Et Paulus ait: Quia Adam non est seductus: mulier autem seducta in praevaricatione fuit (I Tim. II, 14). Et inde contuendum quia nemo debet sibi facile praesumere. Nam ecce illa quae in adjumentum facta est viro, praesidio virili indiget; quia vir caput est mulieris: ille autem qui adjumentum uxoris habiturum se esse credebat, lapsus est per uxorem. Unde nemo 154 debet facile alteri se credere, nisi cujus virtutem probarit, nec arrogare sibi qui se pro auxilio putarit adscitum: sed magis si invenerit fortiorem cui se putabat esse praesidio, ab ipso gratiam mutuetur, sicut et viros mulieribus honorem impertire apostolus Petrus praecipit dicens: Viri similiter cohabitantes secundum scientiam tamquam infirmiori vasi muliebri impartientes honorem, tamquam cohaeredi gratiae vitae; ut ne impediantur orationes vestrae (I Pet. III, 7). 25. Ergo positus est in paradiso vir, facta est in paradiso mulier. Sed etiam tunc priusquam a serpente mulier deciperetur, habuit viri gratiam, quoniam de viro sumpta est: licet hoc sacramentum magnum sit, sicut Apostolus dixit (Ephes. V, 32). Et ideo causam vitae ex eo traxit. Ideoque de viro tantum Scriptura dixit, quia posuit eum in paradiso operari et custodire. Non idem est operari et custodire. In opere enim quidam virtutis processus est, in custodia quaedam consummatio operis deprehenditur; eo quod quasi consummata custodiat. Haec duo ab homine requiruntur, ut et operibus nova quaerat, et parta custodiat, quod est generale. Philon autem, quoniam spiritalia Judaico non capiebat affectu, intra moralia se tenuit, ut dice et haec duo quaeri, opera in agro, custodiam domus. Et quamvis paradisus operibus, inquit, ruralibus non egeret; tamen quia primus homo lex posteritatis futurus erat, ideo legitimi etiam in paradiso speciem suscepit laboris, ut nos ad operationem et custodiam debiti officii, et haereditariae successionis munus astringeret. Haec duo ergo a te exiguntur sive moraliter, sive spiritaliter. Quod etiam psalmus te propheticus docet, quia scriptum est: Nisi Dominus aedificaverit domum; in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam. (Ps. CXXVI, 1.) Vides illos laborare qui in operis sunt aedificationisque processu; istos vero vigilare qui jam custodiam perfecti operis receperunt. Unde et Dominus Apostolis quasi jam perfectioribus: Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41); docens perfectae naturae munus, et plenae virtutis gratiam esse servandam, nec quemquam etiam perfectiorem nisi vigilaverit, sui debere esse securum.
CAPUT V.
Examinatur praeceptum de non edendo de ligno scientiae boni et mali, et circa id emergentes difficultates dissolvuntur.
26. Et praecepit Dominus Deus Adae dicens: Ex omni ligno quod est in paradiso ad escam, edes: de ligno autem quod est scientiae boni et mali non editis. Qua die autem manducaveritis ex eo morte moriemini (Gen., II, 16 et 17). Qua ratione, ubi praecepit ex omni ligno edendum, singulariter dixerit, Edes: ubi autem de ligno scientiae boni et mali pluraliter, Non edetis, dixerit, non otiosa quaestio. Verum si diligenter intendas, Scripturarum auctoritate absolvi potest. Quod enim bonum, hoc est faciendum: quod autem bonum et faciendum, consonans et adhaerens: quod vero turpe, hoc 155 dissonans, incompositum, atque discretum est. Et ideo Dominus unitatem semper intendens, secundum unitatem praecepit. Denique unitatem operatur, qui fecit utraque unum. Nec solum utraque, sed etiam omnes unum. Omnes enim unum corpus, et unum spiritum esse nos jussit. Per omnia autem primogenitus, cum sit in unitate cum Patre, conjunctissimus Patri semper est: quia Verbum erat apud Deum. Denique ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); ut unitatem sibi majestatis et divinitatis cum Patre esse monstraret. Sed et nos unum esse praecepit, et suae naturae unitatisque similitudinem in nos gratiae adoptione transfudit dicens: Pater sicut ego et tu unum sumus, ita et isti nobis unum sint (Joan. XVII, 22). Ergo ubi bonum praecipit, tamquam ad unum praecipit dicens, Edes. Unitas enim praevaricari non potest. Ubi vero de ligno scientiae boni et mali, dicit non esse gustandum, quasi ad plures dicit, Non edetis. Quod enim prohibitorium est, tamquam pluribus imperatur. Ego tamen aliud puto, et quid futurum sit, in ipso jam Dei sermone reperio. De omni ligno gustandum Adae soli praecepit, quem servaturum sciebat: de ligno autem scientiae boni et mali non esse gustandum, jam non singulariter, sed pluraliter dicit. Sciebat enim praevaricaturam mulierem, et ideo per pluralitatem ostendit non servaturos, quia plurium discreta sententia est. 27. Et quantum ad Septuaginta virorum sententiam spectat, solutum est quod movebat. Sed quia Symmachus utrumque singulariter dixit, intelligimus id secutum, quia in lege quoque cum populum alloquitur Deus, singulariter loquitur, sicut habes: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4); et, Diliges dominum Deum tuum (Ibid. 6). Nec mihi praejudicat Symmachi interpretatio, qui unitatem Patris et Filii videre non potuit; etsi aliquoties in sermone et Aquila et ipse confessi sint. Nec quisquam de eo quod praevaricaturum populum divina mandata singulariter alloquitur, putet superiori nostro obvium esse sermoni; quia populus Judaeorum etiam singulariter data praescripta violavit. Lex enim spiritualis est: et ideo alterum in sermone, alterum in praedestinatione, divino populum Deus alloquebatur oraculo. Denique ait: Non coques agnum in lacte matris suae (Exod. XXXIV, 26). 28. Facilis abhinc praeceptorum coelestium series videretur; nisi quaestionem plurimi commoverent, quibus responderi oportet a nobis; ne simplices mentes malitiosa interpretatione traducant. Plerique enim, quorum auctor Apelles, sicut habes in trigesimo et octavo tomo ejus, has quaestiones proponunt: Quomodo lignum vitae plus operari videtur ad vitam, quam insufflatio Dei? Deinde si hominem non perfectum fecit Deus; unusquisque autem per industriam propriam perfectionem sibi virtutis adsciscit: nonne videtur plus sibi homo acquirere, quam ei Deus contulit? Tertium objiciunt: Et si homo non gustaverat mortem, utique quam non gustaverat, scire non poterat. Ergo si non gustaverat, 156 nesciebat; si nesciebat timere non poterat. Frustra igitur Deus mortem pro terrore objecit, quam homines non timebant. 29. Discamus igitur quod ibi lignum vitae ubi etiam lignum scientiae boni et mali produxerit Deus. Habes enim quia produxit lignum vitae ἐν μέσῳ τοῦ παραδείσου, hoc est, in medio paradisi. Apud nos enim ἐν μέσῳ intelligitur, quod in medio produxerit. Ergo in medio paradiso et vita erat, et causa mortis. Intellige quia non homo fecit vitam, sed vel operando, vel custodiendo mandata Dei potuit invenire. Erat autem vita, sicut Apostolus dixit, abscondita cum Christo in Deo (Colos. III, 3). Homo ergo sive in umbra vitae erat propter vitam futuram, quia umbra est haec quae nunc nostra est vita in terra, sive in quodam pignore vitae erat, quia habebat insufflationem Dei. Habebat ergo pignus immortalitatis: sed in umbra vitae positus absconditam vitam cum Christo in Deo vulgari quodam tactu et aspectu videre et capere non poterat. Et si nondum peccator, non tamen incorruptae, inviolabilisque naturae; ut pote qui postea peccato lapsus est, nequaquam autem adhuc peccator. Denique in umbra vitae erat: qui autem peccatores sunt, in umbra mortis sunt. Peccatorum enim populus, sicut Esaias docet (Esai. IX, 2), sedebat in umbra mortis, cui lux orta per Dei gratiam, non per sua virtutis est meritum. Ergo inter insufflationem Dei, et escam ligni vitae nulla discretio. Nec hominem quis potest dicere plus sibi posse acquirere, quam divina ei largitate collatum est. Utinam acceptum tenere possemus. Labor etenim noster eo proficit, ut quae tributa sunt, resumamus. Tertium illud quod propositum est, quia qui mortem non gustaverat, mortem timere non poterat, facile ex communis naturae usu absolutionem habet. Est enim natura insitum omnibus animantibus, ut etiam quae nondum sibi nocere experta sunt, quasi noxia reformident. Unde enim columbae in ipso sui ortu visit terror accipitris? Unde lupi ovibus formidabiles, pullis milvi? Quod si in iis quae irrationabilia sunt animantia, quidam de adverso genere animantium naturalis est terror, ut etiam irrationabilia sensum fugiendae mortis accipiant: quanto magis in primo homine rationis utique plenissimo, naturalis quaedam opinio mortis debuit esse vitandae.
CAPUT VI.
Alias plures dubitationes circa praeceptum Adae datum, et Evae praevaricationem excitatas diluit.
30. Rursus faciuntalias quaestiones hoc modo: Non semper (XI, q. 1, c. Non semper) malum est non obedire praecepto. Si enim bonum est praeceptum, honesta est obeditio: quod si improbum praeceptum, non obedire utile. Ergo non semper malum est non obedire praecepto: sed bono praecepto non obedire improbum est. Bonum autem est 157 operatorium cognitionis boni et mali lignum; quandoquidem Deus et bonum et malum novit. Denique ait: Ecce Adam factus est tamquam unus nostrum (Gen. III, 22). Si igitur bonum est scientiam habere boni et mali, bona autem est quam etiam Deus habet, videtur qui interdicit eam hominibus, non recte interdicere; idque proponunt. Sed si intelligant quid sit cognoscere, quam vim habeat hoc verbum: si sic intelligant quemadmodum oportet, cognovit enim Dominus qui sunt ipsius (II Tim. II, 19); cognovit utique eos qui unum ex pluribus facti sunt, in quibus inhabitat, et in quibus perambulat. Cognoscere utique non in sola et perfunctoria scientia est, sed in eorum operatione quae oporteat fieri. Oportuit autem hominem obedire mandato, non obediendo autem praevaricatus est. Igitur qui non obedivit, erravit, quia praevaricatio peccatum est. Verumetiam si extenuare velint vim cognitionis, ut perfunctoriam scientiam boni et mali interdictam putent, in eo quoque praevaricationis culpa est non obeditum esse mandato; quia etiam tumultuariam scientiam boni et mali Dominus Deus putavit inhibendam. 31. Alia quaestio: Qui non cognoscit bonum et malum, nihil a parvulo distat. Parvuli autem apud justum judicem nulla est culpa. Justus autem operator mundi numquam parvulum vocasset in culpam, propter quod non cognoverat bonum et malum; quia parvulus sine ullo est crimine praevaricationis et culpae. Verum cum in superioribus dixerimus duplicem esse intellectum scientiae boni et mali, si perfunctoriam scientiam accipimus, utique falsum est quod nihil distet a parvulo, qui non cognovit bonum et malum. Si autem falsum est quod nihil distet a parvulo; ergo non parvulus Adam. Si non parvulus, ascribitur utique ei quasi non parvulo peccatum. Si peccatum ascribitur, sequitur poena peccatum; quia dignus invenitur poena, qui peccatum vitare non procuravit. Potest etiam fieri, ut etiam qui scientiam non habet boni et mali (Esa. VII, 16), parvulus non sit; quoniam priusquam scivit puer bonum et malum, non credidit malitiae. Et iterum habes: Quia priusquam sciat puer vocare patrem et matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae (Esa., VIII, 4). Perfectus ergo qui operatur bonum, etiam si boni et mali scientiam non adeptus sit, ut multi priusquam sciant legem, ipsi sibi lex sunt. Quod Apostolus priusquam diceret: Non concupisces (Rom. II, 14), malum esse concupiscentiam nesciebat. Denique ipse ait: Peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces (Rom. VII, 7). Ad quam partem etiam puer potest esse perfectus jure naturae, priusquam sciat concupiscentiam crimen esse, vel concupiscentiae crimen admittat. Ergo secundum perfunctoriam scientiam noluit Deus hominem scire quod malum est, ne quasi imperfectus vitare non posset. Non obediendo autem mandato incurrimus in culpam: ergo culpam fatemur. Rursus autem si altam et profundam 158 scientiam dicimus boni et mali, quae quidem profunda scientia perfectum facit; non statim autem parvulus qui ad altam et profundam scientiam pervenire non potuit, recte sicut non parvulus condemnatur. 32. Iterum quaestiones serunt: Qui nescit, inquiunt, bonum et malum, ne ipsum quidem novit esse malum non servare mandatum, nec ipsum bonum novit, quod est obedire mandato. Et ideo quia non noverat, venia, inquiunt, dignus fuit qui non obedivit, non condemnatione. Quae quidem quaestio de his absolutionem habet, quae ante memoravimus. Considerare enim potuit homo ex iis quae Deus ante ei contulerat, quod insufflationem Dei accepit, quod erat in paradiso voluptatis locatus, summam auctori obedientiam deferendam. Et ideo si vim nesciebat boni et mali; tamen quia tantorum auctor dixerat de ligno scientiae boni et mali non esse gustandum, fidem praeceptori servare debuerat. Non enim ab eo peritia, sed fides exigebatur. Intelligebat utique Deum omnibus praeeminere, ideoque personam jubentis spectare debuerat. Et si non intelligebat vim qualitatemque jussorum; sciebat tamen praeceptori deferendam esse reverentiam. Habebat in natura hanc opinionem; etsi non habebat judicium boni et mali. Denique et mulier serpenti dixit: Ex omni ligno paradisi manducabimus: de fructu autem ligni quod est in medio paradiso dixit Deus: Non manducabitis ex eo (Gen. III, 3). Ita ergo sciebat obediendum esse mandato, ut diceret: Ex omni fructu manducabimus, quod Dominus imperaverat: de ligno autem quod est in medio paradiso, imperatum a Deo dicit non esse gustandum, ne morte morerentur. Ergo quia scivit deferendum esse mandato, scivit utique malum esse praevaricari, et ideo juste praevaricata damnatur. 33. Accipite aliud: Si assumptio de ligno scientiae boni et mali ita operatoria erat, ut bonum et malum agnosceretur; quod videtur Scriptura ostendere, dum dicit: Quia ubi manducaverunt ambo, aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt quod nudi essent (Ibid. 6 et 7); hoc est, aperti sunt oculi cordis, et cognoverunt turpe esse nudos se degere: sine dubio ubi gustavit mulier de ligno scientiae boni et mali, peccavit et se peccasse cognovit. Quae igitur se peccasse cognoverat, vel virum ad peccati communionem invitare non debuit. Illiciendo autem virum, et dando ei quod ipsa gustaverat, non vitavit, sed iteravit peccatum. Nam utique si vere rationem spectes, eum quem diligebat, non trahere ad consortium poenae, sed magis ab eo quod cognoverat ipsa esse peccatum, vel inscientem revocare debuerat; quamvis videatur haec mulier sciens quod post culpam in paradiso esse non posset, metuisse ne sola de paradiso ejiceretur. Denique absconderunt se ambo post culpam. Excludendam igitur se esse cognoscens, consortio viri quem diligebat, noluit defraudari. 34. Iterum accipe: Non cognitio mali malum 159 est; sed cum actus implet malitiam. Non enim statim qui novit malum, quod malum est, facit: sed qui quod malum esse novit, operatur. Incentivum autem ad operandum quod malum est, aut iracundia, aut cupiditas esse consuevit. Nec statim necesse, ut habens scientiam mali faciat quod improbum novit, nisi aut iracundia aut cupiditate vincatur. Unde quod diximus incentivum peccandi, vel ira, vel cupiditas est, vel plerumque formido, licet ex formidine oriatur cupiditas, dum unusquisque vult vitare quod metuit. Et ideo recte iracundiam et cupiditatem duorum reliquorum posuimus incentiva vitiorum. Consideremus igitur utrum Eva his ad vitium stimulis incitata sit. Sed neque irascebatur marito, neque cupiditate victa est: in secundo dumtaxat errat, ut edendum viro daret, quod jam ipsa gustaverat. Primo fuerat cupiditas auctor erroris ut ipsa ederet, sequentisque fuit causa peccati. Quod enim jam gustaverat, desiderare non poterat: et gustando, mali fuerat scientiam consecuta. Malum igitur quod adverterat, in virum derivare non debuit, neque conjugem proprium praevaricatorem divini facere mandati. Sciens igitur prudensque peccavit, et sciens virum in suum traxit errorem. Alioquin invenietur falsus esse de ligno scientiae boni et mali sermo, si etiam posteaquam de ea arbore manducavit, scientiam mali habere non potuit. Quod si verus est sermo, cupiditatis utique causam habere non potuit: licet plerique sic excusandum putent, quod diligens virum ab eo timuerit separari, et hanc causam cupiditatis praetendant, quod esse voluerit cum marito.
CAPUT VII.
Quaeritur utrum a Deo, vel a ligno, vel demum aliunde mors homini acciderit; atque objectio multiplici responsione diluitur.
35. Iterum alia quaestio subrepit unde mors acciderit Adae, utrum a natura ligni ejusmodi, an vero a Deo. Si naturae ligni hoc ascribimus, videtur ligni hujus fructus vivificandi insufflationi Dei praestare; siquidem quem vivificaverat insufflatio, fructus hujus ligni traxit ad mortem. Aut si Deum operatorem mortis esse memoramus, dicunt quod gemina eum opinione accusemus: quod aut ita immitis, ut noluerit ignoscere, cum posset; aut si ignoscere non potuerit, videatur infirmus. Videamus igitur quomodo diluendum sit. Nisi fallor, mortis causa inobedientia fuit; et ideo homo ipse sibi mortis est causa, non habens Deum suae mortis auctorem. Neque enim si medicus praescripsit aegrotanti a quibus videatur cavendum, atque ille ab interdictis non putaverit abstinendum, causa ei mortis est medicus: sed utique ipse sibi reus mortis est propriae. Itaque Deus quasi bonus medicus prohibuit, ne Adam nocitura gustaret. 36. Iterum accipe: Scire bonum melius est, quam nescire; et ei qui bonum sciat, pulchrum est scire quod malum est, ut sciat cavere quod malum est, et ut prudens subeat custodiae cautionem. Rursus autem non satis est hoc solum 160 scire quod malum est; ne cum malum scias, scientia boni incipias defraudari. Pulchrius est igitur ut utrumque norimus; ut et quia scimus bonum, fugiamus quod malum est; et ex eo quod cognoscimus malum, boni gratiam praeferamus. Sed ita debes utrumque scire, ut et profunde noveris, et quod noveris exsequaris, actusque scientiae congruat. Alioquin tolerabiliorem Scriptura indicat cum (Luc. XII, 47), qui utrumque nesciat, quam qui perfunctorie utrumque cognovit. Gravat enim scire, quod vel exsequi vel vitare non possis: gravat scire sine usu atque opere cognitionis profundae. Denique obest ad existimationem medico scire quid prosit, et quid noceat aegro; nisi cognitione ea quemadmodum oportet, utatur: et ideo non est cognitio bona, nisi ea utaris ut oportet. 37. Item accipe: Non frustra lignum scientiae boni et mali productum est in medio paradiso: et si cuicumque homini productum esset, superflua interdictio. Sed neque frustra factum est, neque alii, nisi homini factum est, qui mandatum accepit; ut non solo eo, sed eo cum caeteris uteretur. Nam si multa discutias, complura reperies et plane innumera, quae ei qui uti nesciat, possint nocere. Nec ipsas divitias invenies fructuosas, si habens dives subsidia largitatis, neget alimenta pauperibus, excludat inopem subsidio destitutum, aliena extorqueat, quia praevalet potestate. Pulchritudo ipsa et gratior corporis forma frequenter in vitium, quam deformitas trahit. Numquid igitur quisquam deformiores, quam pulchriores filios habere desiderat, et inopes potius liberos suos cupit esse, quam divites? Plura sunt hujusmodi quae non ad imprudentiam largientis referenda sunt, sed ad male utentis errorem. Et ideo utentem accusandum potius quam donantem.
CAPUT VIII.
Solvuntur quaestiones de praescientia Dei circa praevaricationes Adae, et opinionem boni et mali humanis mentibus divinitus impressam.
38. Iterum quaestio: Sciebat praevaricaturum Deus Adam mandata sua, an nesciebat? Si nesciebat, non est ista divinae potestatis assertio: si autem sciebat, et nihilominus sciens negligenda mandavit, non est Dei aliquid superfluum praecipere. Superfluum autem praecepit protoplasto illi Adae, quod cum noverat minime servaturum: nihil autem Deus superfluum facit; ergo non est Scriptura ex Deo. Hoc enim objiciunt, qui Vetus non recipiunt Testamentum, et has interserunt quaestiones. Verum hi sua sententia et opinione vincendi sunt. Cum enim novi Testamenti non refutant fidem, exemplo sunt arguendi, ut vetus credant: quoniam cum sibi divina praecepta et facta conveniant, unius auctoris Testamentum utrumque liquet esse credendum. Discant igitur non superfluum, non injustum etiam praevaricaturo praescriptum esse mandatum. Nam et ipse Dominus Jesus elegit Judam, quem proditorem sciebat. Quem si per 161 imprudentiam electum putant, divinae derogant potestati. Sed hoc aestimare non possunt, cum Scriptura dicat: Quia sciebat Jesus quis eum proditurus esset (Joan. VI, 65). Conticescant igitur repugnatores isti veteris Testamenti.
39. Sed quoniam etiam gentilibus, si forte istud objecerint, respondendum videtur, qui exemplum non recipiunt, rationem exigunt; accipiant etiam ipsi qua ratione Dei Filius vel praevaricaturo mandaverit, vel elegerit proditurum. Venerat Dominus Jesus omnes salvos facere peccatores, etiam circa impios ostendere suam debuit voluntatem. Et ideo nec proditurum debuit praeterire; ut adverterent omnes, quod in electione etiam proditoris sui servandorum omnium insigne praetendit, nec in eo laesus est vel Adam, quia mandatum accepit, vel Judas, quia electus est. Non enim necessitatem Deus vel illi praevaricationis, vel huic proditionis imposuit, quia uterque si quod acceperat, custodisset, a peccato abstinere potuisset. Denique nec Judaeos omnes credituros sciebat, et tamen ait: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24). Ergo non in mandante culpa est, sed in praevaricante peccatum est. Et quod in Deo fuit, ostendit omnibus quod omnes voluit liberare. Nec tamen dico quia praevaricationem nesciebat futuram, immo quia sciebat assero: sed non ideo pereuntis proditoris invidiam in se debuit derivare, ut ascriberetur Deo, quod uterque sit lapsus. Nunc autem uterque redarguitur, atque reconvincitur; quia et ille mandatum ne laberetur accepit, et hic etiam in apostolatus munus adscitus est, ut vel beneficio Dei revocaretur a proditionis affectu; simul ut dum alii revincuntur, prodesset omnibus. Non enim consisteret peccatum, si interdictio non fuisset. Non consistente autem peccato, non solum malitia, sed etiam virtus fortasse non esset: quae nisi aliqua malitiae fuissent semina, vel subsistere vel eminere non posset. Quid est enim peccatum, nisi praevaricatio legis divinae, et coelestium inobedientia praeceptorum? Non enim auribus corporis de mandatis coelestibus judicamus: sed cum esset Dei verbum, opiniones quaedam nobis boni et mali pullularunt; dum id quod malum est, naturaliter intelligimus esse vitandum, et id quod bonum est naturaliter nobis intelligimus esse praeceptum. In eo igitur vocem Domini videmur audire, quod alia interdicat, alia praecipiat. Et ideo si quis non obedierit illis quae semel a Deo praecepta credimus, poenae obnoxius aestimatur. Dei autem praeceptum non quasi in tabulis lapideis atramento legimus inscriptum, sed cordibus nostris tenemus impressum spiritu Dei vivi. Ergo opinio nostra ipsa sibi legem facit. Si enim gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt, faciunt; ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Opinio igitur humana sibi tamquam Dei lex est. 40. Iterum hinc aliam faciunt quaestionem, ut ad invicem mandati ejus quod diximus in hominis opinione consistere, hanc ipsam opinionem 162 impressam a Deo nobis tamquam praescriptum divinae legis accusent. Noverat, inquiunt, hominem peccaturum qui creavit eum, et has opiniones boni et mali impressit, an non noverat? Ut si dixeris quia non noverat, alienum a majestate Dei sentias: si autem dixeris quia sciens Deus peccaturum hominem, communes tamen opiniones ei boni et mali impressit; ut propter admixtionem malorum vitae perpetuitatem servare non posset, sicut in illo non praesagum futuri, ita in hoc non bonum Deum significare videaris. Atque hinc argumentantur quia non est creatura hominis a Deo facta. Nam sicut supra ostendimus eos dicere quod non est mandatum Dei, sic et hic dicunt: Non ergo creatura hominis a Deo, quia Deus malum non fecit. Homo autem opinionem accepit mali, dum a malis praecipitur abstinere. Hoc autem genere alium bonum Deum, alium operatorem hominis conantur asserere. Quibus respondendum est illico secundum opinionem suam. Si enim hominem nolunt a Deo factum, quia peccator est homo, et hoc refugiunt, ne bonus Deus peccatorem fecisse videatur, quia non putant bonum qui fecerit peccatorem; dicant utrum operatorem hominis a Deo factum putent. Si enim a Deo factus est ille, ut dicunt, operator hominis, quomodo bonus Deus operatorem mali fecit? Utique non bonus, nam qui peccatorem facit non bonus; cavendum ne gravius sit operatorem peccatoris fecisse. Debuit enim bonus Deus prohibere nativitatem ejus, qui peccati substantiam habebat inducere. Quod si dicunt non esse genitum operatorem mali, requirendum utrum bonus Deus potuerit inhibere quoquo modo incipientem malitiam, an non potuerit? Si enim non potuit, infirmus: si potuit, et non fecit, non bonus. Ergo si sibi ista non congruunt, nec suae sibi haereticorum conveniunt opiniones, requiramus ne forte rationis fuerit, qua causa Deus sive geniti sive non geniti illius operatoris siverit malitiam introire in hunc mundum, cum possit inhibere. 41. Itaque servantes unum et eumdem Deum bonum atque operatorem, id si possumus, astruamus, quod gratiae utrique conveniat, nec accusationis eorum declinemus invidiam, qui ita dicunt: Quomodo bonus Deus qui non solum passus est introire in hanc mundum malitiam: sed etiam in tantam confusionem venire permisit. Verum haec accusatio tunc locum haberet, si ita animae vim et intima secreta mentis inficeret: ut nullo pacto posset aboleri, et immedicabilium vulnerum menti atque animae nostrae virus insideret; esset enim aptior hujus querelae locus, quod cum omnia possit Deus, hominem tamen perire sit passus. Verum cum Deus nostri misericors respuendi erroris remedia reservaverit, abolendique omnis contagii non aboleverit facultatem; quomodo irrationabile vel injustum est, si permisit nostrum materiale tentari quadam trepidatione fragilitatis humanae; ut foeneratior postea gratia per poenitentiam delictorum in hominis rediret affectum, et fragilitatis suae conscius quod tam facile a divinorum mandatorum 163 serie deviando trepidaverit, tamquam clavum animae fluctuantis mandata-coelestia timeret amittere; divinae misericordiae plus tribuens quod recepit amissum, et sibi aliquid usurpans gratiae quod revertatur.
CAPUT IX.
An decuerit a Deo praeceptum homini de cibo dari; et cur in proponenda poena non dictum fuerit, moriemini, sed morte moriemini?
42. Nunc quae sit illa ratio consideremus, quid sit istud quod cum mandatum daret homini, de illa admirabili beataque vita praescribens, ne contra faciens morte moreretur, de manducando et non manducando putaverit esse mandandum. Sunt enim qui putant nequaquam mandatum istud convenire coeli et terrae atque omnium Creatori; nequaquam dignum incolis paradisi, eo quod illa vita similis Angelorum sit. Et ideo non terrenum et corruptibilem hunc cibum esui fuisse possumus aestimare; quia qui non bibunt, neque manducant, erunt sicut angeli in coelo. Cum igitur in cibo neque praemium sit, quia esca nos non commendat Deo; neque magnum periculum sit, quia non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod exit de ore: videtur sine dubio a tanto auctore non esse praeceptum, nisi hunc cibum ad illum propheticum referas, quia pro magno praemio Dominus sanctis pollicetur suis: Ecce qui serviunt mihi, manducant: vos autem esurietis (Esai. LXV, 13). Hic est enim cibus in quo vita definitur aeterna, quo quisquis fuerit defraudatus, morte morietur. Quandoquidem panis vivus atque coelestis ipse Dominus est, qui vitam dat huic mundo. Unde et ipse ait: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam aeternam (Joan., VI, 54). Erat ergo panis aliquis de quo praescripserat edendum paradisi incolis. Quis ille? Accipe quem dicat: Panem, inquit, angelorum manducavit homo (Ps. LXXVII, 25). Est enim bonus panis, si facias voluntatem Dei. Vis scire quam bonus panis? Ipse Filius manducat hunc panem, de quo ait: Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est (Joan. IV, 34). 43. Iterum videamus qua ratione Dominus Deus Adae dixerit, morte moriemini: quid intersit, utrum aliquis dicat, moriemini, an addat, morte moriemini. Ostendere enim debemus nihil superfluum in Dei esse mandato. Itaque hoc arbitror. Cum duo sibi sint contraria mors et vita, secundum simplicem sermonem a vita vivere dicimus, a morte mori. Si autem geminare velis utramque, quia vita vitam facit, dicitur, vita vivit, sicut habes in lege. Et quia mors mortem facit, dicitur, morte morietur. Non est autem superflua ista geminatio: est enim vita ad mortem, et est mors ad vitam; quia quis et dum vivit, 164 moritur; et dum moritur vivit. Fiunt ergo quatuor distinctiones vita vivere, morte mori, morte vivere, vita mori. Cum igitur haec ita se habeant, usus et consuetudinis praejudicium debemus excludere; quia usus hoc habet ut communiter dicatur vivere, et qui vitae vivit, et qui morti vivit: et communiter dicatur mori vel ille qui morti moritur, vel ille qui vitae moritur. Itaque ex quatuor illis duo significat, ut dicat viventem vivere, nec melius deteriusque distinguat, et dicat morientem mori, nec inter malam et bonam mortem videatur esse discretio. Nam indiscreta quaedam vita significatur, qualis irrationabilium aut etiam parvulorum, et indiscreta mors aeque. 44. Sequestrato igitur usu communi, quid sit vita vivere, et quid sit morte mori, et quid sit vivere morti, et mori vitae consideremus. Puto enim secundum Scripturas, quia vita vivere admirabilem quamdam illam vitam beatamque significet, et hunc vivendi usum spirandique munus cum beatae vitae gratia veluti conjunctum, et quadam participatione permixtum demonstrare videatur. Hoc est enim vita vivere, virtute vivere, beatae vitae actus habere in istius corporis vita. Contra autem morte mori quid est aliud, nisi cum morte corporis deformitatem significare morientis, cujus et caro communi vivendi munere defraudetur, et anima vitae aeternae usum habere non possit? Est etiam qui vita moritur, ut qui vivit corpore, sed actu moritur suo: quales illi sunt, de quibus ait Propheta: Descendunt in infernum viventes (Ps. LIV, 16). Et illa de qua Apostolus dicit: Quoniam vivens mortua est (I Tim. LVII, 6). Quartum superest, quod sunt qui etiam morte vivunt, ut martyres sancti, qui utique moriuntur ut vivant. Moritur caro, sed vivit gratia mortuorum. Ergo absit a nobis, ut participes mortis vivamus: sed contra participes vitae moriamur. Sanctus enim nec vitae istius se vult esse participem, qui ait: Cupio dissolvi, et cum Christo esse; multo enim melius (Philip. I, 3). Et alius, Heu me, quod incolatus meus prolongatus est (Ps. CXIX, 5)? Dolens utique cum consortia vitae speret aeternae, istius vitae fragilitate se contineri. Et ideo possum e contrario dicere, quia etsi vitae vivere bonum est; vitae tamen vivere ambiguum sit, Potest enim dici quis vitae vivere, hoc est, vitae aeternae istius vita corporis militare. Potest etiam dici vitae vivere, hoc est, vel quemcumque, vel sanctum istius vitae habere desiderium corporalis; ut verbi gratia, si quis ideo honeste putet esse vivendum, ut is longaevitatem vitae bonis actibus consequatur, quales plerique infirmiores sunt quos haec vita delectat. 45. Sicut ergo vitae vivere quid sit accepimus, quid sit morti mori accipiamus, vel morti vivere. Possunt enim esse qui moriantur morti, et qui vivant vitae. Nam qui non ita vivit, ut secundum mortem animae suae vivat, is morti moritur, 165 quia non est obnoxius morti, id est, nexus eum aerumnosae mortis amisit, non constringitur vinculis mortis aeternae. Mortuus est morti, hoc est, mortuus est peccato, mortuus est poenae: cui contrarium est poenae vivere, hoc est, quando quis vivit ad poenam, vivit ad mortem. Qui autem moritur ad poenam, moritur ad mortem. Est etiam qui in hac vita positus moriatur ad vitam, sicut ille qui ait: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Galat. II, 20). Peccato enim mortuus est, Deo vivit, hoc est, mors in eo mortua est, sed vita vivit, qui est Dominus Jesus. Ergo bona vita eorum qui Deo vivunt, mala vita eorum qui peccato vivunt. Est etiam media vita, ut animantium caeterorum, sicut habes scriptum: Producat terra animam viventem secundum genus (Gen. I, 24). Est etiam vita mortuorum, ut Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; quia Deus mortborum non est, sed vivorum. Sunt etiam quibus communitas est quaedam mortis et vitae, de quibus ait Apostolus dicens: Si commortui estis, et convivetis. Si enim complantati, inquit, sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus: scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci; ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato (Rom. VI, 5). Sicut autem figuras multas vitae diximus, ita etiam mortis inveniemus. Dicitur enim mors mala, secundum illud: Anima quae peccat, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20). Dicitur et mors communiter, sicut habes verbi gratia: Quia Adam vixit tot annos, et mortuus est, et appositus est ad patres suos. Dicitur etiam mors per baptismatis sacramentum, sicut habes: Consepulti sumus cum illo per baptismum in morte (Rom. VI, 4). Et alibi: Si autem mortui sumus cum Christo, credimus etiam quod simul vivemus cum illo (Ibid. 8). Vides quia mors quidem appellatione dicatur, sed haec vita sit nostra.
CAPUT X.
Cur hominem Deus non approbarit nisi post factam mulierem, et id maxime quod per hanc ille deceptus peccaverit; itemque cur eadem non de terra, ut Adam, sed de costa ejus creatu sit?
46. Item alia quaestio, quia dixit Dominus: Non est bonum solum esse hominem (Gen. II, 18). Primo omnium cognosce quia in superioribus, ubi hominem finxit Deus de limo terrae, non addidit: Et vidit Deus quia bonum est (Gen. I, 11 et seq.), quemadmodum in singulis operibus suis. Nam si dixisset illic bonum esse, quia homo factus est, inveniretur hoc esse contrarium, ut hic non esse bonum diceret, cum in superioribus bonum esse dixisset. Sed hoc ibi cognosce, ubi solum Adam fecit. Caeterum ubi communiter comprehendit et virum et mulierem factos, licet ne ibi quidem dixerit specialiter; tamen quia postea habes: Vidit Deus omnia quae fecit, et ecce erant bona valde (Gen. I, 31), evidenter declaratur bonum esse quod et vir sit factus, et mulier. 47. Sed ex hac quaestione alia quaestio rursus 166 emergit. Quomodo enim quando solus factus est Adam, non dictum est bonum esse factum Adam: quando autem et mulier ex eo facta est, tunc esse bona omnia comprehensum est? Licet illic omnem laudaverit creaturam, et universitatis creatio sit probata, quoniam in homine naturae praedicta communitas est: tamen non videtur otiosum, qua ratione ubi solus factus est Adam, non solum nequaquam praedicatio boni complacito operi adjecta sit; sed etiam dictum sit non esse bonum solum hominem: cum sciamus quod antequam fieret mulier, non erraverit Adam; postea vero quam mulier est facta, prior divinum praevaricata mandatum, etiam virum suum traxerit in errorem, et incentivum ejus exstiterit. Si igitur vero culpae auctor est mulier, quemadmodum pro bono videtur adjecta? Verum si consideres quia Deo universitatis est cura, invenies plus placere Domino debuisse id in quo esset causa universitatis, quam condemnandum fuisse illud in quo esset causa peccati. Et ideo quia ex viro solo non poterat humani esse generis propagatio, pronuntiavit Dominus non esse bonum solum esse hominem. Maluit enim Deus plures esse quos salvos facere posset, et quibus donaret peccatum, quam unum solum Adam, qui liber esset a culpa. Denique quia idem utriusque auctor est operis, venit in hunc mundum, ut salvos faceret peccatores. Postremo nec Cain parricidii reum priusquam generaret filios, passus est interire. Ergo propter generationem successionis humanae debuit mulier adjici viro (Vid. S. Aug. l. II contra Jul. Pel., c. 7, n. 20). Denique hoc ipsa verba declarant dicentis Dei, non bonum solum esse hominem. Nam etsi mulier prior peccatura erat, tamen redemptionem sibi paritura non debuit ab usu divinae operationis excludi. Quamvis enim Adam non est seductus, mulier autem seducta et in praevaricatione fuerit, salva tamen, inquit, erit per filiorum generationem, inter quos generavit et Christum (I Tim. II. 14 et 15). 48. Nec illud otiosum (33, q, 5, c. Nec illud), quod non de eadem terra de qua plasmatus est Adam, sed de ipsius Adae costa facta sit mulier; ut sciremus unam in viro et muliere corporis esse naturam, unum fontem generis humani. Ideo non duo a principio facti vir et mulier, neque duo viri, neque duae mulieres, sed primum vir, deinde ex eo mulier. Unam enim naturam volens hominum constituere Deus, ab uno principio creaturae hujus incipiens multarum et disparium naturarum eripuit facultatem. Faciamus, inquit, ei adjutorium simile sibi (Gen. II, 18). Adjutorium ad generationem constitutionis humanae intelligimus. Et vere bonum adjutorium. Nam si pro meliore accipis adjutorium, major quaedam in causa generationis operatio mulieris reperitur; sicut istius terrae quae semina primo accepta cohibendo paulatim fotu suo adolescere facit, et producit in segetem. In eo igitur adjutorium bonum mulieris, quamquam etiam inferior dicatur adjutor; ut et in usu reperimus humano, quia dignitate potiores 167 plerumque adjutorem meriti inferioris adsciscunt.
CAPUT XI.
Quomodo animalia ducta fuerint ad Adam; quid sopor ejusdem et costae aedificatio nos doceat; quid etiam memorata animalia in paradisum adducta significent; et quo pacto justi in paradisum rapiantur?
49. Specta nunc cur Deus adhuc finxerit de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli et adduxerit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea. Qua ratione hoc factum est, cum tantummodo bestias agri, et volatilia coeli ad Adam adduxerit Deus? Erant enim pecora secundum genus suum. Denique habes infra: Quia imposuit Adam nomina omnibus pecoribus, et omnibus bestiis agri. Adae autem non est inventus adjutor similis illi (Gen. II, 20). Quae igitur absolutio est, nisi quia indomitae bestiae, et volatilia coeli divina potestate ad hominem deducuntur? De pecoribus autem domitis congregandis et homo habuit potestatem. Itaque illud divinae operationis fuerit, hoc humanae diligentiae. Simul accipe qua causa omnia deducta sint ad Adam, ut in omnibus videret ex utroque sexu substantiam constare naturae, id est, ex masculo et femina, et ipse usu exemploque cognosceret necessarium sibi consortium mulieris adjectum. 50. Et immisit, inquit, Deus soporem in Adam, et obdormivit (Ibid., 21). Quis est iste sopor, nisi quia paulisper ad conjugium copulandum cum intendimus intedimus animum, veluti intentos oculos ad Dei regnum inclinare atque inflectere videmur ad quemdam somnum istius mundi, et paulisper obdormire divinis, dum in saecularibus mundanisque requiescimus? Denique posteaquam soporem immisit in Adam, et dormivit, tunc aedificavit Dominus Deus costam quam sumpsit de Adam in mulierem. Bene, aedificavit, dixit, ubi de mulieris creatione loquebatur, quia in viro et muliere domus videtur quaedam plena esse perfectio. Qui sine uxore est, quasi sine domo sit, sic habetur. Sicut enim vir publicis officiis, ita mulier domesticis ministeriis habilior aestimatur. Considera quia ex corpore costam sumpsit, non ex anima portionem; hoc est, non anima ex anima, sed os de ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur mulier. 51. Ergo causam humanae generationis agnovimus. Sed quia plerosque movet qui diligentius intuentur, quomodo si vel primo magnum munus Dei fuit circa homines, ut in paradiso homines collocarentur, vel postea magnorum remuneratio videretur esse meritorum, ut ad paradisum justus unusquisque rapiatur, dicuntur etiam bestiae et pecora agri, et volatilia coeli in paradiso fuisse. Unde plerique paradisum animam hominis esse voluerunt, in qua virtutum quaedam germina pullulaverint: hominem autem et ad operandum, et ad custodiendum paradisum esse positum, hoc est, mentem hominis cujus virtus animam videtur excolere, nec solum excolere, sed etiam cum excoluerit, custodire. 168 Bestiae autem agri, et volatilia coeli quae adducuntur ad Adam, nostri irrationabiles motus sunt, eo quod bestiae vel pecora, quaedam diversae sint corporis passiones, vel turbulentiores, vel etiam languidiores. Volatilia autem coeli quid aliud aestimamus, nisi inanes cogitationes quae velut volatilium more nostram circumvolant animam, et huc atque illuc vario motu saepe traducunt? Propterea nullus inventus est menti nostrae similis adjutor, nisi sensus, hoc est, αἴσθησις. Similem sibi solam νοῦς noster potuit invenire. 52. Sed forte arguas, quia haec quoque Deus in tali paradiso locavit, hoc est, passiones corporis, et vanitatem quamdam fluctuantium vel inanium cogitationum, quod ipse nostri fuerit auctor erroris. Considera quid dicat: Habete, inquit, potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium repentium quae repunt super terram (Gen. I, 28). Vides quod ille tibi tribuerit potestatem; ut de omnibus judicare tu debeas, singulorum genera judicii tui sobria definitione discernere. Vocavit ad te omnia Deus; ut supra omnia mentem tuam cognosceres. Cur quae tibi similia minime reperisti, adsciscere tibi et copulare voluisti? Dedit tibi certe sensum quo universa cognosceres, et de cognitis judicares, meritoque de illo fecundo paradisi agro ejectus es, quia non potuisti servare mandatum. Sciebat enim Deus esse te fragilem, sciebat judicare non posse; ideo dixit quasi fragilioribus: Nolite judicare ut non judicemini (Matth. VII, 1). Ergo quia scivit infirmum te esse ad judicandum, voluit obedientem esse mandato; ideo praeceptum posuit. Quod si non praevaricatus esses, periculum incerti judicii incidere nequivisses. Itaque quoniam judicare voluisti, ideo addidit: Ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis, ut sciat bonum et malum (Gen. III, 22). Voluisti tibi arrogare judicium, ideo poenam pravi judicii refutare non debes. Posuit tamen te contra paradisum, ne memoriam ejus possis abolere. 53. Denique justi in paradisum saepe rapiuntur, sicut et Paulus raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia. Et tu si a primo coelo ad secundum, a secundo ad tertium mentis tuae vigore rapiaris, hoc est, quod primum unusquisque homo est corporalis, secundo animalis, tertio spiritalis: si ita rapiaris ad tertium coelum, ut videas fulgorem gratiae spiritalis (animalis enim homo quae sunt spiritus Dei nescit), et ideo tertii coeli ascensio tibi est necessaria, ut rapiaris in paradisum: rapieris jam sine periculo, ut possis dijudicare omnia, quia spiritalis dijudicat omnia, ipse autem a nemine dijudicatur. Et fortasse quasi adhuc fragilis, audies verba ineffabilia quae non liceat homini loqui: et tunc quod acceperis reservato, et quod audieris custodito. Paulus apostolus custodiebat ne laberetur, vel alios certe faceret errare. Aut fortasse ideo dicit Paulus, quae non liceat homini loqui (II Cor. XII, 6 et 7); quia erat adhuc in corpore constitutus, hoc est, videbat istius corporis passiones, videbat legem carnis suae repugnantem legi mentis suae (Vid. S. Aug. l. II contra Julian. Pel., c. 5, n. 13). Hoc enim malo intelligi, ne videamur quemdam 169 adhuc futuri periculi jactare terrorem. Si enim vel propter hanc vitam securitas, ut nullos praevaricationis post hanc futurae laqueos formidemus: ergo quicumque fuerit in paradiso ascensione virtutis audiet mysteria Dei arcana illa atque secreta: audiet dicentem Dominum tamquam latroni illi a scelere ad confessionem, et ad fidem a latrocinio revertenti: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43).
CAPUT XII.
Serpentis qualis fuerit sapientia: quomodo mulierem aggressus sit; qualisve hujus responsio, quam longa digressio de quadam circa eam rem dubitatione consequitur.
54. Serpens autem erat sapientior omnium bestiarum quae erant super terram, quas fecit Dominus Deus, et dixit serpens mulieri: Quid utique dixit Deus, ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso (Gen. III, 1)? Cum dicit sapientiorem serpentem, intelligis quem loquatur, id est, illum adversarium nostrum qui tantum habet hujus sapientiam mundi (Vid. S. Aug. lib. II contra Jul. Pel., c. 5, n. 13). Sed et voluptas atque delectatio bene sapiens dicitur, quia et sapientia carnis appellatur sapientia, sicut habes: Quia sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII, 7). Et ad exquirenda delectationum genera astuti sunt, quia appetentes sunt voluptatum. Sive ergo delectationem intelligas, quaedam est divino adversa mandato, et inimica sensibus nostris. Unde sanctus Paulus ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati (Rom. VII, 23). Si autem ad diabolum referas, verus inimicus est generis humani. Quae autem causa inimicitiarum nisi invidia? Sicut Salomon ait: Quia invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Invidiae autem causa beatitudo hominis in paradiso positi, et ideo quoniam ipse diabolus acceptam gratiam tenere non potuit, invidit homini, eo quod figuratus e limo, ut incola paradisi esset, electus est. Considerabat enim diabolus quod ipse qui fuisset superioris naturae, in haec saecularia et mundana deciderat; homo autem inferioris naturae sperabat aeterna. Hoc est ergo quod invidet dicens: Iste inferior adipiscitur quod ego servare non potui? Iste de terris migrabit ad coelum, cum ego de coelo lapsus in terra sim? Multas vias habeo quibus hominem decipere possim. De limo factus est, terra ei mater est, corruptibilibus involutus est. Et si anima superioris naturae, tamen et ipsa lapsui potest esse obnoxia, in corporis carcere constituta; quando ego lapsum vitare non potui. Est igitur via prima, ut decipiatur, dum conditione sua majora desiderat. Hic enim quidam conatus est industriae. Deinde carnis est, quod non habeat, desiderare. Postremo in quo videor ego omnibus esse sapientior, nisi circumscribam hominem, et versutia et fraude contendam? Itaque machinatus est, ut non primo Adam adoriretur, sed Adam per mulierem circumscribere conaretur. Non adorsus est eum qui coram acceperat coeleste mandatum: sed eam 170 adorsus est quae a viro didicerat, non a Deo quid observaret, acceperat. Neque enim habes quia mulieri dixit Deus, sed quia Adae dixit; et ideo per Adam cognovisse mulier aestimanda est. 55. Cognoscens igitur hoc loco tentamenti genus, plurima etiam aliis locis tentamenti genera reperies. Alia sunt per principem istius mundi, qui quaedam venena sapientiae in hunc mundum evomuit; ut vera putarent homines esse quae falsa sunt, et specie quadam hominum caperetur affectus. Non enim semper quasi apertus hostis ingreditur: sed sunt quaedam potestates quae amorem simulent, gratiamque praetendant; ut paulatim cogitationibus nostris venenum suae iniquitatis infundant, a quibus oriuntur illa peccata quae vel ex delectatione, vel ex quadam mentis facilitate nascuntur. Sunt etiam aliae potestates quae veluti colluctantur nobiscum. Unde et Apostolus ait: Quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, et potestates, et rectores hujus mundi, tenebrarum harum, adversus nequitiam spiritalium quae sunt in coelestibus (Ephes. VI, 12). Volunt enim hac quadam contentione nos frangere, et veluti quoddam animae nostrae corpus elidere. Unde et Paulus quasi bonus athleta non solum ictus adversantium potestatum vitare cognoverat, verum etiam adversantes ferire. Unde et ait: Percutio pugnis, non ut aera caedens (I Cor. IX, 26). Et ideo quasi bonus athleta ad coronam meruit pervenire. Ergo multiplicia tentamenta sunt diaboli. Et ideo bilinguis serpens habetur atque lethalis, eo quod diaboli minister aliud lingua loquatur, aliud corde meditetur. Sunt et alii ministri qui et cordis et vocis suae infectas veneno veluti verborum suorum jactant sagittas, quibus Dominus ait: Generatio viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth. XII, 34)? 56. Et dixit serpens mulieri: Quid utique dixit Deus, ne edatis ex omni ligno quod est in paradiso? Et dixit mulier serpenti: Ex omni ligno paradisi manducabimus: de fructu autem ligni quod est in medio paradisi, dixit Deus: Non manducabitis ex eo, neque tangetis ex eo, ne moriamini (Gen. III, 2 et 3). Cum audieris sapientiorem bestiis omnibus esse serpentem, hic ejus jam quaere versutiam. Simulat se verba Dei dicere, et proprios intexit dolos. Cum enim dixisset Deus: Ex omni ligno quod est in paradiso edetis ad escam: de ligno autem quod est scientiae boni et mali non edetis, qua die autem manducabitis ex eo, morte moriemini (Ibid. II, 16 et 17); serpens quasi interrogans mulierem, cum dixisset Deus: Ex omni ligno quod est in paradiso edetis: de ligno autem uno non edetis, inseruit mendacium, ut diceret: Ab omni ligno non edetis: cum de uno tantum ligno scientiae boni et mali praeceperit Deus non esse gustandum. Qua ratione autem fefellerit, nihil mirum, quia iis qui aliquem circumscribere conantur, consuetudo est fallere. Non est igitur interrogatio otiosa serpentis. Sed ut scias in mandato nullum vitium esse potuisse, respondit mulier, ut habes: Ex omni ligno paradisi manducabimus: de fructu autem ligni quod est in medio paradiso, dixit Deus: Non manducabitis ex eo, neque tangetis 171 ex eo, ne morte moriamini. In mandato quidem nullum vitium est, sed in relatione mandati. Etenim quantum praesens lectio docet, discimus nihil vel cautionis gratia jungere nos debere mandato. Si quid enim vel addas, vel detrahas, praevaricatio quaedam videtur esse mandati. Pura enim (3 qu. IX, c. Pura) et simplex mandati forma servanda, vel testimonii series intimanda est. Plerumque testis dum aliquid ad seriem gestorum ex suo adjicit, totam testimonii fidem partis mendacio decolorat. Nihil igitur vel quod bonum videtur, addendum est. Namque hic quid offensionis habet prima specie quod addidit mulier: Neque tangetis ex eo quidquam? Tangetis enim Deus non dixerat, sed non edetis. Sed tamen lapsus incipit esse principium. Nam quae addidit, superfluum addidit, vel addendo de proprio semiplenum intellexit Dei esse mandatum. Docet igitur nos praesentis series lectionis neque detrahere aliquid divinis debere mandatis, neque addere. Nam si Joannes hoc judicavit de suis scriptis: Si quis apposuerit, inquit, ad hoc, adjiciet in illum Deus plagas, quae scriptae sunt in libro isto: et qui dempserit de verbis his prophetiae hujus, delebit Deus partem illius de libro vitae (Apoc. XXII, 18 et 19): quanto nihil divinis mandatis est detrahendum! Hinc ergo coepit praevaricatio prima esse mandati. Et plerique putant hoc vitium non esse mulieris, sed Adae fuisse: ita Adam dixisse mulieri, dum eam vellet facere cautiorem, ut adderet mandasse Deum: Neque tangetis ex eo quidquam. Habemus enim quia Adam, non Eva mandatum acceperit a Deo. Nondum enim mulier formata fuerat. Ipsa quidem verba Adae quibus mulieri dixit formam seriemque mandati, non prodit lectio: sed intelligimus per virum ad mulierem seriem transisse mandati. Viderint tamen alii quid sentiant; mihi tamen videtur a muliere coepisse vitium, inchoasse mendacium. Nam etsi de duobus videatur incertum, tamen sexus prodit qui prius potuerit errare. Adde quia praejudicio illa constringitur, cujus et postea prior error inventus est. Viro enim mulier, non mulieri vir auctor erroris est. Unde et Paulus ait: Adam, inquit, non est deceptus: mulier autem seducta in praevaricatione fuit (I Tim. II, 14). 57. Nunc videamus utrum praeter adjectionem quae mandato est applicata, quod additum est obfuisse videatur. Nam re vera si bonum est: Neque tangetis ex eo, et ad cautionem proficiebat, cur Deus hoc minime interdixerit, immo non interdicendo permisisse videatur? Itaque utrumque quaerendum, qua ratione nec permiserit, nec interdixerit. Sunt enim qui dicant, Qua ratione quod fecit videri, non jussit et tangi? Verum cum in eo ligno audieris naturam fuisse scientiae boni et mali, potest aestimari quia noluit te malum tangere. Satis est enim nobis videre Satanam sicut fulgur de coelo cadentem, secundum vocem Domini (Luc. X, 18), et dantem escam non luminis, sed noctis et tenebrarum filiis; quia scriptum est: Dedit eum in escam populis Aethiopum (Ps. LXXIII, 14). Hoc igitur de eo dictum est, quod non mandaverit 172 tangi. Quod autem non prohibuerit, quid intelligam accipe. Sunt multa quae noceant, si ante voluerimus haurire, quam quae sint illa cognoscere. Nam et de cibis et potu plerumque usu venit. Quippe si id quod amarum est, ante cognoscas, induis patientiam; et si intelligas illa quae sunt amara prodesse, induis tolerantiam, ne offendat amaritudo te repentina, et incipias rejicere profutura. Prodest ergo ante cognoscere; ut ex eo quod cognoveris profuturum, nec amara fastidias. Sed haec minus nocere possunt: illud quod magis, nisi provideatur, nocere possit, adverte. 58. Gentilis quidam est, ad fidem tendit: catechumenus est, majorem vult accipere doctrinae et fidei plenitudinem; caveat ne dum vult discere, male discat, et discat a Photino, discat ab Ario, discat a Sabellio: tradat se hujusmodi magistris quorum quaedam eum teneat auctoritas; et inductus quadam magistrorum praesumptione, teneris sensibus impressa dijudicare non noverit. Prius igitur oculis mentis perspiciat quid sequatur: videat ubi vita sit: tangat denique divinarum vitalia lectionum, ut nullo pravo offendatur interprete. Legit illi Sabellius: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10), et dicit unam esse personam. Legit Photinus: Quia mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Et alibi: Quid me vultis occidere hominem (Joan. VIII, 40)? Legit etiam Arius quia dixit: Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28). Legitur quidem manifestum: sed qua ratione dictum sit, debet ante pertractare secum, ut rationem dictorum possit advertere. Ducitur quadam magistrorum auctoritate; et profuisset ei non quaesisse, quam talem invenisse doctorem. Sed etiam gentilis si quis Scripturas accipiat, legit: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Lev. XXIV, 20). Legit etiam: Si scandalizaverit te dextera tua, abscinde illam (Matth. V, 30); non intelligit sensum, non advertit divini arcana sermonis, pejus labitur, quam si non legisset. Et ideo docuit quemadmodum Dei Verbum investigare deberent, non perfunctorie, non improvide, sed diligenter atque sollicite: Quod erat, inquit, ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, oculis nostris perspeximus, et manus nostrae perscrutatae sunt de Verbo vitae: et vidimus et testamur, et annuntiamus vobis (I Joan. I, 1 et 2). Vides quod ante velut manibus quibusdam perscrutatus sit Dei verbum, et postea annuntiaverit: et ideo nihil Adae et Evae fortasse nocuisset verbum, si pertractantibus diligenter mentis quibusdam manibus ante tetigissent. Infirmi enim pertractando, et diligentius requirendo, uniuscujusque quam non intelligunt, possunt investigare naturam. Certe illi infirmi id lignum in quo scientiam mali esse cognoverant, ante quemadmodum tangerent, debuerant perscrutari. Nam et mali saepe nobis potest prodesse cognitio. Et ideo diaboli fraudes vel in hac legimus lectione, vel in prophetia (Ezech. XXVIII, 18), ut discamus quemadmodum artes ejus cavere possimus. Cognoscenda sunt enim tentamenta ejus, non ut sequamur, sed ut docti instructique caveamus. 173 59. Sunt hoc loco qui dubitationem habeant, utrum ex omni ligno ita dixerit Deus esse gustandum, ut cum de omni ligno, ita de scientiae boni et mali ligno gustaretur; an vero de omni ligno gustandum, de solo ligno scientiae boni et mali dixerit non esse gustandum? Qui ne id quidem putant inutilis esse rationis, quod quamvis noxia esca hujus ligni fuerit; tamen si cum caeteris ederetur, noxia esse non possit: quandoquidem etiam antidotum theriacum de corpore serpentis confici solere dicatur, quod utique virus corpusque serpentis, cum solum sumitur, nocet; cum admiscetur aliis, sanitati est et saluti. Scientia quoque boni et mali, si quid sapientiae habeat, si quis vitae semper intendat, si quis caetera virtutum genera consequatur, nequaquam inutilis aestimatur. Hac igitur ratione plerique putaverunt posse etiam illud intelligi; ut videatur Deus id inhibuisse, ne absque caeteris solum lignum scientiae boni et mali gustaretur, non prohibuisse cum caeteris. Et hoc ideo putant dictum, quia ait Deus ad Adam: Quis tibi indicavit quoniam nudus es, nisi de ligno a quo praeceperam tibi, ab hoc solo ne manducares, manducasti (Gen. III, 11)? Quod videretur dare aliquem interpretandi locum, nisi mulier in superioribus, dicente serpente: Quid utique dixit Deus, ne edatis ab omni ligno quod est in paradiso: respondisset: Quod est in medio paradiso, dixit Deus: Non manducabitis ex eo. In quo quamvis mulieris praevaricaturae fides videatur infirmior, tamen non omnibus Adam spoliabo virtutibus, ut videatur in paradiso nullam assecutus fuisse virtutem, nihil de caeteris gustavisse lignis, priusque culpam incidisse, quam fructus esse aliquos consecutus. Non spoliabo ergo Adam, ne genus humanum omne dispoliem, quod innocens est antequam sensum accipiat scientiae boni et mali. Neque enim otiose dictum est: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Puer enim cum maledicitur, non remaledicit: cum percutitur non repercutit: ambitionum et rapinarum tentamenta non novit. 60. Unde verius puto, quod ne cum aliis quidem fructibus lignum edendum esse praeceperit. Nam etsi bona scientia perfecto, imperfecto tamen inutilis est. Imperfectum ausim omnem hominem dicere, quando ipse Paulus quasi imperfectus dicat: Non quoniam acceperim, aut quo jam perfectus sim: sequor autem si comprehendam (Philipp. I, 12). Et ideo imperfectis dicit Dominus: Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. VII, 1). Ergo imperfecto inutilis scientia. Denique, peccatum nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces (Rom. VII, 7). Et infra: Sine lege enim peccatum mortuum est (Ibid., 8). Quid enim mihi proderat scire quod vitare non poteram? Quid mihi proderat scire quod lex carnis meae impugnaret? Impugnatur Paulus, et videt legem carnis suae repugnantem legi mentis suae, et captivari se in lege peccati (Rom. VII, 23), nec de conscientia sua praesumit (Vid. S. Aug. lib. II contra Jul. Pel., c. 5, n. 13) ; sed per Christi gratiam 174 confidit se a mortis corpore liberandum: et tu quemquam opinaris scientem non posse peccare? Paulus dicit: Non enim quod volo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 19): et tu arbitraris homini prodesse scientiam, quae delicti augeat invidiam? Esto tamen ut perfectus peccare non possit. In Adam Deus omnes homines praevidebat, et ideo promiscue generi non conveniebat humano habere scientiam boni et mali, quam per carnis vitia, ut oportebat, exercere non poterat.
CAPUT XIII.
Qumodo tentamenta diaboli plena sint mendacii; et de deceptione mulieris, et lapsu Adae. Quemadmodum etiam cognoverint se esse nudos, et succinctoria sibi fecerint, quidve per ea significetur.
61. Discamus igitur tentamenta diaboli plena esse mendacii; vix enim unum verum videtur ex iis quae pollicitus est, reliqua falsa composuit. Sic enim habes: Et dixit serpens mulieri: Non morte moriemini (Gen. III, 4). Ecce unum falsum; nam morte mortuus est homo, qui secutus est promissa serpentis. Deinde addidit: Scit, inquit, Deus quia quacumque die manducaveritis ex eo, adaperientur oculi vestri (Ibid., 5). Hoc solum verum, quia infra habes: Quia manducaverunt ambo, et aperti sunt oculi eorum (Ibid., 7). Sed hoc verum quod noceret. Denique non omnibus aperire oculos utile, quia scriptum est: Videbunt et non videbunt (Esai. VI, 9). Sed statim agglutinatum mendacium est, quia adjunxit: Et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Gen. III, 5). In quo licet advertere idololatriae auctorem esse serpentem, eo quod plures deos induxisse in hominum videatur errorem quaedam serpentis astutia. Et hoc fefellit, quia homo sicut dii. Non solum enim sicut dii esse homines desierunt, sed etiam qui quasi dii erant, quibus dictum est: Ego dixi, dii estis, sui gratiam perdiderunt (Ps. LXXXI, 6). 62. Et vidit mulier quia bonum est lignum ad manducandum, et quia gratum oculis ad videndum, et speciosum est ad intuendum (Gen. III, 6). Infirma auctor judicii quae de eo quod non gustaverat, judicabat. Et ideo non facile, nisi id quod diligentius pertractaverimus, quod interiore probaverimus affectu, videtur ad opus aliquod esse sumendum. Accipiens, inquit, de fructu ejus manducavit, et dedit viro suo simul, et manducaverunt ambo. Bene praetermissum est ubi decipitur Adam; quia non sua culpa, sed vitio lapsus uxoris est. 63. Et aperti sunt, inquit, oculi eorum, et cognoverunt quod nudi essent (Ibid., 7). Et ante quidem nudi erant, sed non sine virtutum integumentis (De Poenit. dist. 2, c. Ut cognoverunt). Nudi erant propter morum simplicitatem, et quod amictum fraudis natura nesciret. Nunc autem multis simulationum involucris mens humana velatur. Ergo posteaquam spoliatos se illa sinceritate et simplicitate viderunt integrae incorruptaeque naturae, quaerere mundana et manufacta 175 coeperunt, quibus nuda suae mentis operirent: delectationes delectationibus, et mundi hujus umbratiles voluptates velut folia foliis assuentes, quibus obumbrarent genitale secretum. Nam quomodo clausos oculos corporis habuit Adam, qui omnia animantia ita vidit, ut his et nomen imponeret? Quomodo cognoverunt, id est, interiore et altiore scientia non tunicam sibi, sed virtutum deesse velamina? 64. Et assuerunt, inquit, folia ficus, et fecerunt sibi succinctoria (Ibid. 7). Ficum hoc loco pro qua specie debeamus accipere divinarum nos docet series lectionum: quandoquidem sanctos esse qui sub vite et ficu requiescunt Scriptura memoraverit (Mich. IV, 4), et Salomon dixerit: Quis plantat ficum, et de fructu ejus non manducat (Prov. XXVII, 18), et Dominus ad ficum venerit; sed ideo sit offensus, quia non invenerit fructum, sed folia tantum. Docet ergo me Adam quid sint folia, qui posteaquam peccavit, de foliis ficus fecerit sibi succinctorium, qui de fructibus magis ejus gustare debuerit. Justus fructum eligit, folia peccator. Quis est fructus? Fructus, inquit, spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, modestia, continentia, dilectio (Galat. V, 22). Non habebat fructum, qui gaudium non habebat. Non habebat fidem, qui praevaricatus erat mandatum Dei. Non habebat continentiam, qui de interdicto sibi gustaverat ligno. 65. Ergo quicumque praevaricatur mandatum Dei, spoliatur atque nudatur; et fit ipse sibi turpis: vult se operire quibusdam ficus foliis, fortasse quibusdam inanibus, vel umbratilibus sermonibus, quos compositis mendaciis assuens, et verbum de verbo struens, ad operiendam conscientiam suae mentis, factique velamen peccator intexit, ut pudenda sua contegat. Jacit enim supra se folia, qui culpam velare desiderans aut diabolum delicti memorat auctorem, aut carnis praetendit illecebras, aut alium quempiam persuasorem prodit erroris. Et de Scripturis divinis frequenter promit exempla, quibus justos in culpam perhibet incidisse, dicens si forte in stupris fuerit deprehensus: Et Abraham cum ancilla concubuit (Gen. XVI, 4), et David alienam adamavit et sibi adscivit uxorem (II Reg. XI, 4 et 27). Assuit enim sibi quaedam folia, quaedam exempla de propheticarum serie scripturarum, fructum earum non putat requirendum. 66. Nonne tibi videntur etiam Judaei folia assuere, dum legis spiritalis verba corporaliter interpretantur? Quorum interpretatio fructum omnem viriditatis amittit, damnata maledicto ariditatis aeternae. Bona igitur interpretatio, hoc est, spiritalis ficus est fructuosa, sub qua justi sanctique requiescunt. Quam qui plantaverit in animis singulorum, sicut Paulus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit (I Cor. III, 6), manducabit ex ea fructum. Mala autem interpretatio fructum ferre, viriditatem servare non poterit. 67. Quod igitur gravius est (Vid. S. Aug. II cont. Jul. Pelag., c. 6, n. 16), hac se Adam interpretatione succinxit eo loco, ubi fructu magis castitatis se succingere debuisset. In lumbis enim quibus praecingimur, quaedam semina generationis esse dicuntur; et ideo male ibi succinctus est Adam foliis inutilibus, ubi futurae generationis 176 non fructum futurum, sed quaedam peccata signaret, quae manserunt usque in adventum Domini Salvatoris. Caeterum posteaquam Dominus advenit, ficum invenit incultam: rogatus ne eam juberet excidi, ut coleretur permisit. Et ideo jam non foliis, sed divino sermone succingimur; quia ipse Dominus ait: Sint lumbi vestri succincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 35). Unde etiam pecuniam in zonis nostris portare prohibet (Matth. X, 9); non enim saecularia, sed aeterna debet zona nostra servare.
CAPUT XIV.
De voce Domini deambulantis ad vesperam, et increpatione Adam, Ubi es? Cur praeterea primus increpatur Adam, cum prior mulier gustaverit: et de mulieris excusatione, ac mysteriis per illa designatis.
68. Et audierunt, inquit, vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad vesperam (Gen. III, 8). Quae est deambulatio Dei qui ubique semper est? Sed puto deambulationem quamdam esse Dei per divinarum seriem Scripturarum, in quibus Dei quaedam versatur praesentia; cum audimus quia ipse aspicit omnia, et oculi Domini super justos: cum legimus quia Jesus sciebat cogitationes eorum (Luc. VI, 8): cum legimus: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? Ergo dum haec recensemus, quasi deambulantem cognoscimus Deum. Fugerat ergo peccator, non quo Dei posset latere conspectum: sed intra conscientiam suam latere cupiebat, opera sua lucere nolebat. Justi enim est facie ad faciem videre; quia justi mens non solum Deo praesens est, sed etiam cum Deo disputat, sicut scriptum est: Judicate pupillo, et justificate viduam, et venite disputemus, dicit Dominus (Esai. I, 17 et 18). Ergo cum legit peccator has Scripturas divinas, audit vocem Dei quasi ambulantis ad vesperam. Quid est ad vesperam, nisi quia culpam suam sero cognoscit, et sero venit quaedam erroris praeteriti verecundia, quae errorem praevenire debuerat? Nam dum culpa fervet in corpore, et anima exagitatur corporis passionibus, non cogitat Deum sensus errantis, hoc est, non audit Deum ambulantem in Scripturis divinis, ambulantem in mentibus singulorum. Dicit enim Deus, Quoniam inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus (Levit. XXVI, 12). Ergo cum in animae sensum redierit potestatis formido divinae, tum erubescimus, tunc nos gestimus abscondere, tunc in peccatorum nostrorum positi cogitationibus, in medio ligni paradisi ubi peccavimus, deprehendimur, latere cupientes, et arbitrantes quod Deus non requirat occulta. Sed scrutator animorum et cogitationum usque ad divisionem animae penetrans dicit: Adam, ubi es (Gen. III, 9)? 69. Quomodo loquitur Deus? Numquid voce corporea? Non utique, sed virtute quadam praestantiore, quam vox corporis potest esse, fundit oracula. Hanc vocem ejus prophetae audierunt; hanc vocem fideles audiunt, impii non intelligunt. Denique in Evangelio habes, quia audivit evangelista dicentem Patrem: Et clarificavi, et 177 iterum clarificabo (Joan. XII, 28); sed Judaei non audierunt. Dicebant enim: Tonitruum factum est (Ibid., 29). Illic ergo, sicut supra habes, quia sentiebatur deambulans Deus qui non deambulabat: sic audiebatur loquens Deus, qui non loquebatur. 70. Sed quid loquatur, consideremus: Adam, ubi es? Adhuc in his remedium sanitatis est, qui audiunt Dei verbum. Denique Judaei qui sibi clauserunt aures ne audirent, hodieque non merentur audire. Deinde habent remedium qui se absconderunt. Nam qui absconditur, erubescit: qui erubescit, convertitur; sicut scriptum est: Confundantur, et convertantur omnes valde velociter (Ps. VI, 11). Deinde hoc ipsum quod vocat, indicium sanaturi est, quia Dominus quos miseratur, et vocat. Dicendo autem, Ubi es? non locum quaerit qui novit arcanum; neque enim Deus clausos habebat oculos, ut non videret latentem. Denique ideo dixit: Factus est Adam tamquam unus ex nobis (Gen. III, 22); quia aperuit oculos. Et hic quidem aperuit oculos, ut culpam suam videret, quam vitare non potuit. Magis enim postquam peccavimus, nescio quomodo nostra delicta cognoscimus: et tunc peccatum esse intelligimus, quod antequam peccaremus, non putabamus esse peccatum. Certe non quasi peccatum putabamus esse damnandum; nam si damnaremus, non admitteremus. Deus autem omnium videt culpas, et omnium delicta cognoscit: super omnem animam, super omnium occulta oculos habet. Quid est ergo: Adam, ubi es? Id est, non in quo, sed in quibus es. Non ergo interrogatio est, sed increpatio. De quibus, inquit, bonis, de qua beatitudine, de qua gratia in quam miseriam recidisti? Dereliquisti vitam aeternam, et attumulatus es morti, consepultus errori. Ubi est illa tua bene sibi conscia confidentia? Timor iste culpam fatetur, latebra praevaricationem. Ubi ergo es? Hoc est, non in quo loco quaero, sed in quo statu. Quo te perduxerunt peccata tua, ut fugias Deum tuum quem ante quaerebas? Fortasse moveat cur ante increpatur Adam, cum mulier ante gustaverit? Sed a praevaricatione sexus infirmior coeperit, a verecundia et excusatione fortior; ut femina erroris causa fuerit, vir pudoris. 71. Et dixit mulier: Serpens decepit me, et manducavi (Gen. III, 13; De Poenit. dist I, c. Serpens). Veniabilis culpa quam sequitur professio delictorum. Ideo non desperata mulier quae non reticuit Deo, sed magis confessa peccatum est, quam medicabilis secuta sententia est. Bonum est condemnari in peccato, et flagellari in delicto, ut cum hominibus flagellemur. Denique Cain quia voluit crimen negare indignus judicatus est, qui puniretur in peccato: sed remissus est sine praescripto poenae, fortasse non tam majori crimine parricidii (illud enim commisit in fratrem) quam sacrilegii, quod Deo credidit mentiendum dicens: Nescio: numquid ego custos fratris mei sum (Gen. IV, 9)? Et ideo accusatori diabolo ejus accusatio reservata est; ut cum ejus angelis flagelletur, qui cum hominibus noluit flagellari. 178 Denique de talibus dictum est: Non est declinatio mortis eorum . . . . et cum hominibus non flagellabuntur (Ps. LXXII, 4 et 5). Alia ergo ratio mulieris, quae licet in culpam praevaricationis inciderat, tamen de paradisi lignis habebat adhuc virtutis escam; et ideo dixit peccatum suum, et reputatum est ei ad veniam. Justus enim accusator est sui in principio sermonis. Neque enim potest quisquam justificari a peccato (De Poenit. dist. 1, c. Non potest), nisi fuerit peccatum ante confessus. Unde Dominus ait: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26). 72. Ergo quia Eva ipsa confessa delictum est, misequitur et profutura sententia, quae condemnaret errorem, et veniam non negaret, ut ad virum suum conversa serviret. Primum ne eam facile delectaret errare: deinde ut sub fortiore vase locata non traduceret virum, sed magis viri consilio et ipsa regeretur. In quo quidem mysterium Christi et Ecclesiae evidenter agnosco. Designatur enim Ecclesiae ad Christum futura conversio, et religiosa servitus subdita Dei Verbo, quae multo sit melior, quam saeculi hujus libertas. Denique scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Deut. VI, 13). Haec igitur servitus Dei donum est. Denique inter benedictiones numeratur hujus servitutis obsequium; nam et Isaac in loco benedictionis eam dedit Esau filio suo, ut serviret fratri suo. Denique benedictionem ille poscebat; etsi unam sibi cognovisset esse praereptam, tamen aliam postulabat dicens: Numquid una benedictio tibi est, Pater (Gen. XXVII, 38)? Per hanc igitur servitutem ille qui per gulam primitias suas ante vendiderat, et studio venationis agrestis gratiam benedictionis amiserat, credidit se ipso futurum esse meliorem, si typum Christi veneraretur in fratre. Hac enim servitute pollet populus Christianus, sicut et Dominus ad discipulos suos ait: Qui vult inter vos primus esse, sit omnium servus (Matth. XX, 27). Denique hanc servitutem operatur charitas, quae et spe major et fide est. Unde scriptum est: Per charitatem servite invicem vobis (Galat. V, 13). Hoc est ergo mysterium quod ait Apostolus esse in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Haec enim vere in praevaricatione ante fuit, sed salva erit per filiorum generationem in fide, et charitate, et sanctificatione, cum castitate. Praevaricata utique in patribus generatio hominum salvatur per filios; ut quod in Judaeis offenderat, in Christiana posteritate corrigeret.
CAPUT XV.
Peccatum mulieris quare venia dignum; quidve per serpentem, feminam, ac virum significetur. Qualis serpentis condemnatio; et in quibus ab Adami condemnatione distinguatur.
73. Serpens, inquit, me persuasit: et hoc veniabile Deo visum est; eo quod nosset multas ad decipiendum vias esse serpentis (quia transfiguratur in angelum lucis, et ministri ejus sicut ministri justitiae sunt) falsa imponentis 179 rebus singulis nomina, ut temeritatem dicat esse virtutem, et avaritiae nomen imponat industriae. Serpens enim mulierem decepit, virum mulier ad praevaricationem de veritate deduxit. Serpentis typum accepit delectatio corporalis: mulier symbolum sensus est nostri, vir mentis. Delectatio itaque sensum movet, sensus menti transfundit quam acceperit passionem. Delectatio igitur prima est origo peccati, ideoque non mireris, cur ante serpens damnetur judicio Dei, secundo mulier, tertio vir. Secundum erroris ordinem, damnationis quoque ordo servatus est. Delectatio enim sensum, sensus autem mentem captivam facere consuevit. Ut scias autem quia serpens typus est delectationis, damnationem ejus adverte. 74. Supra pectus, inquit, tuum et in utero tuo ambulabis (Gen. III, 14). Qui sunt qui in utero suo ambulabant, nisi qui ventri et gulae vivunt, quorum deus venter est, et gloria in pudendis eorum, qui terrena sapiunt, et cibo onerati ad terrena curvantur? Bene ergo delectationi ait, quae cibis intenta terram videtur manducare: Supra pectus tuum, et in utero tuo ambulabis, et terram manducabis omnibus diebus vitae tuae. Tollenda est omnis excusatio diaboli; ne forte malitiae suae aliquid possit obtendere, ut dicat iniquitatem suam ex condemnatione venisse; et ideo ad nocendum hominibus pertinaciter obniti, quia ideo damnatus est ut noceret: quod videtur esse proximum opinioni, si tamquam damnationis accipimus istam sententiam. Non enim Deus ad hoc serpentem damnavit, ut noceat: sed quid futurus esset, ostendit. Et quidem tentatio illa quod amplius hominibus prosit, superius demonstravimus (c. 2, n. 9): sed tamen cum legerimus quod scriptum est, dicente Deo: Honorificantes me honorificabo, et contemptor mei honore privabitur (I Reg. II, 30), licet nobis ex his verbis aliquid aestimare. Deus enim operatur quod bonum est, non quod malum. Ergo doceant te verba divina, quia operatur gloriam, poenam relinquit. Honorificantes me, inquit, honorificabo, honorem bonorum operationis suae esse declarans. Et contemptores, inquit, mei, non dixit honore privabo; sed, honore privabuntur; non suae operationi deputans eorum injuriam, sed quid futurum esset, ostendens. Ergo hic non dixit: Facio te supra pectus tuum, et in utero tuo ambulare, et terram manducare omnes dies vitae tuae: sed: Ambulabis, inquit, et manducabis; ut praedixisse magis de serpente quae futura sunt, videretur, quam praescripsisse quid faceret. Terra enim, inquit, tibi cibus erit, non anima: nam et hoc peccatoribus prodest. Unde et Apostolus tradidit hujusmodi in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. Pectore autem et ventre ait reptare serpentem, non tam propter corporis figuram, quam quod propter terrenas cogitationes de illa coelesti beatitudine sit lapsus. Pectus enim frequenter recessus quidam accipitur sapientiae. Et ideo Apostolus supra pectus Christi reclinat caput, non in terram dejicit. Ergo si sapientia diaboli feris immanissimis 180 comparatur, quibus intra pedes pectus sit: et etiam homines qui terrena sapiunt, nec interiore affectu eriguntur ad coelum, utero videntur reptare per terram; utique ventrem animae nostrae non corruptibilibus saeculi hujus implere, sed magis Dei verbo satiare debemus. Bene igitur David personam suscipiens Adae dicit: Humiliata est in pulvere anima mea, adhaesit in terra venter meus (Ps. XLIII, 25). Adhaesit enim dum configuratur serpenti, qui pascitur in iniquitate terrena. Ideoque nos Apostolus configurari dicit oportere Christo (Rom. VI, 5), ut virtus Christi praetendat in nobis. Quae sententia non putatur in serpentem gravis, cum etiam Adam, qui levius peccavit, tali condemnatur sententia. 75. Scriptum est enim: Maledicta terra in operibus tuis: in tristitia manducabis eam omnes dies vitae tuae (Gen. III, 17). Videtur certe similitudo quaedam esse sententiae: sed tamen in ipsa similitudine magna discretio. Interest enim utrum manducet aliquis terram, sicut serpenti dictum est, quia terram manducabit: an vero sicut homini dictum est, in tristitia manducabis. Adjectio enim ista: In tristitia, discretionem facit. Discretio quam vim habeat, considera. Bonum est mihi in tristitia magis terram manducare, quam in delectatione, hoc est, ut in actu quodam et sensu corporis contristari videar, quam delectari in peccato. Multi enim propter nimias iniquitates non suscipiunt peccati conscientiam. At vero ille qui ait: Castigo corpus meum, et servituti redigo (I Cor. IX, 27), contristatur in nostrorum poenitentia peccatorum; quia sua tanta delicta non habuit, ut in his contristari deberet. Denique et nobis suadet utilem istam esse tristitiam, quae secundum Deum, non secundum saeculum est. Oportet, inquit, vos contristari in poenitentiam secundum Deum (II Cor. VII, 9 et 10); nam secundum Deum tristitia salutem operatur, saeculi autem tristitia mortem operatur. Sed et de veteri Testamento accipe illos ad gratiam pervenisse, qui contristabantur in operibus corporalibus; illos vero in supplicio remansisse, qui delectabantur hujus mundi operibus. Denique Hebraei qui ingemiscebant in laboribus Aegypti, justorum gratiam consecuti sunt (Exod. II, 24). Et quia panem in tristitia manducaverunt, esca donati sunt spiritali (Exod. XVI, 13 et seq.): Aegyptii vero qui talia opera cum exsultatione celebrabant, regi detestabili servientes, nullam veniam sunt adepti. 76. Sed est et illa distinctio, quod serpenti dicitur quia terram manducabit; Adae autem: In tristitia, inquit, manducabis, et cum sudore manducabis, et manducabis fenum agri (Gen. III, 18 et 19); ut quemdam intelligamus in his esse processum et quando terram manducamus, in quadam malitia esse videamur: quando fenum, in quodam processu: quando vero panem, cum consummata fuerit fortitudo. Ergo et nos habeamus processum vitae hujus, sicut habuit et Paulus qui dicit: Vivo autem jam non ego (Galat. II, 20), hoc est, non ego qui terram ante manducabam: non ego qui fenum, quia omnis caro fenum: Sed vivit in me 181 Christus, hoc est, vivit panis ille vivus qui venit e coelo, vivit sapientia, vivit gratia, vivit justitia, vivit resurrectio. 77. Deinde considera quia non est maledictus homo, sed maledictus est serpens: nec terra in se maledicta est; sed Maledicta, inquit, in operibus tuis, quod ad Adam dictum est. Tunc terra maledicta est, si habeas opera terrena, id est opera saecularia. Et maledicta non in universum; sed ut spinas et tribulos generet, nisi 182 fuerit humanae studio operationis exercitata. Quod si eam exercuerimus, in labore quidem et sudore, sed tamen panem manducabimus. Repugnat enim lex carnis legi mentis. Et laborandum nobis est ac desudandum, ut castigemus corpus, et servituti redigamus, et quae sunt spiritalia seminemus. Si enim carnalia seminaverimus, quae carnalia sunt metemus: si vero spiritalia seminaverimus, metemus ea quae sunt spiritalia. (S. Aug., l. II cont. Jul. Pelag., c. 5).