Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Psalmus 44 (enumeratione Graeca psalmus 43 dictus) libri Psalmorum verbis "Deus, auribus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Filiorum Core. Maskil" (sic in Nova Vulgata). Hic psalmus lamenta populi Israël et preces auxilii continet.[1]

Initium psalmi 44 (43) in psalteriolo anni 1499

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Constat Psalmus hic tribus praecipuis membris. Initio enim commemorant fideles immensam Dei misericordiam erga populum suum, et tot documenta quibus paternum amorem statius fuerat. Deinde queruntur Deum se non iam sentire, ut olim Patribus fuerat. Tertio in medium proferunt foedus cum Abraham percussum, quod se optima fide coluisse afferunt, quamvis duriter afflicti essent: et simul obiiciunt, non alia de causa crudeliter se vexari, nisi quod in sincero Dei cultu constater permaneant. Subiicitur tandem precatio, ne Deus indignam suorum oppresionem negligat, praesertim quae redundat in pietatis contumeliam.[2]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 44 (43) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Filiis Core ad intellectum.
2 Deus, auribus nostris audivimus,
patres nostri annuntiaverunt nobis,
opus quod operatus es in diebus eorum,
et in diebus antiquis.
3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos;
afflixisti populos, et expulisti eos.
4 Nec enim in gladio suo possederunt terram,
et brachium eorum non salvavit eos:
sed dextera tua et brachium tuum,
et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
5 Tu es ipse rex meus et Deus meus,
qui mandas salutes Iacob.
6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu,
et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7 Non enim in arcu meo sperabo,
et gladius meus non salvabit me:
8 salvasti enim nos de affligentibus nos,
et odientes nos confudisti.
9 In Deo laudabimur tota die,
et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
10 Nunc autem repulisti et confudisti nos,
et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros,
et qui oderunt nos diripiebant sibi.
12 Dedisti nos tamquam oves escarum,
et in gentibus dispersisti nos.
13 Vendidisti populum tuum sine pretio,
et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris;
subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
15 Posuisti nos in similitudinem gentibus;
commotionem capitis in populis.
16 Tota die verecundia mea contra me est,
et confusio faciei meae cooperuit me:
17 a voce exprobrantis et obloquentis,
a facie inimici et persequentis.
18 Haec omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te,
et inique non egimus in testamento tuo.
19 Et non recessit retro cor nostrum;
et declinasti semitas nostras a via tua:
20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,
et cooperuit nos umbra mortis.
21 Si obliti sumus nomen Dei nostri,
et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
22 nonne Deus requiret ista?
ipse enim novit abscondita cordis.
Quoniam propter te mortificamur tota die;
aestimati sumus sicut oves occisionis.
23 Exsurge; quare obdormis, Domine?
exsurge, et ne repellas in finem.
24 Quare faciem tuam avertis?
oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra;
conglutinatus est in terra venter noster.
26 Exsurge, Domine, adiuva nos,
et redime nos propter nomen tuum.

  1. "National Lament and Prayer for Help", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 44, p. 206.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 44 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)