Location via proxy:   [ UP ]  
[Report a bug]   [Manage cookies]                
Jump to content

Christianitas Orientalis

E Vicipaedia
Redactio 23:47, 23 Ianuarii 2013 a conlatore TjBot (disputatio | conlationes) facta (r2.7.2) (automaton addit: tl:Silangang Kristiyanismo)
Ecclesia cathedralis Armeno-Orthodoxa nova Erevani

Notio Ecclesiae Orientales Ecclesias Orthodoxas et Veteres Orientales, quae ante Reformationem ortae sunt, et Catholicas Orientales sive Unitas complectitur. Eas ab occidentali Ecclesia Latina determinat.

Origo

Notio a geographia Imperii Romani deducta est, quod Antiquitate Posteriore in partem occidentalem et partem orientalem divisum est. Ecclesiae in parte orientali Imperii Romani ortae necnon filiationes earum Ecclesias Orientales formant.

Propria

Licet Ecclesiae Orientales ritibus iureque multis modis distinguantur, tamen quaedam propria omnibus communia sunt:

Turmae principales

Ecclesiae Orientales hodiernae in tres turmas dividuntur:

Ritus

Ferme quinquaginta Ecclesiae Orientales et Ecclesia Latina (i.e. ecclesiae ante reformationem ortae) in sex Ritus principales dividuntur:

Ritus Ecclesiae Linguae Liturgicae
1 Ritus Latinus Ecclesia Latina Lingua Latina, linguae vernaculae
2 Ritus Byzantinus Ecclesiae Orthodoxae Lingua Graeca, Lingua Georgiana, Lingua Slavica Ecclesiastica, linguae vernaculae
3 Ritus Antiochenus Ecclesia Orthodoxa Antiochena Syrorum, Ecclesia Syro-Malancara et Ecclesia Maronitarum Lingua Syriaca, Lingua Arabica, Lingua Malayana
4 Ritus Alexandrinus Ecclesia Coptica et Ecclesia Orthodoxa Aethiopica Lingua Coptica, Lingua Aethiopica (Ge'ez), linguae vernaculae
5 Ritus Armenus Ecclesia Apostolica Armena Lingua Armenica vetus
6 Ritus Chaldaicus Ecclesia Syrorum Orientis, Ecclesia Chaldaeorum Catholica et Ecclesia Syrorum Malabarensium Lingua Syriaca, Lingua Malayana

Ecclesiae numerorum (3-6) saepe Ecclesiae Veteres Orientales appellantur; grex rituum (3,4,5) initio Monophysitismo signatae erant, ritus (6) Nestorianismo. Hae notiones capitibus sequentibus explanabuntur.

Arianismus

Arianismus est doctrina theologica, quae nomen habet ab Ario (256–336), presbytero Alexandrino, qui, ut doctrinam Platonicam et fidem trinitariam ab ecclesia pronuntiatam inter se conciliaret, enixus est. Arius Unum (Ἕν) Platonicum et Patrem biblicum dixit idem esse, qua definitione factum est, ut solus Pater in transcendentia aeternus esset; nam Patre a serie disiuncto locus demiurgi attributus est Filio et Spiritui Sancto. Ergo Pater et Filius non sunt consubstantiales. Filius Logos, licet primus factus sit, tamen creatus (κτίσμα); nec potest Iesus Nazaretanus, Filius Logos incarnatus, ulla communione substantiae cum Patre esse.

Fidei Arianae, a conciliis Nicaeae (anno 325) et Constantinopoli (anno 381) habitis repudiata, tamen (imprimis) gentes Germanici (Visigothi, Ostrogothi, Vandali et Burgundiones) diu adhaerebant. Octavo fere saeculo motus Ariana evanuit.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Arianismus.

Nestorianismus

Processio palmarum (?), Khocho, Templum Nestorianum, 683–770, hodie: Museum für Asiatische Kunst, Berolini-Dahlem

.

Nestorianismus est doctrina christologica ex Nestorio, patriarcha Constantinopolitano, vocata, quae anno 553 concilio Constantinopolitano secundo haeresis damnata est.

Haeresis Nestoriana definita est anathematibus Cyrilli Alexandrini et Concilii Ephesini (anno 431). Secundum Synodum Ephesinam Nestorius asseruit in Christo duas personas esse, sc. purum hominem, ex sancta Maria natum, et aliam personam deitatis, quae solo amoris vinculo coniunctae sint; inde beatam virginem Mariam non dei sed hominis tantummodo genetricem (verbis Graecis Mariam non theotokon, sed Christotokon) esse.

Nestorius munere episcopi missus est, multi sectatorum eius denique in regnum Sassanidarum emigraverunt, ut tum ecclesia in Persia saepe „ecclesia Nestoriana“ nominatur. Cui tamen, quamvis ecclesiae Romanae imperiali inimicae, nihil cum Nestorio nec cum fide Nestoriana, sicut a concilio est definita, erat commune, et melius Ecclesia Syrorum Orientis (sive Assyrorum vel Chaldaeorum) vocetur.

Cum loci medii Christianitatis orientis (Constantinopolis, Antiochia, Alexandria) essent extra fines Sassanidarum, Edessa (hodie: Urfa sive Şanlıurfa in Turcia austro-orientali) locus medius "Nestorianus" factus est. Sedes Catholici erat Ctesiphon.

Via Sericaria, quae per Edessam currebat, fides Christiana missionariis et mercatoribus in oriente diffusa est: Communitates Christianae apud gentes Turcicas in Media Asia et in Uiguristania ortae, singulae gentes ex toto Christianae factae sunt. Anno 779 in Sinis occidentalibus monumentum erectum est, quod de introductione magnae religionis fulgentis e terra Ta-Ch’in (i.e. terra Iudaeorum) oriundae narrat. Vestigia huius ecclesiae etiam in Japonia (saeculo nono attestata) et in Sumatra inventa sunt. Ecclesia Syrorum Malabarensium („Christiani Sancti Thomae") in India meridionali progenies huius ecclesiae est. Ecclesia, quae saeculo tredicesimo summum culmen fortunae attigerat, saeculo decimo quarto a Musulmano Tamerlane paene exstincta est. Matthaeus Riccius Iesuita saeculo decimo sexto in Sinis reliquias religionis Christinae repperit.

Monophysitismus

Monophysitismus est doctrina christologica, quae Christum perfecte divinum esse et tantum unicam, sc. divinam, naturam habere affirmat. Contra Concilium Chalcedonense (451) duas naturas in Christo esse docet, divinam humanamque, et eas simul incofusas et inseparatas.

Ecclesiae, quae doctrinam Concilii Chalcedonensis refutant, se "Monophysitas" appellari nolunt, quia vox non ante saeculum septimum orta plerumque ab hostibus sensu maligno adhibita sit, ipsae "Miaphysitas" sive "Miaphysitismum" anteferentes.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Monophysitismus.

Ecclesiae, quae in occidente "monophysiticae" dicuntur et inter se in communione ecclesiastica sunt:

Ecclesiae Orientales, Orthodoxae, Catholicae Orientales sive Unitae

vide:

Quattuor ecclesiae antiquae Patriarchatus orientales

vide:

Litterae Sanctae Sedis (i.e. Ecclesiae Catholicae) de Ecclesiis Orientalibus

Sancta Sedes multas litteras ad ecclesias orientales pertinentes edidit, quarum hic selectio enumeratur:

I. Encyclicae

II. Litterae Apostolicae

III. Decreta

Nexus externi