(Iur.)Obligātiō civilis, qua quippiam, sine traditione, aut sine cessione, alterius dominio subjicitur, ejusque temporariae potestati quodammodo nectitur.[1]
Nexum Manilius scribit omne quod per libram et aes geritur, in quo sint mancipia; Mucius, quae per aes et libram fiant ut obligentur, praeter quom mancipio detur. Hoc verius esse ipsum verbum ostendit, de quo quaeritur: nam id aes quod obligatur per libram neque suum fit, inde nexum dictum. Liber qui suas operas in servitutem pro pecunia quam debebat nectebat, dum solveret, nexus vocatur, ut ab aere obaeratus. —De lingua LatinaVarronis[2][3]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
ab hoc lucis rudimento quae ne feras quidem inter nos genitas vincula excipiunt et omnium membrorum nexus; itaque feliciter natus iacet manibus pedibusque devinctis, flens animal ceteris imperaturum, et a suppliciis vitam auspicatur unam tantum ob culpam, qua natum est. heu dementia ab his initiis existimantium ad superbiam se genitos! —Naturalis historiaPlinii[4][3]
saec. I. (ca. 90–96 p.C.n.)
Nam licet sit aliquam in partem pronior, ut necesse est, ceteris tamen non repugnabit, atque ea cura paria faciet iis in quibus eminebat, sicut ille, ne ab eodem exemplo recedamus, exercendi corpora peritus non, si docendum pancratiasten susceperit, pugno ferire vel calce tantum aut nexus modo atque in iis certos aliquos docebit, sed omnia quae sunt eius certaminis. Erit qui ex iis aliqua non possit: in id maxime quod poterit incumbet. —Institutio oratoriaQuintiliani[5][3]
Latinitas postclassica
saec. II. (ca. 170 p.C.n.)
Tunc decantatis spirantibus fibris litat vario latice, nunc rore fontano, nunc lacte vaccino, nunc melle montano, litat et mulsa. Sic illos capillos in mutuos nexus obditos atque nodatos cum multis odoribus dat vivis carbonibus adolendos. —Metamorphoseon libri XIApulei[6][3]
Fontes
↑ 1.01.1Aegidius [Egidio] Forcellini, Lexicon Totius Latinitatis (Editio Quarta: Bononiae, Patavii) Tom. III, p. 366 — “NEXUS, -us, m.”
↑ 5.05.1Marcus Fabius Quintilianus, Institutionis oratoriae libri XII. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIV). Liber secundus, VIII. Secundum sui quemque ingenii naturam esse docendum. [13] — nexus