Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Vide etiam paginam discretivam: Exaudi, Deus.

Psalmus 61 (enumeratione Graeca psalmus 60 dictus) libri Psalmorum verbis "Exaudi, Deus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Fidibus. David" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista dicit se Dei tutelae confidere.[1]

Psalmi 61 et 62 in psalterio Parmensi

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Quanquam Psalmus hic a precatione incipit, vel saltem breviter refert orationem a Davide conceptam quum eum premeret gravis anxietas: maior tamen pars in Dei laudibus et gratiarum actione consumitur: quia praedicat se divinitus ab ingenti periculo, qualecunque illud fuerit, liberatum fuisse, et in solio regio stabilitum.[2]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 61 (60) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. In hymnis David.
2 Exaudi, Deus, deprecationem meam;
intende orationi meae.
3 A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum;
in petra exaltasti me.
Deduxisti me, 4 quia factus es spes mea:
turris fortitudinis a facie inimici.
5 Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula;
protegar in velamento alarum tuarum.
6 Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam;
dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
7 Dies super dies regis adiicies;
annos eius usque in diem generationis et generationis.
8 Permanet in aeternum in conspectu Dei:
misericordiam et veritatem eius quis requiret?
9 Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi,
ut reddam vota mea de die in diem.

  1. "Assurance of God’s Protection", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 61, p. 279.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 61 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)