Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                

Psalmus 151, verbis "Pusillus eram" incipiens, est psalmus qui in Septuaginta versione sed non in textu Masoretico Bibliorum Hebraicorum continetur. Etiam in manuscriptis Maris Mortui et aliquibus manuscriptis Peshittae reperitur. Titulus quidem eius indicat hunc psalmum "extra numerum" esse. Hic psalmus in Ecclesia Orthodoxa Orientalis, Ecclesia Orthodoxa Coptorum, Ecclesia Apostolica Armena canonicus habetur, sed non in ecclesiis occidentalibus, ubi apocryphus dicitur.

Psalmus 151 Hebraicus in manuscripto Maris Mortui 11Q5
Drama liturgicum Graecum secundum Psalmum 151 scriptum in Psalterio Theodori anni 1066

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 151 ex versione Vulgata:

Hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum, cum pugnavit cum Goliad.
1 Pusillus eram inter fratres meos
et adulescentior in domo patris mei;
pascebam oves patris mei.
2 Manus meae fecerunt organum;
digiti mei aptaverunt psalterium.
3 Et quis adnuntiabit Domino meo?
Ipse Dominus; ipse omnium exaudiet.
4 Ipse misit angelum suum
et tulit me de ovibus patris mei
et unxit me in misericordia unctionis suae.
5 Fratres mei boni et magni,
et non fuit beneplacitum in eis Domino.
6 Exivi obviam alienigenae,
et maledixit mihi in simulacris suis.
7 Ego autem, evaginato ab eo ipsius gladio,
amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israhel.[1]

  1. Textus ex versione Vulgata Stuttgartensi, punctis additis.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 151 spectant.
  • Psalmus 151 in versione Vulgata Stuttgartensi
  • Psalmus 151 cum annotationibus in New Revised Standard Version (Anglice)
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Biblia Hebraica,
seu libri protocanonici Veteris Testamenti

GenesisExodusLeviticusNumeriDeuteronomiumIosueIudicumRuthI SamuelisII SamuelisI RegumII RegumI ParalipomenonII ParalipomenonEsdraeNehemiaeEstherIobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumIsaiasIeremiasLamentationesEzechielDanielOseeIoëlAmosAbdiasIonasMichaeasNahumHabacucSophoniasAggaeusZachariasMalachias

Apocrypha,
seu libri deuterocanonici Veteris Testamenti

ThobisIudithAdditamenta EstherisSapientiaEcclesiasticusBaruchEpistula IeremiaeAdditamenta DanielisI MaccabaeorumII MaccabaeorumIII EsdraeOratio ManassaePsalmus 151III MaccabaeorumIV EsdraeIV Maccabaeorum

Novum Testamentum

Evangelia: secundum Matthaeumsecundum Marcumsecundum Lucamsecundum IoannemActus ApostolorumEpistulae: ad RomanosI ad CorinthiosII ad Corinthiosad Galatasad Ephesiosad Philippensesad ColossensesI ad ThessalonicensesII ad ThessalonicensesI ad TimotheumII ad Timotheumad Titumad Philemonemad HebraeosIacobiI PetriII PetriI IoannisII IoannisIII IoannisIudaeApocalypsis Ioannis

Versiones in Vicifonte

מקרא (Hebraice)Η Αγία Γραφή (Graece)Biblia (Latine)

 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!