Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Ordo Cartusiensis[1] est ordo religiosus contemplativus, anno 1084 a Sancto Brunone Coloniensi una cum sex sociis (quattuor clericis et duobus laicis) fundatus. Ordo vitam eremiticam coenobiticamque coniungit.

Monasterium Magnae Cartusiae

Nomen a montibus Cartusianis a Gratianopoli in septentriones versus sitis deductum est. Primi monachi Cartusiani in territorio vici Sancti-Petri-Cartusiani (Saint-Pierre-de-Chartreuse) in praefectura Isara prope monasterium hodiernum nomine Magna Cartusia sedem constituerunt.

Historia

recensere

Fundatio et Medium Aevum

recensere
 
Sanctus Bruno

Anno 1084 Sanctus Bruno, fundator ordinis Cartusiensis, cum sex sociis in regionem montuosam nomine Cartusia prope Gratianopolin secessit. Praedium ab episcopo Gratianopolitano, qui in somnio septem stellas in Cartusia descendisse viderat, donatum est. Bruno et socii parvas cellas necnon conclavia communia et ecclesiam aedificaverunt. Omnia conclavia claustro coniuncta erant. Communitas crescebat, ut Magna Cartusia, domus materna ordinis, exstitit, quae ordini etiam nomen dedit. Bruno regulam non scripsit. Quod autem etiam in regionibus remotis monasteria fundata sunt, anno 1127 sanctus Guigo de Castro, prior quintus Magnae Cartusiae, Consuetudines Cartusiae conscripsit, quae anno 1170 a papa Alexandro III approbatae postea pluries accomodatae tandem anno 1987 (post Concilium Vaticanum Secundum) in formam nunc ratam fusae sunt.

Anno 1145 primo feminae ordini se coniunxerunt. Saeculo duodevicesimo quinque monasteria monialium exstabant.

Etsi vita fuit severissima, ordo circiter ab anno 1200 celeriter diffundebatur. Anno 1137 erant quattuor cartusiae, 1151 quattuordecim monasteria, 1258 56 domus, saeculo decimo quarto 175 et saeculo decimo quinto 220. Summum culmen fortunae ordo Medio Aevo exeunte tempore Mysticae attgit (plurimae fundationes sub annum 1480). Magnam vim in ordinem sic dicta Devotio moderna habuit, qua inducta cartusiae etiam in urbibus fundatae sunt (ut puta Londinii et Coloniae Agrippinae. Cartusiae in urbibus sitae loca media Humanismi factae sunt.

Reformatio et Aevum Novum

recensere
 
Beatus Odo Novarensis, opus Danielis Crespi (1629) in Cartusia Garegnano (Mediolani)

Tempore reformationis saeculo decimo sexto multa monasteria suppressa sunt; in Anglia Cartusiani a rege Henrico VIII persecuti sunt, quod regem caput ecclesiae Anglicanae agnoscere recusaverunt. Imprimis monachos Cartusiae Londiniensis crudelissime tractavit; tres sancti et quindecim beati, qui inter annos 15351540 in Anglia capitis damnati sunt, martyres coluntur.

Aevo illuminationis vita contemplativa a plurimis regentibus (ut puta ab imperatore Iosepho II) inutilis habebatur, ut inter alia monasteria etiam multae cartusiae suppressae sint. Res Novae Francicae et Recessus principalis deputationis imperii anni 1803 paene finem ordinis tulerunt (cum anno 1700 numerus monasteriorum adhuc 168 fuerit).

Tempus praesens

recensere

Hodie Cartusiani - praeter Trappistas - unicus ordo monachorum sunt, qui perfectam contemplativae vitae speciem appetunt. Alii ordines olim contemplativi (sicut Benedictini vel Cisterciani) partim vel ex toto officia pastoralia vel educativa susceperunt.

Anno 2004[2] ordo Cartusiensis e duodeviginti monasteriis monachorum et quattuor monialium constat, in quibus 335 fratres (e quibus 170 sacerdotes) et 48 moniales vivunt. Quinquaginta annis proximis numerus monachorum fere 50% diminutus est. Monasteria sunt in Europa, America et Asia.

Consuetudines

recensere

Gubernatio ordinis

recensere

Ordo Cartusiensis inter primos ordines est, quorum moderatio in unum contracta est: Omnia monasteria a capitulo generali, quod (a primis ordinis annis usque ad hunc diem) secundo quoque anno convocatur, diriguntur.

Prior Magnae Cartusiae per saecula variis titulis ornatus est:

  • "Prior Cartusiae"
  • "Donnus Cartusiae" (i.e. Dominus Cartusiae)
  • "Orateur de Chartreuse" (Orator Cartusiae)
  • "Révérend Père" vel "(Révérendissime) Père général" (Reverendus Pater vel Reverendissimus Pater generalis)

A consilio monachorum Magnae Cartusiae necnon quorundam priorum adiutus ordinem nomine capituli generalis gubernat, a quo ei inter sessiones capituli potestas delata est. Secundum traditionem limites Magnae Cartusiae non transgreditur, ut ordini exemplum stabilitatis det. A "Visitatoribus" adiutus est, qui nomine suo cuncta monasteria annis inter sessiones capituli visitant. Ab anno 1376 apud Sanctam Sedem a procuratore generali repraesentatus est, cuius sedes primo prope Avennionem (in Cartusia Vallis Benedictionis) erat, postea Romae, nunc in Cartusia Turritana (lingua vernacula: Serra San Bruno sive La Torre) in Calabria est.

Omnis domus a priore dirigitur, qui vel a communitate eligitur vel a superioribus ordinis nominatur. Officium superiorum omni capitulo generali finem habet, ut rursus iidem vel alii constituantur. Priores etiam a visitatoribus mitti possunt.

Regula, mores, statuta

recensere
 
Descriptio cartusiae Augustonemeti

Cartusiani non regulam Sancti Benedicti sequuntur, sed corpus consuetudinum nomine Statuta notum. Tantum ordo liturgiae horarum fere regulam Benedicti sequitur.

Primo conscriptae sub annum 1127 Consuetudines Cartusiae per saecula temporibus mutantibus varie accomodatae sunt. Versio nunc rata a capitolo generali anni 1987 approbata est.

Propria ordinis Cartusiensis fundamentalia

recensere

Monachi Clausuram perpetuam, silentium prope absolutum, ieiunium frequens et abstinentiam carnium perfectam observant. Parusiam Christi exspectantes nihil nisi Christo placent et vitam secundum Evangelium degunt curant. A "mundo" separati etiam apostolatum defugiunt secessu orationeque mundo maxime servituri arbitrantes. Vita eorum Maximi momenti sic dicta oratio Iesu est.

A propinquis non visitantur nisi duobus cuiusque anni diebus. Vestitu albo, qui cingulo e corio facto cingitur, et cucullo tecti semper cilicium portant, extra monasterium autem vestem atratum.

Familia Cartusiana

recensere

Cartusiani esse possunt:

  • Monachi claustrales: Sacerdotes, qui in cellis circa claustrum habitant. Cellae sunt domunculae (plerumque) unius tabulati et quattuor conclavium (sc. procoeton nomine Ave Maria, cubiculum, oratorium, officina).
  • Fratres
    • Frates conversi: Monachi laici, qui labore suo victum monasterii prospiciunt; proprio in domo viventes regulis laxioribus oboedient; pensum divini officii eorum minus est; usque ad Concilium Vaticanum Secundum erant barbati)
    • Fratres donati: In monasterio vita eorum vitae conversorum similis est, sed maiores libertates conceduntur; non votis, sed foedere donationis monasterio coniuncti sunt; extra monasterium possessiones habere possunt; secundum traditionem barbam rasi sunt.
  • Moniales: Ab anno 1145 etiam feminis monasteria sunt, ubi vita Cartusiana vivitur, minus severa tamen quam monachorum. Cum autem desiderium vitae Cartusianae modo authenticiore vivendi etiam apud feminas cresceret, anno 1971 moniales cartusiam Beauregard (prope Magnam Cartusiam) immigraverunt, ut ibi vita more monachorum ageretur. Nunc quinque talia monasteria sunt (duo in Francia et Italia, unum in Hispania).

Sententia, insigne, sigla

recensere
 
Insigne ordinis cum sententia

Sententia ordinis (tardioris originis et sine ulla vi publica) est: Stat crux dum volvitur orbis.

Insigne ordinis, attestatum iam in litteris saeculi decimi tertii, est sententia multo antiquius. Globum cruce superatum et septem stellis circumdatum demonstrat. Humilitatis causa stellae interdum sub globo positae sunt. Stellae Brunonem et sex socios eius significant, de quorum adventu espiscopus Gratianopolitanus in somnio septem stellas videns praemonitus erat.

Sigla O.Cart. (Ordo Cartusiensis) non ante saeculum vicesimum in usu erat. Antea Cartusiani in litteris simpliciter "fr. N. Chartreux" scribebant. Etiam Sancta Sedes abbreviationem usque ad annum 1965[3] ingnorabat.

Cartusiani in pellicula

recensere

Mense Ianuario anni 2005 Philippus Gröning pelliculam documentariam nomine Silentium Magnum (Theodisce: Die große Stille; Francogallice: Le grand silence) perfecit, quae in Magna Cartusia prope Gratianopolim facta pluribus praemiis ornata est.

De monacho Cartusiano etiam pellicula Silentium ruptum (Anglice: Broken Silence, 1995) narrat.

Bibliographia

recensere
  • Dom Maurice Laporte, Aux sources de la vie cartusienne, 8 vol., Magnae Cartusiae, 1960-1971.
  • Tim Peeters, La voie spirituelle des Chartreux, Parisiis, 2010
  • Nouvelle bibliographie cartusienne; in interrete: [1]: Instrumentum fundamentale et repertorium bibliographicum completum rerum ad ordinem Cartusiensem pertinentium
  • André Ravier, Saint Bruno le Chartreux, Lethielleux, 2003 (ed. 3.)

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  1. Cf. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice). Praeter rationem scribendi recentem Cartusiensis sive Cartusianus sive Cartusia persaepe invenitur etiam Carthusiensis, Carthusianus et Carthusia
  2. Secundum Annuarium Pontificium 2006, status diei 24 Decembris 2004
  3. Cf. M. Laporte, Aux sources de la vie cartusienne, t. 5, p. 22